Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

rint; tamen ea etiam nunc breviter verbis nudis ac simplicibus repræsentare visum est.

XCV.

Qui tractaverunt scientias, aut empirici, aut dogmatici fuerunt. Empirici, formicæ more, congerunt tantum et utuntur: rationales, aranearum more, telas ex se conficiunt: apis vero ratio media est, quæ materiam ex floribus horti et agri elicit; sed tamen eam propria facultate vertit et digerit. Neque absimile philosophiæ verum opificium est; quod nec mentis viribus tantum aut præcipue nititur, neque ex historia naturali et mechanicis experimentis præbitam materiam, in memoria integram, sed in intellectu mutatam et subactam reponit. Itaque ex harum facultatum (experimentalis scilicet et rationalis) arctiore et sanctiore fœdere (quod adhuc factum non est) bene sperandum est.

XCVI.

Naturalis philosophia adhuc sincera non invenitur, sed infecta et corrupta: in Aristotelis schola per logicam; in Platonis schola per theologiam naturalem; in secunda schola Platonis, Procli, et aliorum, per mathematicam; quæ philosophiam naturalem terminare, non generare aut procreare debet. At ex philosophia naturali pura et impermista meliora speranda sunt.

XCVII.

Nemo adhuc tanta mentis constantia et rigore inventus est, ut decreverit et sibi imposuerit theorias et notiones communes penitus abolere, et intellectum abrasum et æquum ad particularia de integro applicare. Itaque ratio illa humana, quam habemus, ex multa fide, et multo etiam casu, nec non ex puerilibus, quas primo hausimus, notionibus, farrago quædam est et congeries.

Quod si quis ætate matura, et sensibus integris, et mente repurgata, se ad experientiam et ad particularia de integro applicet, de eo melius sperandum est. Atque hac in parte nobis spondemus fortunam Alexandri Magni: neque quis nos vanitatis arguat, antequam exitum rei audiat, quæ ad exuendam omnem vanitatem spectat.

Etenim de Alexandro et ejus rebus gestis Æschines ita loquutus est: "Nos certe vitam mortalem non vivimus; sed in hoc nati sumus, ut posteritas de nobis portenta narret et prædicet:" perinde ac si Alexandri res gestas pro miraculo habuisset.

At ævis sequentibus Titus Livius melius rem advertit et introspexit, atque de Alexandro hujusmodi quippiam dixit," Eum non aliud quam bene ausum vana contemnere." Atque simile etiam de nobis judicium futuris temporibus factum iri existimamus: "Nos nil magni fecisse, sed tantum ea, quæ pro magnis habentur, minoris fecisse." Sed interim (quod jam diximus) non est spes nisi in regeneratione scientiarum; ut eæ scilicet ab experientia certo ordine excitentur et rursus condantur: quod adhuc factum esse aut cogitatum, nemo (ut arbitramur) affirmaverit.

XCVIII.

Sed

omnino deveniendum est) aut nulla, aut admodum infirma adhuc fuerunt; nec particularium sylva et materies, vel numero, vel genere, vel certitudine, informando intellectui competens, aut ullo modo sufficiens, adhuc quæsita est et congesta. contra homines docti (supini sane et faciles) rumores quosdam experientiæ, et quasi famas et auras ejus, ad philosophiam suam vel constituendam vel confirmandam exceperunt, atque illis nihilominus pondus legitimi testimonii attribuerunt. Ac veluti si regnum aliquod aut status non ex literis et relationibus a legatis et nuntiis fide dignis missis, sed ex urbanorum sermunculis et ex triviis consilia sua et negotia gubernaret; omnino talis in philosophiam administratio, quatenus ad experientiam, introducta est. Nil debitis modis exquisitum, nil verificatum, nil numeratum, nil appensum, nil dimensum in naturali historia reperitur. At quod in observatione indefinitum et vagum, id in informatione fallax et infidum est. Quod si cui hæc mira dictu videantur, et querelæ minus justæ propiora; cum Aristoteles tantus ipse vir, et tanti regis opibus subnixus, tam accuratam de animalibus historiam confecerit ; atque alii nonnulli majore diligentia (licet strepitu minore) multa adjecerint; et rursus alii de plantis, de metallis et fossilibus, historias et narrationes copiosas conscripserint; is sane non satis attendere et perspicere videtur, quid agatur in præsentia. Alia enim est ratio naturalis historiæ, quæ propter se confecta est; alia ejus, quæ collecta est ad informandum intellectum in ordine ad condendam philosophiam. Atque hæ duæ historiæ tum aliis rebus, tum præcipue in hoc differunt; quod prima ex illis specierum naturalium varietatem, non artium mechanicarum experimenta, contineat. Quemadmodum enim in civilibus ingenium cujusque et occultus animi affectuumque sensus melius elicitur, cum quis in perturbatione ponitur, quam alias: simili modo, et occulta naturæ magis se produnt per vexationes artium, quam cum curso suo meant. Itaque tum demum bene sperandum est de naturali philosophia, postquam historia naturalis (quæ ejus basis est et fundamentum) melius instructa fuerit: ante a vero minime.

XCIX.

Atque rursus in ipsa experimentorum mechanicorum copia, summa eorum, quæ ad intellectus informationem maxime faciunt et juvant, detegitur inopia. Mechanicus enim, de veritatis inquisitione nullo modo solicitus, non ad alia, quam quæ operi suo subserviunt, aut animum erigit, aut manum porrigit. Tum vero de scientiarum ulteriore progressu spes bene fundabitur, cum in historiam naturalem recipientur et aggregabuntur complura experimenta, quæ in se nullius sunt usus, sed ad inventionem causarum et axiomatum tantum faciunt; quæ nos lucifera experimenta, ad differentiam fructiferorum, appellare consuevimus. Illa autem miram habent in se virtutem et conditionem; hanc videlicet, quod nunquam fallant, aut frustrentur. Cum enim ad hoc adhibeantur, non ut opus aliquod efficiant, sed ut causam naturalem in aliquo revelent, quaquaversum cadunt, intentioni æque satisfaciunt, cum quæstionem termi

[blocks in formation]

C.

At non solum copia major experimentorum quærenda est, et procuranda, atque etiam alterius generis, quam adhuc factum est; sed etiam methodus plane alia, et ordo, et processus, continuandæ et provehendæ experientiæ, introducenda. Vaga enim experientia, et se tantum sequens (ut superius dictum est) mera palpatio est, et homines potius stupefacit, quam informat. At cum experientia lege certe procedet, seriatim et continenter, de scientiis aliquid melius sperari poterit.

CI.

Postquam vero copia et materies historiæ naturalis et experientiæ talis, qualis ad opus intellectus sive ad opus philosophicum requiritur, præsto jam sit et parata; tamen nullo modo sufficit intellectus, ut in illam materiam agat sponte et memoriter; non magis quam si quis computationem alicujus ephemeridis memoriter se tenere, et superare posse speret. Atque hactenus tamen potiores meditationis partes, quam scriptionis, in inveniendo fuerunt; neque ad huc experientia literata facta est: atqui nulla nisi de scripto inventio probanda est. Illa vero in usum veniente, ab experientia, facta demum literata, melius sperandum.

CII.

Atque insuper, cum tantus sit particularium numerus, et quasi exercitus, isque ita sparsus et diffusus, ut intellectum disgreget et confundat; de velitationibus, et levibus motibus, et transcursibus intellectus, non bene sperandum est; nisi fiat instructio et coordinatio per tabulas inveniendi idoneas, et bene dispositas, et tanquam vivas, eorum quæ pertinent ad subjectum, in quo versatur inquisitio, atque ad harum tabularum auxilia præparata et digesta mens applicetur.

CIII.

Verum post copiam particularium, rite et ordine veluti sub oculos positorum, non statim transeundum est ad inquisitionem, et inventionem novorum particularium aut operum; aut saltem, si hoc fiat, in eo non acquiescendum. Neque enim negamus, postquam omnia omnium artium experimenta collecta et digesta fuerint, atque ad unius hominis notitiam et judicium pervenerint; quin ex ipsa traductione experimentorum unius artis in alias, multa nova inveniri possint, ad humanam vitam et statum utilia, per istam experientiam quam vocamus literatam: sed tamen minora de ea speranda sunt; majora vero a nova luce axiomatum, ex particularibus illis certa via et regula eductorum, quæ rursus nova particularia indicent et designent. Neque enim in plano via sita est, sed assendendo et descendendo; ascendendo primo ad axiomata, descendendo ad opera.

[ocr errors]

tatem axiomata media probet et expediat: quod adhuc factum est, prono ad hoc impetu naturali intellectus, atque etiam ad hoc ipsum per demonstrationes, quæ fiunt per syllogismum, jam pridem edocto et assuefacto. Sed de scientiis tum demum bene sperandum est, quando per scalam veram et per gradus continuos, et non intermissos, aut hiulcos, a particularibus ascendetur ad axiomata minora, et deinde ad media, alia aliis superiora, et postremo demum ad generalissima. Etenim axiomata infirma non multum ab experientia nuda discrepant. Suprema vero illa et generalissima (quæ habentur) notionalia sunt, et abstracta, et nil habent solidi. At media sunt axiomata illa vera, et solida, et viva, in quibus humanæ res et fortunæ sitæ sunt; et supra hæc quoque tandem ipsa illa generalissima; talia scilicet, quæ non abstracta sint, sed per hæc media vere limitantur.

Itaque hominum intellectui non plumæ addendæ, sed plumbum potius et pondera; ut cohibeant omnem saltum et volatum. Atque hoc adhuc factum non est; cum vero factum fuerit, melius de scientiis sperare licebit.

CV.

In constituendo autem axiomate, forma inductionis alia, quam adhuc in usu fuit, excogitanda est; eaque non ad principia tantum (quæ vocant) probanda et invenienda, sed etiam ad axiomata minora, et media, denique omnia. Inductio enim, quæ procedit per enumerationem simplicem, res puerilis est, et precario concludit, et periculo exponitur ab instantia contradictoria, et plerumque secundum pauciora quam par est, et ex his tantummodo quæ præsto sunt, pronunciat. At inductio, quæ ad inventionem et demonstrationem scientiarum et artium erit utilis, naturam separare debet, per rejectiones et exclusiones debitas; ac deinde post negativas tot quot sufficiunt, super affirmativas concludere; quod adhuc factum non est, nec tentatum certe, nisi tantummodo a Platone, qui ad excutiendas definitiones et ideas, hac certe forma inductionis aliquatenus utitur. Verum ad hujus inductionis sive demonstrationis instructionem bonam et legitimam quamplurima adhibenda sunt, quæ adhuc nullius mortalium cogitationem subiere; adeo ut in ea major sit consumenda opera, quam adhuc consumpta est in syllogismo; atque hujus inductionis auxilio, non solum ad axiomata invenienda, verum etiam ad notiones terminandas, utendum est. Atque in hac certe inductione spes maxima sita est.

CVI,

At in axiomatibus constituendis per hanc inductionem examinatio et probatio etiam facienda est, utrum quod constituitur axioma aptatum sit tantum, et ad mensuram factum eorum particularium, ex quibus extrahitur; an vero sit amplius aut latius. Quod si sit amplius aut latius, videndum an eam suam amplitudinem et latitudinem, per novorum parNeque tamen permittendum est, ut intellectus a ticularium designationem, quasi fidejussione quaparticularibus ad axiomata remota et quasi genera- dam, firmet; ne vel in jam notis tantum hæreamus, lissima (qualia sunt principia, quæ vocant, artium et vel laxiore fortasse complexu umbras et formas abrerum) saliat et volet; et ad eorum immotam veri-stractas, non solida et determinata in materia, pren

CIV.

semus. Hæc vero cum in usum venerint, solida tum | aliquid opinaturi fuissent; verum de vermis pusilli demum spes merito affulserit.

CVII.

Atque hic etiam resumendum est, quod superius dictum est de naturali philosophia producta, et scientiis particularibus ad eam reductis, ut non fiat scissio et truncatio scientiarum; nam etiam absque hoc minus de progressu sperandum est.

CVIII.

Atque de desperatione tollenda, et spe facienda, ex præteriti temporis erroribus valere jussis, aut rectificatis, jam dictum est. Videndum autem et si quæ alia sint, quæ spem faciant. Illud vero occurrit; si hominibus non quærentibus, et aliud agentibus, multa utilia, tanquam casu quodam, aut per occasionem, inventa sint; nemini dubium esse posse, quin iisdem quærentibus, et hoc agentibus, idque via et ordine, non impetu et desultorie, longe plura detegi necesse sit. Licet enim semel aut iterum accidere possit, ut quispiam in id forte fortuna incidat, quod magno conatu et de industria scrutantem antea fugit; tamen in summa rerum proculdubio contrarium invenitur. Itaque longe plura et meliora, atque per minora intervalla, a ratione et industria, et directione, et intentione hominum, speranda sunt, quam a casu et instinctu animalium, et hujusmodi, quæ hactenus principium inventis dederunt.

CIX.

Etiam illud ad spem trahi possit, quod nonnulla ex his, quæ jam inventa sunt, ejus sint generis, ut, antequam invenirentur, haud facile cuiquam in mentem venisset de iis aliquid suspicari: sed plane quis illa ut impossibilia contempsisset. Solent enim homines de rebus novis, ad exemplum veterum, et secundum phantasiam ex iis præceptam et inquinatam, hariolari; quod genus opinandi fallacissimum est, quandoquidem multa ex his, quæ ex fontibus rerum petuntur, per rivulos consuetos non fluant.

Veluti si quis, ante tormentorum igneorum inventionem, rem per effectus descripsisset, atque in hunc modum dixisset; Inventum quoddam detectum esse, per quod muri, et munitiones quæque maximæ, ex longo intervallo concuti et dejici possint; homines sane de viribus tormentorum et machinarum, per pondera, et rotas, et hujusmodi arietationes et impulsus, multiplicandis, multa et varia secum cogitaturi fuissent: de vento autem igneo, tam subito et violenter se expandente et exsufflante, vix unquam aliquid alicujus imaginationi, aut phantasiæ, occursurum fuisset; utpote cujus exemplum in proximo non vidisset, nisi forte in terræ motu, aut fulmine, quæ ut magnalia naturæ, et non imitabilia ab homine, homines statim rejecturi fuissent.

Eodem modo, si ante fili bombycini inventionem, quispiam hujusmodi sermonem injecisset; Esse quoddam fili genus inventum ad vestium et supellectilis usum, quod filum linteum aut laneum tenuitate, et nihilominus tenacitate, ac etiam splendore et mollitie, longe superaret; homines statim aut de serico aliquo vegetabili, aut de animalis alicujus pilis delicatioribus, aut de avium plumis et lanugine,

textura, eaque tam copiosa, et se renovante, et anniversaria, nil fuissent certe commenturi. Quod si quis etiam de vermi verbum aliquod injecisset, ludibrio certe futurus fuisset, ut qui novas aranearum operas somniaret.

Similiter, si, ante inventionum acus nauticæ, quispiam hujusmodi sermonem intulisset; Inventum esse quoddam instrumentum, per quod cardines et puncta cœli exacte capi et dignosci possint; homines statim de magis exquisita fabricatione instrumentorum astronomicorum, ad multa et varia, per agitationem phantasia, discursuri fuissent; quod vero aliquid inveniri possit, cujus motus cum cœlestibus tam bene conveniret, atque ipsum tamen ex cœlestibus non esset, sed tantum substantia lapidea aut metallica ; omnino incredibile visum fuisset. Atque hæc tamen, et similia, per tot mundi ætates, homines latuerunt, nec per philosophiam, aut artes rationales inventa sunt, sed casu, et per occasionem; suntque illius (ut diximus) generis, ut ab iis, quæ antea cognita fuerunt, plane heterogenea et remotissima sint, ut prænotio aliqua nihil prorsus ad illa conducere potuisset.

Itaque sperandum omnino est, esse adhuc in naturæ sinu multa excellentis usus recondita, quæ nullam cum jam inventis cognationem habent aut parallelismum; sed omnino sita sunt extra vias phantasiæ ; quæ tamen adhuc inventa non sunt; quæ proculdubio per multos seculorum circuitus et ambages, et ipsa quandoque prodibunt, sicut illa superiora prodierunt; sed per viam, quam nunc tractamus, propere, et subito, et simul repræsentari et anticipari possunt.

CX.

Attamen conspiciuntur et alia inventa ejus generis, quæ fidem faciant, posse genus humanum nobilia inventa, etiam ante pedes posita, præterire, et transilire. Utcunque enim pulveris tormentarii, vel fili bombycini, vel acus nauticæ, vel sacchari, vel papyri, vel similium inventa, quibusdam rerum et naturæ proprietatibus niti videantur; at certe imprimendi artificium nil habet, quod non sit apertum et fere obvium. Et nihilominus homines, non advertentes, literarum modulos difficilius scilicet collocari, quam literæ per motum manus scribantur; sed hoc interesse, quod literarum moduli, semel collocati, infinitis impressionibus, literæ autem per manum exaratæ, unicæ tantum scriptioni sufficiant; aut fortasse iterum non advertentes, atramentum ita inspissari posse, ut tingat, non fluat; præsertim literis resupinatis, et impressione facta desuper; hoc pulcherrimo invento (quod ad doctrinarum propagationem tantum facit) per tot secula caruerunt.

Solet autem mens humana, in hoc inventionis curriculo, tam læva sæpenumero et male composita esse, ut primo diffidat, et paulo post se contemnat; atque primo incredibile ei videatur, aliquid tale inveniri posse; postquam autem inventum sit, incredibile rursus videatur, id homines tamdiu fugere potuisse. Atque hoc ipsum ad spem rite trahitur ; superesse nimirum adhuc magnum inventorum cumulum, qui non solum ex operationibus incognitis

eruendis, sed et ex jam cognitis transferendis, et | homini strenuo ad experiendum, sed etiam prudenti componendis, et applicandis, per eam, quam diximus et sobrio ad credendum. experientiam literatam, deduci possit.

CXI.

Neque illud omittendum ad faciendam spem; reputent (si placet) homines infinitas ingenii, temporis, facultatum expensas, quas homines in rebus et studiis longe minoris usus et pretii collocant; quorum pars quota si ad sana et solida verteretur, nulla non difficultas superari possit. Quod idcirco adjungere visum est, quia plane fatemur historia naturalis et experimentalis collectionem, qualem animo metimur, et qualis esse debet, opus esse magnum, et quasi regium, et multæ operæ atque impensæ.

CXII.

CXV.

Atque de desperatione tollenda, quæ inter causas potentissimas ad progressum scientiarum remorandum et inhibendum fuit, jam dictum est: atque simul sermo de signis et causas errorum, et inertiæ, et ignorantiæ, quæ invaluit, absolutus est; præsertim cum subtiliores causæ, et quæ in judicium populare aut observationem non incurrunt, ad ea, quæ de idolis animi humani dicta sunt, referri debeant.

Atque hic simul pars destruens Instaurationis nostræ claudi debet, quæ perficitur tribus redargutionibus; redargutione nimirum humanæ rationis nativæ, et sibi permissæ; redargutione demonstrationum; et redargutione theoriarum, sive philosophiarum et doctrinarum, quæ receptæ sunt. Redargutio vero earum talis fuit, qualis esse potuit; videlicet per signa et evidentiam causarum; cum confutatio alia nulla a nobis (qui et de principiis, et de demon

Interim particularium multitudinem nemo reformidet, quin potius hoc ipsum ad spem revocet. Sunt enim artium et naturæ particularia phænomena, manipuli instar, ad ingenii commenta, postquam ab evidentia rerum disjuncta et abstracta fuerint. Atquestrationibus, ab aliis dissentimus) adhiberi potuerit. hujus viæ exitus in aperto est, et fere in propinquo; alterius exitus nullus, sed implicatio infinita. Homines enim adhuc parvam in experientia moram fecerunt, et eam leviter perstrinxerunt, sed in meditationibus et commentationibus ingenii infinitum tempus contriverunt. Apud nos vero si esset præsto quispiam, qui de facto naturæ ad interrogata responderet, paucorum annorum esset inventio causarum et

scientiarum omnium,

CXIII.

Etiam nonnihil hominibus spei fieri posse putamus ab exemplo nostro proprio; neque jactantiæ causa hoc dicimus, sed quod utile dictu sit. Si qui diffidant, me videant, hominem, inter homines ætatis meæ civilibus negotiis occupatissimum, nec firma admodum valetudine (quod magnum habet temporis dispendium) atque in hac re plane protopirum, et vestigia nullius secutum, neque hæc ipsa cum ullo mortalium communicantem; et tamen veram viam constanter ingressum, et ingenium rebus submittentem, hæc ipsa aliquatenus (ut existimamus) provexisse et deinceps videant, quid ab hominibus otio abundantibus, atque a laboribus consociatis, atque a temporum successione, post hæc indicia nostra expectandum sit; præsertim in via, quæ non singulis solummodo pervia est (ut fit in via illa rationali) sed ubi hominum labores et operæ (præsertim quantum ad experientia collectam) optime distribui, et deinde componi possint. Tum enim homines vires suas nosse incipient, cum non eadem infiniti, sed alia alii præstabunt.

CXIV.

Postremo, etiamsi multo infirmior et obscurior aura spei ab ista nova continente spiraverit; tamen omnino experiendum esse (nisi velimus animi esse plane abjecti) statuimus. Non enim res pari periculo non tentatur, et non succedit; cum in illo, ingentis boni; in hoc, exiguæ humanæ operæ jactura vertatur. Verum ex dictis, atque etiam ex non dictis, visum est nobis, spei abunde subesse, non tantum

|

Quocirca tempus est, ut ad ipsam artem et normam interpretandi naturam veniamus; et tamen nonnihil restat, quod prævertendum est. Cum enim in hoc primo aphorismorum libro illud nobis propositum sit, ut tam ad intelligendum, quam ad recipiendum ea, quæ sequuntur, mentes hominum præparentur ; expurgata jam, et abrasa, et æquata mentis area, sequitur ut mens sistatur in positione bona, et tanquam aspectu benevolo, ad ea quæ proponemus. Valet enim in re nova ad præjudicium, non solum præoccupatio fortis opinionis veteris, sed et præceptio sive præfiguratio falsa rei, quæ affertur. Itaque conabimur efficere, ut habeantur bonæ et veræ, de iis quæ adducimus, opiniones, licet ad tempus tantummodo, et tanquam usurariæ, donec res ipsa pernoscatur.

CXVI.

Primo itaque postulandum videtur, ne existiment homines, nos, more antiquorum Græcorum, aut quorundam novorum hominum, Telesii, Patricii, Severini, sectam aliquam in philosophia condere velle: neque enim hoc agimus, neque etiam multum interesse putamus ad hominum fortunas, quales quis opiniones abstractas de natura et rerum principiis habeat: neque dubium est, quin multa hujusmodi, et vetera revocari, et nova introduci possint; quemadmodum et complura themata cœli supponi possunt, quæ cum phænomenis sat bene conveniunt, inter se tamen dissentiunt.

At nos de hujusmodi rebus opinabilibus, et simul inutilibus, non laboramus. At contra nobis constitutum est experiri, an revera potentiæ et amplitudinis humanæ firmiora fundamenta jacere, ac fines in latius proferre possimus. Atque licet sparsim, et in aliquibus subjectis specialibus, longe veriora habeamus, et certiora (ut arbitramur) atque etiam magis fructuosa, quam quibus homines adhuc utuntur (quæ in quintam Instaurationis nostræ partem congessimus) tamen theoriam nullam universalem, aut integram proponimus. Neque enim huic rei tempus adhuc adesse videtur. Quin nec spem habemus vitæ

producendæ, ad sextam Instaurationis partem (quæ | et continua fuerint errata, illa nulla ingenii aut artis philosophiæ, per legitimam naturæ interpretationem inventæ, destinata est) absolvendam; sed satis habemus, si in mediis sobrie et utiliter nos geramus, atque interim semina veritatis sincerioris in posteros spargamus, atque initiis rerum magnarum non desimus.

CXVII.

Atque quemadmodum sectæ conditores non sumus; ita nec operum particularium largitores aut promissores. Attamen possit aliquis hoc modo occurrere; quod nos, qui tam sæpe operum mentionem faciamus, et omnia eo trahamus, etiam operum aliquorum pignora exhibeamus. Verum via nostra et ratio (ut sæpe perspicue diximus, et adhuc dicere juvat) ea est; ut non opera ex operibus, sive experimenta ex experimentis (ut empirici) sed ex operibus et experimentis causas et axiomata, atque ex causis et axiomatibus rursus nova opera et experimenta (ut legitimi naturæ interpretes) extrahamus.

Atque licet in tabulis nostris inveniendi (ex quibus quarta pars Instaurationis consistit) atque etiam exemplis particularium (quas in secunda parte adduximus) atque insuper in observationibus nostris super historiam (quæ in tertia parte operis descripta est) quivis vel mediocris perspicaciæ et solertiæ, complurium operum nobilium indicationes et designationes ubique notabit; ingenue tamen fatemur, historiam naturalem, quam adhuc habemus, aut ex libris, aut ex inquisitione propria, non tam copiosam esse et verificatam, ut legitimæ interpretationi satisfacere aut ministrare possit.

Itaque si quis ad mechanica sit magis aptus et paratus, atque sagax ad venanda opera, ex conversatione sola cum experimentis, ei permittimus et relinquimus illam industriam, ut ex historia nostra et tabulis multa, tanquam in via, decerpat et applicet ad opera, ac veluti fœnus recipiat ad tempus, donec sors haberi possit. Nos vero, cum ad majora contendamus, moram omnem præproperam et præmaturam in istiusmodi rebus, tanquam Atalantæ pilas (ut sæpius solemus dicerc) damnamus. Neque enim aurea poma pueriliter affectamus, sed omnia in victoria cursus artis super naturam ponimus; neque muscum aut segetem herbidam demetere festinamus, sed messem tempestivam expectamus.

CXVIII.

Occurret etiam alicui proculdubio, postquam ipsam historiam nostram et inventionis tabulas perlegerit, aliquid in ipsis experimentis minus certum, vel omnino falsum; atque propterea secum fortasse reputabit, fundamentis et principiis falsis et dubiis inventa nostra niti. Verum hoc nihil est; necesse enim est, talia sub initiis evenire. Simile enim est ac si in scriptione aut impressione, una forte litera, aut altera, perperam posita aut collocata sit; id enim legentem non multum impedire solet, quandoquidem errata ab ipso sensu facile corriguntur. Ita etiam cogitent homines, multa in historia naturali experimenta falso credi et recipi posse; quæ paulo post a causis et axiomatibus inventis facile expunguntur et rejiciuntur. Sed tamen verum est, si in historia naturali, et experimentis, magna, et crebra,

[ocr errors][merged small]

felicitate corrigi, aut emendari posse. Itaque si in historia nostra naturali, quæ tanta diligentia et severitate, et fere religione, probata et collecta est, aliquid in particularibus quandoque subsit falsitatis aut erroris; quid tandem de naturali historia vulgari, quæ præ nostra tam negligens est et facilis, dicendum erit? aut de philosophia et scientiis super hujusmodi arenas (vel syrtes potius) ædificatis? Itaque hoc, quod diximus, neminem moveat.

CXIX.

Occurrent etiam in historia nostra et experimentis plurimæ res; primo leves et vulgatæ, deinde viles et illiberales, postremo nimis subtiles ac mere speculativæ, et quasi nullius usus : quod genus rerum hominum studia avertere et alienare possit.

Atque de istis rebus, quæ videntur vulgatæ, illud homines cogitent; solere sane eos adhuc nihil aliud agere, quam ut eorum, quæ rara sunt, causas ad ea, quæ frequenter fiunt, referant et accommodent; at ipsorum, quæ frequenter eveniunt, nullas causas inquirant, sed ea ipsa recipiant tanquam concessa et admissa.

Itaque non ponderis, non rotationis cœlestium, non caloris, non frigoris, non luminis, non duri, non mollis, non tenuis, non densi, non liquidi, non consistentis, non animati, non inanimati, non similaris, non dissimilaris, nec demum organici causas quærunt; sed, illis tanquam pro evidentibus et manifestis receptis, de cæteris, rebus, quæ non tam frequenter et familiariter occurrunt, disputant et judicant.

Nos vero, qui satis scimus, nullum de rebus raris aut notabilibus judicium fieri posse, multo minus res novas in lucem protrahi, absque vulgarium rerum causis, et causarum causis rite examinatis et repertis; necessario ad res vulgarissimas in historiam nostram recipiendas compellimur. Quinetiam nil magis philosophiæ offecisse deprehendimus, quam quod res, quæ familiares sunt, et frequenter occurrunt, contemplationem hominum non morentur et detineant, sed recipiantur obiter, neque earum causæ quæri soleant; ut non sæpius requiratur informatio de rebus ignotis, quam attentio in notis.

CXX.

Quod vero ad rerum utilitatem attinet, vel etiam turpitudinem, quibus (ut ait Plinius) honos præfandus est; eæ res, non minus quam lautissimæ et pretiosissimæ, in historiam naturalem recipiendæ sunt. Neque propterea polluitur naturalis historia: Sol enim æque palatia et cloacas ingreditur, neque tamen polluitur. Nos autem non capitolium aliquod aut pyramidem hominum superbiæ dedicamus aut condimus, sed templum sanctum ad exemplar mundi in intellectu humano fundamus. Itaque exemplar sequimur. Nam quicquid essentia dignum est, id etiam scientia dignum; quæ est essentiæ imago. At vilia æque subsistunt, ac lauta. Quinetiam, ut e quibusdam putridis materiis, veluti musco et zibetho, aliquando optimi odores generantur; ita et ab instantiis vilibus et sordidis quandoque eximia lux et informatio emanant. Verum de hoc nimis multa; cum hoc genus fastidii sit plane puerile et effœminatura.

« VorigeDoorgaan »