Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

periodos naturalis philosophia majorem in modum | neglecta aut impedita fuerit, nil mirum si homines parum in ea re profecerint, cum omnino aliud egerint.

LXXX.

Accedit et illud, quod naturalis philosophia in iis ipsis viris, qui ei incubuerint, vacantem et integrum hominem, præsertim his recentioribus temporibus, vix nacta sit; nisi forte quis monachi alicujus in cellula, aut nobilis in villula lucubrantis, exemplum adduxerit; sed facta est demum naturalis philosophia instar transitus cujusdam et pontisternii ad alia.

Atque magna ista scientiarum mater mira indignitate ad officia ancillæ detrusa est; quæ medicinæ aut mathematices operibus ministret, et rursus, quæ adolescentium immatura ingenia lavet et imbuat velut tinctura quadam prima, ut aliam postea felicius et commodius excipiant. Interim nemo expectet magnum progressum in scientiis (præsertim in parte earum operativa) nisi philosophia naturalis ad scientias particulares producta fuerit, et scientiæ particulares rursus ad naturalem philosophiam reductæ. Hinc enim fit, ut astronomia, optica, musica, plurimæ artes mechanicæ, atque ipsa medicina, atque (quod quis magis miretur) philosophia moralis et civilis, et scientiæ logicæ nil fere habeant altitudinis in profundo; sed per superficiem et varietatem rerum tantum labantur: quia, postquam particulares istæ scientiæ dispertitæ et constitutæ fuerint, a philosophia naturali non amplius aluntur; quæ ex fontibus et veris contemplationibus, motuum, radiorum, sonorum, texturæ et schematismi corporum, affectuum, et prehensionum intellectualium, novas vires et augmenta illis impertiri potuerit. Itaque minime mirum est, si scientiæ non crescant, cum a radicibus suis sint separatæ.

LXXXI.

Rursus se ostendit alia causa potens et magna, cur scientiæ parum promoverint. Ea vero hæc est; quod fieri non possit, ut recte procedatur in curriculo, ubi ipsa meta non recte posita sit et defixa. Meta autem scientiarum vera et legitima non alia est quam ut dotetur vita humana novis inventis et copiis. At turba longe maxima nihil ex hoc sapit, sed meritoria plane est, et professoria; nisi forte quandoque eveniat, ut artifex aliquis acrioris ingenii, et gloriæ cupidus, novo alicui invento det operam ; quod fere fit cum facultatum dispendio. At apud plerosque tantum abest ut homines id sibi proponant, ut scientiarum et artium massa augmentum obtineat; ut ex ea, quæ præsto est, massa nil amplius sumant aut quærant, quam quantum ad usum professorium, aut lucrum, aut existimationem, aut hujusmodi compendia convertere possint. Quod si quis ex tanta multitudine scientiam affectu ingenuo, et propter se expetat; invenietur tamen ille ipse, potius contemplationum et doctrinarum varietatem, quam veritatis severam et rigidam inquisitionem, sequi. Rursus, si alius quispiam fortasse veritatis inquisitor sit severior; tamen et ille ipse talem sibi proponet veritatis conditionem, quæ menti et intellectui satis

faciat in redditione causarum rerum quæ jampridem sunt cognitæ ; non eam, quæ nova operum pignora, et novam axiomatum lucem assequatur. Itaque, si finis scientiarum a nemine adhuc bene positus sit, non mirum est, si in iis, quæ sunt subordinata ad finem, sequatur aberratio.

LXXXII.

Quemadmodum autem finis et meta scientiarum male posita sunt apud homines; ita rursus etiam si illa recte posita fuissent, viam tamen sibi delegerunt | omnino erroneam et imperviam. Quod stupore quodam animum rite rem reputanti perculserit; non ulli mortalium curæ aut cordi fuisse, ut intellectui humano, ab ipso sensu et experientia ordinata et bene condita, via aperiretur, et muniretur; sed omnia vel traditionum caligini, vel argumentorum vertigini et turbini, vel casus et experientiæ vagæ et inconditæ undis et ambagibus, permissa esse. Atque cogitet quis sobrie et diligenter, qualis sit ea via, quam in inquisitione et inventione alicujus rei homines adhibere consueverunt. Et primo notabit proculdubio inveniendi modum simplicem et inartificiosum, qui hominibus maxime est familiaris. Hic autem non alius est, quam ut is, qui se ad inveniendum aliquid comparat et accingit, primo quæ ab aliis circa illa dicta sint, inquirat et evolvat; deinde propriam meditationem addat, atque per mentis multam agitationem spiritum suum proprium solicitet, et quasi invocet, ut sibi oracula pandat; quæ res omnino sine fundamento est, et in opinionibus tantum volvitur.

At alius quispiam dialecticam ad inveniendum advocet, quæ nomine tenus tantum ad id quod agitur, pertinet. Inventio enim dialecticæ non est principiorum et axiomatum præcipuorum, ex quibus artes constant, sed eorum tantum, quæ illis consentanea videntur. Dialectica enim magis curiosos et importunos, et sibi negotium facessentes, eamque interpellantes de probationibus et inventionibus principiorum, sive axiomatum primorum, ad fidem, et veluti sacramentum cuilibet arti præstandum, notissimo responso rejicit.

Restat experientia mera, quæ, si occurrat, casus; si quæsita sit, experimentum nominatur. Hoc autem experientiæ genus nihil aliud est, quam (quod aiunt) scopa dissolutæ, et mera palpatio, quali homines noctu utuntur, omnia pertentando, si forte in rectam viam incidere detur; quibus multo satius et consultius foret diem præstolari, aut lumen accendere, et deinde viam inire. At contra, verus experientia ordo primo lumen accendit, deinde per lumen iter demonstrat, incipiendo ab experientia ordinata et digesta, et minime præpostera aut erratica, atque ex ea educendo axiomata, atque ex axiomatibus constitutis rursus experimenta nova, cum nec verbum divinum in rerum massam absque ordine operatum sit.

Itaque desinant homines mirari, si spatium scientiarum non confectum sit, cum a via omnino aberraverint; relicta prorsus et deserta experientia, aut in ipsa (tanquam in labyrintho) se intricando et circumcursando; cum rite institutus ordo, per experientiæ sylvas, ad aperta axiomatum tramite constanti ducat.

LXXXIII.

Excrevit autem mirum in modum istud malum ex opinione quadam, sive æstimatione inveterata, verum tumida et damnosa; minui nempe mentis humanæ majestatem, si experimentis, et rebus particularibus sensui subjectis, et in materia determinatis, diu ac multum versetur; præsertim cum hujusmodi res ad inquirendum laboriosæ, ad meditandum ignobiles, ad dicendum asperæ, ad practicam illiberales; numero infinitæ, et subtilitate tenues, esse soleant. Itaque jam tandem huc res rediit, ut via vera non tantum deserta, sed etiam interclusa et obstructa sit; fastidita experientia, nedum relicta, aut male administrata.

LXXXIV.

Rursus vero homines a progressu in scientiis detinuit, et fere incantavit reverentia antiquitatis, et virorum, qui in philosophia magni habiti sunt, auctoritas, atque deinde consensus. Atque de consensu superius dictum est.

De antiquitate autem opinio, quam homines de ipsa fovent, negligens omnino est, et vix verbo ipsi congrua. Mundi enim senium et grandævitas pro antiquitate vere habenda sunt; quæ temporibus nostris tribui debent, non juniori ætati mundi, qualis apud antiquos fuit. Illa enim ætas, respectu nostri, antiqua et major; respectu mundi ipsius, nova et minor fuit. Atque revera quemadmodum majorem rerum humanarum notitiam, et maturius judicium, ab homine sene expectamus, quam a juvene, propter experientiam, et rerum, quas vidit, et audivit, et cogitavit, varietatem et copiam; eodem modo et a nostra ætate (si vires suas nosset, et experiri et intendere vellet) majora multo quam a priscis temporibus expectari par est; utpote ætate mundi grandiore, et infinitis experimentis et observationibus aucta et cumulata.

Neque pro nihilo æstimandum, quod per longinquas navigationes et peregrinationes (quæ seculis nostris increbuerunt) plurima in natura patuerint, et reperta sint, quæ novam philosophiæ lucem immittere possint. Quin et turpe hominibus foret, si globi materialis tractus, terrarum videlicet, marium, astrorum, nostris temporibus immensum aperti et illustrati sint; globi autem intellectualis fines inter veterum inventa et angustias cohibeantur.

Auctores vero quod attinet, summæ pusillanimitatis est auctoribus infinita tribuere, auctori autem anctorum, atque adeo omnis auctoritatis, Tempori, jus suum denegare. Recte enim Veritas Temporis filia dicitur, non auctoritatis. Itaque mirum non est, si fascina ista antiquitatis, et auctorum, et consensus, hominum virtutem ita ligaverint, ut cum rebus ipsis consuescere (tanquam maleficiati) non potuerint.

LXXXV.

Neque solum admiratio antiquitatis, auctoritatis, et consensus, hominum industriam in iis, quæ jam inventa sunt, acquiescere compulit; verum etiam operum ipsorum admiratio, quorum copia jampridem facta est humano generi. Etenim cum quis rerum varietatem, et pulcherrimum apparatum, qui

per artes mechanicas ad cultum humanum congestus et introductus est, oculis subjecerit, eo certe inclinabit, ut potius ad opulentiæ humanæ admirationem, quam ad inopiæ sensum, accedat; minime advertens primitivas hominis observationes, atque naturæ operationes (quæ ad omnem illam varietatem instar animæ sunt, et primi motus) nec multas, nec alte petitas esse; cætera ad patientiam hominum tantum, et subtilem et ordinatum manus vel instrumentorum motum, pertinere. Res enim (exempli gratia) subtilis est certe et accurata, confectio horologiorum, talis scilicet, quæ cœlestia in rotis, pulsum animalium in motu successivo et ordinato, videatur imitari; quæ tamen res ex uno aut altero naturæ axiomate pendet.

Quod si quis rursus subtilitatem illam intueatur, quæ ad artes liberales pertinet; aut etiam eam, quæ ad corporum naturalium præparationem per artes mechanicas spectat, et hujusmodi res suspiciat; veluti inventionem motuum cœlestium in astronomia, consentuum in musica, literarum alphabeti (quæ etiam adhuc in regno Sinarum in usu non sunt) in grammatica; aut rursus in mechanicis, factorum Bacchi et Cereris, hoc est, præparationem vini et cervisiæ, panificiorum, aut etiam mensæ delictarum, et distillationum, et similium; ille quoque si secum cogitet et animum advertat, per quantos temporum circuitus (cum hæc omnia præter distillationes antiqua fuerint) hæc ad eam, quam nunc habemus culturam perducta sint, et (ut jam de horologiis dictum est) quam parum habeant ex observationibus et axiomatibus naturæ, atque quam facile, et tanquam per occasiones obvias, et contemplationes incurrentes, ista inveniri potuerint: ille (inquam) ab omni admiratione se facile liberabit, et potius humanæ conditionis miserebitur, quod per tot secula, tanta fuerit rerum et inventorum penuria et sterilitas. Atque hæc ipsa tamen, quorum nunc mentionem fecimus, inventa, philosophia et artibus intellectus antiquiora fuerunt; adeo ut (si verum dicendum sit) cum hujusmodi scientiæ rationales et dogmaticæ inceperint, inventio operum utilium desierit.

Quod si quis ab officinis ad bibliothecas se converterit, et immensam, quam videmus, librorum varietatem in admiratione habuerit, is, examinatis et diligentius introspectis ipsorum librorum materiis et contentis, obstupescet certe in contrarium; et postquam nullum dari finem repetitionibus observaverit, quamque homines eadem agant et loquantur, ab admiratione varietatis transibit ad miraculum indigentiæ et paucitatis earum rerum, quæ hominum mentes adhuc tenuerunt et occuparunt.

Quod si quis ad intuendum ea, quæ magis curiosa habentur quam sana, animum submiserit, et alchemistarum aut magorum opera penitus introspexerit, is dubitabit forsitan, utrum risu, an lacrymis potius, illa digna sint. Alchemista enim spem alit ææternam, atque ubi res non succedit, errores proprios reos substituit; secum accusatorie reputando, se aut artis aut auctorum vocabula non satis intellexisse; unde ad traditiones et auriculares susurros animum applicat; aut in practicæ suæ scrupulis et momentis aliquid titubatum esse; unde experimenta in infinitum repetit: ac interim cum inter experimentorum

sortes in quædam incidat, aut ipsa facie nova, aut | intellectualium facultatum illuminationes et exalta

utilitate non contemnenda, hujusmodi pignoribus animum pascit, eaque in majus ostentat et celebrat; reliqua spe sustentat. Neque tamen negandum est, alchemistas non pauca invenisse, et inventis utilibus homines donasse. Verum fabula illa non male in illos quadrat de sene, qui filiis aurum in vinea defossum (sed locum se nescire simulans) legaverit; unde illi vineæ fodiendæ diligenter incubuerunt, et aurum quidem nullum repertum; sed vindemia ex ea cultura facta est uberior.

At naturalis magiæ cultores, qui per rerum sympathias et antipathias omnia expediunt, ex conjecturis otiosis et supinissimis, rebus virtutes et operationes admirabiles affinxerunt; atque si quando opera exhibuerint, ea illius sunt generis, ut ad admirationem et novitatem, non ad fructum et utilitatem accommodata sint.

In superstitiosa autem magia (si et de hac dicendum sit) illud imprimis animadvertendum est, esse tantummodo certi cujusdam et definiti generis subjecta, in quibus artes curiosæ et superstitiosa, per omnes nationes atque ætates, atque etiam religiones, aliquid potuerint aut luserint. Itaque ista missa faciamus. Interim nil mirum est, si opinio copiæ causam inopiæ dederit.

LXXXVI.

Atque hominum admirationi quoad doctrinas et artes, per se satis simplici et prope puerili, incrementum accessit ab eorum astu et artificio, qui scientias tractaverunt et tradiderunt. Illi enim ea ambitione et affectatione eas proponunt, atque in eum modum efformatas, ac veluti personatas, in hominum conspectum producunt, ac si illæ omni ex parte perfectæ essent, et ad exitum perductæ. Si enim methodum aspicias et partitiones, illæ prorsus omnia complecti et concludere videntur, quæ in illud subjectum cadere possunt. Atque licet membra illa male impleta, et veluti capsulæ inanes sint; tamen apud intellectum vulgarem scientia formam et rationem integræ præ se ferunt.

At primi et antiquissimi veritatis inquisitores, meliore fide et fato, cognitionem illam, quam ex rerum contemplatione decerpere, et in usum recondere statuebant, in aphorismos, sive breves, easdemque sparsas, nec methodo revinctas sententias, conjicere solebant; neque se artem universam complecti simulabant aut profitebantur. At eo, quo nunc res agitur, modo, minime mirum est, si homines in iis ulteriora non quærant, quæ pro perfectis et numeris suis jampridem absolutis traduntur.

LXXXVII.

Etiam antiqua magnum existimationis et fidei incrementum acceperunt, ex eorum vanitate et levitate, qui nova proposuerunt; præsertim in philosophiæ naturalis parte activa et operativa. Neque enim defuerunt homines vaniloqui et phantastici, qui partim ex credulitate, partim ex impostura, genus humanum promissis onerarunt: vitæ prolongationem, senectutis retardationem, dolorum levationem, naturalium defectuum reparationem, sensuum deceptiones, affectuum ligationes et incitationes,

|

tiones, substantiarum transmutationes, et motuum ad libitum roborationes et multiplicationes, aëris impressiones et alterationes, cœlestium influentiarum deductiones et procurationes, rerum futurarum divinationes, remotarum repræsentationes, occultarum revelationes, et alia complura pollicitando et ostentando. Verum de istis largitoribus non multum aberraverit, qui istiusmodi judicium fecerit, tantum nimirum in doctrinis philosophiæ, inter horum vanitates, et veras artes, interesse, quantum inter res gestas Julii Cæsaris, aut Alexandri Magni, et res gestas Amadicii ex Gallia, aut Arthuri ex Britannia, in historiæ narrationibus intersit. Inveniuntur enim clarissimi illi imperatores revera majora ges sisse, quam umbratiles isti heroës etiam fecisse fingantur; sed modis et viis scilicet actionum minime fabulosis et prodigiosis. Neque propterea æquum est veræ memoriæ fidem derogari, quod a fabulis illa quandoque læsa sit et violata. Sed interim minime mirum est, si propositionibus novis (præsertim cum mentione operum) magnum sit factum præjudicium per istos impostores, qui similia tentaverunt; cum vanitatis excessus et fastidium etiam nunc omnem in ejusmodi conatibus magnanimitatem destruxerit.

LXXXVIII.

At longe majora a pusillanimitate, et pensorum, quæ humana industria sibi proposuit, parvitate et tenuitate, detrimenta in scientias invecta sunt. Et tamen (quod pessimum est) pusillanimitas ista non sine arrogantia et fastidio se offert.

Primum enim, omnium artium illa reperitur cautela jam facta familiaris, ut in qualibet arte auctores artis suæ infirmitatem in naturæ calumniam vertant; et quod ars ipsorum non assequitur, id ex eadem arte impossibile in natura pronunciant. Neque certe damnari potest ars, si ipsa judicet. Etiam philosophia, quæ nunc in manibus est, in sinu suo posita quædam fovet, aut placita, quibus (si diligentius inquiratur) hoc hominibus omnino persuaderi volunt; nil ab arte, vel hominis opere, arduum, aut in naturam imperiosum et validum, expectari debere; ut de heterogenia caloris astri et ignis, et mistione, superius dictum est. Quæ si notentur accuratius, omnino pertinent ad humanæ potestatis circumscriptionem malitiosam, et ad quæsitam et artificiosam desperationem, quæ non solum spei auguria turbet, sed etiam omnes industriæ stimulos et nervos incidat, atque ipsius experientiæ aleas abjiciat; dum de hoc tantum soliciti sint, ut ars eorum perfecta censeatur; gloriæ vanissimæ et perditissimæ dantes operam, scilicet ut quicquid adhuc inventum et comprehensum non sit, id omnino nec inveniri, nec comprehendi posse in futurum credatur. At si quis rebus addere se, et novum aliquod reperire conetur, ille tamen omnino sibi proponet et destinabit unum aliquod inventum (nec ultra) perscrutari et eruere; ut magnetis naturam, maris fluxum et refluxum, thema cœli, et hujusmodi, quæ secreti aliquid habere videntur, et hactenus parum feliciter tractata sint: cum summæ sit imperitiæ rei alicujus naturam in se ipsa perscrutari; quandoquidem eadem natura,

quæ in aliis videtur latens et occulta, in aliis mani- | festa sit, et quasi palpabilis; atque in illis admirationem, in his ne attentionem quidem moveat. Ut fit in natura consistentiæ, quæ in ligno vel lapide non notatur, sed solidi appellatione transmittitur, neque amplius de fuga separationis aut solutionis continuitatis inquiritur : at in aquarum bullis eadem res videtur subtilis et ingeniosa; quæ bullæ se conjiciunt in pelliculas quasdam, in hemisphærii formam curiose effictas, ut ad momentum temporis evitetur solutio continuitatis.

Atque prorsus illa ipsa, quæ habentur pro secretis, in aliis habent naturam manifestam et communem ; quæ nunquam se dabit conspiciendam, si hominum experimenta aut contemplationes in illis ipsis tantum versentur. Generaliter autem et vulgo, in operibus mechanicis habentur pro novis inventis, si quis jampridem inventa subtilius poliat, vel ornet elegantius, vel simul uniat et componat, vel cum usu commodius copulet, aut opus majore, aut etiam minore, quam fieri consuevit, mole vel volumine exhibeat, et similia.

Itaque minime mirum est, si nobilia ct genere humano digna inventa in lucem extracta non sint, cum homines hujusmodi exiguis pensis et puerilibus contenti et delectati fuerint; quinetiam in iisdem se magnum aliquod secutos aut assecutos putaverint.

LXXXIX.

Neque illud prætermittendum est, quod nacta sit philosophia naturalis per omnes ætates adversarium molestum et difficilem; superstitionem nimirum, et zelum religionis cæcum et immoderatum. Etenim videre est apud Græcos, eos, qui primum causas naturales fulminis et tempestatum insuetis adhuc hominum auribus proposuerunt, impietatis in deos eo nomine damnatos: nec multo melius a nonnullis antiquorum patrum religionis Christianæ exceptos fuisse eos, qui ex certissimis demonstrationibus (quibus nemo hodie sanus contradixerit) terram rotundam esse posuerunt, atque ex consequenti antipodas esse

asseruerunt.

Quinetiam, ut nunc sunt res, conditio sermonum de natura facta est durior et magis cum periculo, propter theologorum scholasticorum summas et methodos; qui cum theologiam (satis pro potestate) in ordinem redegerint, et in artis formam effinxerint, hoc insuper effecerunt, ut pugnax et spinosa Aristotelis philosophia corpori religionis, plus quam par erat, immisceretur.

peritia aditum alicui philosophiæ, quamvis emen-
datæ, pene interclusum esse. Alii siquidem simpli-
cius subverentur, ne forte altior in naturam inqui-
sitio ultra concessum sobrietatis terminum penetret;
traducentes et perperam torquentes ea, quæ, de di-
vinis mysteriis in Scripturis sacris, adversus rimantes
secreta divina dicuntur, ad occulta naturæ, quæ nullo
interdicto prohibentur. Alii callidius conjiciunt et
animo versant, si media ignorentur, singula ad ma-
num et virgulam divinam (quod religionis, ut putant,
maxime intersit) facilius posse referri; quod nihil
aliud est, quam
"Deo per mendacium gratificari"
velle. Alii ab exemplo metuunt, ne motus et mu-
tationes circa philosophiam in religionem incurrant
ac desinant. Alii denique soliciti videntur, ne in
naturæ inquisitione aliquid inveniri possit, quod re-
ligionem (præsertim apud indoctos) subvertat, aut
saltem labefactet. At isti duo posteriores metus
nobis videntur omnino sapientiam animalem sapere ;
ac si homines in mentis suæ recessibus et secretis
cogitationibus, de firmitudine religionis, et fidei in
sensum imperio, diffiderent ac dubitarent; et prop-
terea ab inquisitione veritatis in naturalibus pericu-
lum illis impendere metuerent. At vere rem repu-
tanti, philosophia naturalis, post verbum Dei, cer-
tissima superstitionis medicina est; eademque proba-
tissimum fidei alimentum. Itaque merito religioni
donatur tanquam fidissima ancilla: cum altera
voluntatem Dei, altera potestatem, manifestet. Ne-
que enim erravit ille, qui dixit; "Erratis, nescientes
Scripturas, et potestatem Dei:" informationem de
voluntate, et meditationem de potestate, nexu indi-
viduo commiscens et copulans. Interim minus mi-
rum est si naturalis philosophiæ incrementa cohibita
sint; cum religio, quæ plurimum apud animos homi-
num pollet, per quorundam imperitiam et zelum incau-
tum in partem contrariam transierit, et abrepta fuerit.

XC.

Rursus in moribus et institutis scholarum, academiarum, collegiorum, et similium conventuum, quæ doctorum hominum sedibus et eruditionis cultura destinata sunt, omnia progressui scientiarum adversa inveniuntur. Lectiones enim et exercitia ita sunt disposita, ut aliud a consuetis haud facile cuiquam in mentem veniat cogitare aut contemplari. Si vero unus aut alter fortasse judicii libertate uti sustinuerit, is sibi soli hanc operam imponere possit; ab aliorum autem consortio nihil capiet utilitatis. Sin et hoc toleraverit, tamen in capessenda fortuna industriam hanc et magnanimitatem sibi non levi impediEodem etiam spectant (licet diverso modo) eorum mento fore experietur. Studia enim hominum in commentationes, qui veritatem Christianæ religionis ejusmodi locis in quorundam auctorum scripta, veex principiis et auctoritatibus philosophorum dedu- luti in carceres, conclusa sunt; a quibus si quis discere et confirmare haud veriti sunt; fidei et sensus sentiat, continuo ut homo turbidus, et rerum novarum conjugium tanquam legitimum multa pompa et so- cupidus, corripitur. At magnum certe discrimen lennitate celebrantes, et grata rerum varietate ani- inter res civiles et artes: non enim idem periculum mos hominum permulcentes; sed interim divina a novo motu, et a nova luce. Verum in rebus civilihumanis impari conditione permiscentes. At in bus mutatio etiam in melius suspecta est ob perturhujusmodi misturis theologiæ cum philosophia, ea bationem; cum civilia auctoritate, consensu, fama tantum, quæ nunc in philosophia recepta sunt, com- et opinione, non demonstratione, nitantur. In artiprehenduntur; sed nova, licet in melius mutata, tan- bus autem et scientiis, tanquam in metalli fodinis, tum non summoventur et exterminantur. omnia novis operibus et ulterioribus progressibus Denique invenias ex quorundam theologorum im- circumstrepere debent. Atque secundum rectam

XCI.

rationem res ita se habet, sed interim non ita | faciunt magis ad contristationem hominum (scilicet vivitur: sed ista, quam diximus, doctrinarum admi- ut deteriorem et viliorem habeant de iis, quæ jam nistratio et politia scientiarum augmenta durius pre- in usu sunt, opinionem, quam nunc habent; et suæ mere consuevit. conditionis infortunium plus sentiant et pernoscant) quam ad alacritatem aliquam inducendam, aut industriam experiendi acuendam. Itaque conjectura nostræ, quæ spem in hac re faciunt probabilem, aperiendæ sunt et proponendæ ; sicut Columbus fecit ante navigationem illam suam mirabilem maris Atlantici; cum rationes adduxerit, cur ipse novas terras et continentes, præter eas, quæ ante cognitæ fuerunt, inveniri posse confideret: quæ rationes licet primo rejectæ, postea tamen experimento probata sunt, et rerum maximarum causæ et initia fuerunt.

Atque insuper licet ista invidia cessaverit; tamen satis est ad cohibendum augmentum scientiarum, quod hujusmodi conatus et industriæ præmiis careant. Non enim penes eosdem est cultura scientiarum et præmium. Scientiarum enim augmenta a magnis utique ingeniis proveniunt; at pretia et præmia scientiarum sunt penes vulgus aut principes viros, qui (nisi raro admodum) vix mediocriter docti

[blocks in formation]

Sed longe maximum progressibus scientiarum, et novis pensis ac provinciis in iisdem suscipiendis, obstaculum deprehenditur in desperatione hominum et suppositione impossibilis. Solent enim viri prudentes et severi in hujusmodi rebus plane diffidere: naturæ obscuritatem, vitæ brevitatem, sensuum fallacias, judicii infirmitatem, experimentorum difficultates, et similia secum reputantes. Itaque existimant esse quosdam scientiarum, per temporum et ætatum mundi revolutiones, fluxus et refluxus; cum aliis temporibus crescant et floreant, aliis declinent | et jaceant: ita tamen, ut cum ad certum quendam gradum et statum pervenerint, nil ulterius possint.

XCIII.

Principium autem sumendum a Deo : hoc nimirum quod agitur, propter excellentem in ipso boni naturam, manifeste a Deo esse; qui auctor boni et pater luminum est. In operationibus autem divinis initia quæque tenuissima exitum certo trahunt. Atque quod de spiritualibus dictum est, "Regnum Dei non venit cum observatione;" id etiam in omni majore opere providentiæ divinæ evenire reperitur: ut omnia sine strepitu et sonitu placide labantur; atque res plane agatur, priusquam homines eam agi putent aut advertant. Neque omittenda est prophetia Danielis de ultimis mundi temporibus ; Multi pertransibunt, et multiplex erit scientia:" manifeste innuens et significans esse in fatis, id est, in providentia, ut pertransitus mundi (qui per tot longinquas navigationes impletus plane, aut jam in opere esse videtur) et augmenta scientiarum in eandem ætatem incidant.

XCIV.

[ocr errors]

Sequitur ratio omnium maxima ad faciendam spem; nempe ex erroribus temporis præteriti, et viarum adhuc tentatarum. Optima enim est ea reprehensio, quam de statu civili, haud prudenter administrato, quispiam his verbis complexus est: "Quod ad præterita pessimum est, id ad futura optimum videri debet. Si enim vos omnia, quæ ad officium vestrum spectant, præstitissetis; neque tamen res vestræ in meliore loco essent; ne spes quidem ulla reliqua foret, eas in melius provehi posse. Sed cum rerum vestrarum status, non a vi ipsa re

Itaque si quis majora credat aut spondeat, id putant esse cujusdam impotentis et immaturi animi; atque hujusmodi conatus, initia scilicet læta, media ardua, extrema confusa habere. Atque cum hujusmodi cogitationes eæ sint, quæ in viros graves et judicio præstantes facile cadant; curandum revera est, ne, rei optimæ et pulcherrimæ amore capti, severitatem judicii relaxemus aut minuamus; et sedulo videndum, quid spei affulgeat, et ex qua parte se ostendat; atque auris levioribus spei rejectis, eæ, quæ plus firmitudinis habere videntur, omnino discutiendæ sunt et pensitandæ. Quinetiam prudentiarum, sed ab erroribus vestris male se habeat; specivilis ad consilium vocanda est et adhibenda, quæ randum est, illis erroribus missis aut correctis, magex præscripto diffidit, et de rebus humanis in dete- nam rerum in melius mutationem fieri posse." Sirius conjicit. Itaque jam et de spe dicendum est; mili modo, si homines per tanta annorum spatia viam præsertim cum nos promissores non simus, nec vim veram inveniendi et colendi scientias tenuissent, nec aut insidias hominum judiciis faciamus aut struamus, tamen ulterius progredi potuissent, audax proculdused homines manu et sponte ducamus Atque licet bio et temeraria foret opinio, posse rem in ulterius longe potentissimum futurum sit remedium ad spem provehi. Quod si in via ipsa erratum sit, atque imprimendam, quando homines ad particularia, præ- hominum opera in iis consumptà, in quibus minime sertim in tabulis nostris inveniendi digesta et dispo- oportebat; sequitur ex eo, non in rebus ipsis diffisita (quæ partim ad secundam, sed multo magis ad cultatem ori, quæ potestatis nostræ non sunt; sed quartam Instaurationis nostræ partem pertinent) in intellectu humano, ejusque usu et applicatione; adducemus; cum hoc ipsum sit non spes tantum, sed quæ res remedium et medicinam suscipit. Itaque tanquam res ipsa: tamen ut omnia clementius fiant, optimum fuerit illos ipsos errores proponere: quot pergendum est in instituto nostro de præparandis enim fuerint errorum impedimenta in præterito, tot hominum mentibus; cujus præparationis ista ostensio sunt spei argumenta in futurum. Ea vero licet in spei pars est non exigua. Nam absque ea, reliqua | his quæ superius dicta sunt, non intacta omnino fue

« VorigeDoorgaan »