Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

tum; quia non eadem adhiberi consuevit diligentia | moderatos coërceantur, et facessat multitudo enorin ponderandis et examinandis verbis præambuli, quæ adhibetur in corpore ipsius legis.

Hanc partem de incertitudine legum, quæ ex mala descriptione ipsarum ortum habet, fusius tractabimus, quando de interpretatione legum postea agemus. Atque de descriptione legum obscura hæc dicta sint: jam de modis enucleandi juris dicendum.

DE MODIS ENUCLEANDI JURIS, ET TOLLENDI AMBIGUA.

APHORISMUS LXXII.

Modi enucleandi juris, et tollendi dubia, quinque sunt. Hoc enim fit, aut per perscriptiones judiciorum; aut per scriptores authenticos; aut per libros auxiliares; aut per prælectiones; aut per responsa, sive consulta prudentum. Hæc omnia, si bene instituantur, præsto erunt magna legum obscuritati subsidia.

DE PERSCRIPTIONE JUDICIORUM.

APHORISMUS LXXIII.

Ante omnia, judicia reddita in curiis supremis et principalibus, atque causis gravioribus, præsertim dubiis, quæque aliquid habent difficultatis aut novitatis, diligenter et cum fide excipiunto. Judicia enim anchoræ legum sunt, ut leges reipublicæ.

LXXIV.

Modus hujusmodi judicia excipiendi, et in scripta referendi, talis esto. Casus præcise, judicia ipsa exacte perscribito: rationes judiciorum, quas adduxerunt judices, adjicito: casuum, ad exemplum adductorum, auctoritatem cum casibus principalibus ne commisceto de advocatorum perorationibus, nisi quidpiam in iis fuerit admodum eximium, sileto.

LXXV.

Personæ, quæ hujusmodi judicia excipiant, ex advocatis maxime doctis sunto, et honorarium liberale ex publico excipiunto. Judices ipsi ab hujusmodi perscriptionibus abstinento: ne forte opinionibus propriis addicti, et auctoritate propria freti, limites referendarii transcendant.

LXXVI.

Judicia illa, in ordine et serie temporis, digerito; non per methodum et titulos. Sunt enim scripta ejusmodi, tanquam historiæ, aut narrationes legum. Neque solum acta ipsa, sed et tempora ipsorum, judici prudenti lucem præbent.

DE SCRIPTORIBUS AUTHENTICIS.

APHORISMUS LXXVII.

Ex legibus ipsis, quæ jus commune constituunt; deinde, ex constitutionibus sive statutis; tertio loco, ex judiciis perscriptis, corpus juris tantummodo constituitor. Præter illa, alia authentica, aut nulla sunto, aut parce recipiuntor.

LXXVIII.

Nihil tam interest certitudinis legum (de qua nunc tractamus) quam ut scripta authentica infra fines

mis auctorum et doctorum in jure; unde laceratur sententia legum, judex fit attonitus, processus immortales, atque advocatus ipse, cum tot libros perlegere et vincere non possit, compendia sectatur. Glossa fortasse aliqua bona; et ex scriptoribus classicis pauci, vel potius scriptorum paucorum pauculæ portiones, recipi possint pro authenticis. Reliquorum nihilominus maneat usus nonnullus in bibliothecis, ut eorum tractatus inspiciant judices, aut advocati, cum opus fuerit: sed in causis agendis, in foro citare eos non permittitor, nec in auctoritatem transeunto.

DE LIBRIS AUXILIARIBUS.

APHORISMUS LXXIX.

At scientiam juris, et practicam, auxiliaribus libris ne nudanto, sed potius instruunto. Ii sex in genere sunto. Institutiones. De verborum significatione. De regulis juris. Antiquitates legum. Summæ. Agendi formulæ.

LXXX.

Præparandi sunt juvenes et novitii, ad scientiam et ardua juris altius et commodius haurienda et imbibenda, per institutiones. Institutiones illas ordine claro et perspicuo componito. In illis ipsis universum jus privatum percurrito: non alia omittendo, in aliis plus satis immorando, sed ex singulis quædam breviter delibando, ut ad corpus legum perlegendum accessuro, nil se ostendat prorsus novum, sed levi aliqua notione præceptum. Jus publicum in institutionibus ne attingito; verum illud ex fontibus ipsis hauriatur.

LXXXI.

Commentarium de vocabulis juris conficito. In explicatione ipsorum, et sensu reddendo, ne curiose nimis aut laboriose versator: neque enim hoc agitur, ut definitiones verborum quærantur exacte, sed explicationes tantum, quæ legendis juris libris viam aperiant faciliorem. Tractatum autem istum per literas alphabeti ne digerito. Id indici alicui relinquito: sed collocentur simul verba, quæ circa eandem rem versantur; ut alterum alteri sit juvamento ad intelligendum.

LXXXII.

Ad certitudinem legum facit (si quid aliud) tractatus bonus et diligens de diversis regulis juris. Is dignus est, qui maximis ingeniis, et prudentissimis jurisconsultis committatur. Neque enim placent, quæ in hoc genere extant. Colligendæ autem sunt regulæ, non tantum notæ et vulgatæ, sed et aliæ magis subtiles et reconditæ, quæ ex legum et rerum judicatarum harmonia extrahi possint; quales in rubricis optimis quandoque inveniuntur; suntque dictamina generalia rationis, quæ per materias legis diversas percurrunt, et sunt tanquam saburra juris.

LXXXIII.

At singula juris scita, aut placita, non intelligantur pro regulis, ut fieri solet satis imperite. Hoc enim si reciperetur, quot leges, tot regulæ : lex enim

nil aliud, quam regula imperans. Verum eas pro regulis habeto, quæ in forma ipsa justitiæ hærent; unde, ut plurimum, per jura civilia diversarum rerumpublicarum eædem regulæ fere reperiuntur; nisi forte propter relationem ad formas politiarum varient.

LXXXIV.

Post regulam, brevi et solido verborum complexu enunciatam, adjiciantur exempla, et decisiones casuum maxime luculentæ ad explicationem; distinctiones et exceptiones ad limitationem; cognata ad ampliationem ejusdem regulæ.

LXXXV.

Recte jubetur, ut non ex regulis jus sumatur; sed ex jure quod est, regula fiat: neque enim ex verbis regulæ petenda est probatio, ac si esset textus legis: regula enim legem (ut acus nautica polos) indicat, non statuit.

LXXXVI.

Præter corpus ipsum juris, juvabit etiam antiquitates legum invisere; quibus licet evanuerit auctoritas, manet tamen reverentia. Pro antiquitatibus autem legum habeantur scripta circa leges et judicia; sive illa fuerint edita, sive non, quæ ipsum corpus legum tempora præcesserunt. Earum siquidem jactura facienda non est. Itaque ex iis utilissima quæque excerpito (multa enim invenientur inania et frivola) eaque in unum volumen redigito: ne antiquæ fabulæ, ut loquitur Trebonianus, cum legibus ipsis misceantur.

LXXXVII.

Practicæ vero plurimum interest, ut jus universum digeratur ordine in locos et titulos; ad quos subito (prout dabitur occasio) recurrere quis possit, veluti in promptuarium paratum ad præsentes usus. Hujusmodi libri summarum, et ordinant sparsa, et abbreviant fusa et prolixa in lege. Cavendum autem est, ne summæ istæ reddant homines promptos ad practicam, cessatores in scientia ipsa. Earum enim officium est tale, ut ex iis recolatur jus, non perdiscatur. Summæ autem omnino magna diligentia, fide, et judicio sunt conficiendæ, ne furtum faciant legibus.

LXXXVIII.

Formulas agendi diversas in unoquoque genere colligito. Nam et practica hoc interest; et certe pandunt illæ oracula et occulta legum. Sunt enim non pauca, quæ latent in legibus: at in formulis agendi, melius et fusius perspiciuntur; instar pugni et palmæ.

DE RESPONSIS ET CONSULTIS.

APHORISMUS LXXXIX.

Dubitationes particulares, quæ de tempore in tempus emergunt, dirimendi et solvendi aliqua ratio iniri debet. Durum enim est, ut ii, qui ab errore cavere cupiant, ducem viæ non inveniant, verum ut actus ipsi periclitentur, neque sit aliquis ante rem peractam juris prænoscendi modus.

XC.

Responsa prudentum, quæ petentibus dantur de jure, sive ab advocatis sive a doctoribus, tanta valere auctoritate, ut ab eorum sententia judici recedere non sit licitum, non placet. Jura a juratis judicibus

sumunto.

XCI.

Tentari judicia per causas et personas fictas, ut eo modo experiantur homines qualis futura sit legis norma, non placet. Dedecorat enim majestatem legum et pro prævaricatione quapiam censenda est. Judicia autem aliquid habere ex scena, deforme est.

XCII.

Judicum igitur solummodo tam judicia, quam responsa et consulta sunto. Illa de litibus pendentibus; hæc de arduis juris quæstionibus in thesi. Ea consulta, sive in privatis rebus, sive in publicis, a judicibus ipsis ne poscito (id enim si fiat, judex transeat in advocatum) sed a principe, aut statu. Ab illis ad judices demandentur. Judices vero, tali auctoritate freti, disceptationes advocatorum, vel ab his, quorum interest, adhibitorum, vel a judicibus ipsis, si opus sit, assignatorum, et argumenta ex utraque parte, audiunto; et re deliberata jus expediunto et declaranto. Consulta hujusmodi inter judicia referunto et edunto, et paris auctoritatis sunto.

DE PRÆLECTIONIBUS.

APHORISMUS XCIII.

Prælectiones de jure, atque exercitationes eorum, qui juris studiis incumbunt, et operam dant, ita instituuntor et ordinantor, ut omnia tendant ad quæstiones et controversias de jure sedandas potius, quam excitandas. Ludus enim (ut nunc fit) fere apud omnes instituitur et aperitur, ad altercationes, et quæstiones de jure multiplicandas, tanquam ostentandi ingenii causa. Atque hoc vetus est malum. Etenim etiam apud antiquos gloriæ fuit, tanquam per sectas et factiones, quæstiones complures de jure magis fovere, quam extinguere. Id ne fiat, provideto.

DE VACILLATIONE JUDICIORUM.

APHORISMUS XCIV.

Vacillant judicia, vel propter immaturam et præfestinam sententiam; vel propter æmulationem curiarum; vel propter malam et imperitam perscriptionem judiciorum; vel propter viam præbitam ad rescissionem eorum nimis facilem et expeditam. Itaque providendum est, ut judicia emanent, matura deliberatione prius habita; atque ut curiæ se invicem revereantur; atque ut judicia perscribantur fideliter et prudenter; utque via ad rescindenda judicia, sit arcta, confragosa, et tanquam muricibus strata.

XCV.

Si judicium redditum fuerit de casu aliquo in aliqua curia principali, et similis casus intervenerit in alia curia, ne procedito ad judicium, antequam fiat

consultatio in collegio aliquo judicum majore. | videntur rediisse : et una diligenter intueamur quam Judicia enim reddita si forte rescindi necesse sit, saltem sepeliuntor cum honore.

XCVI.

Ut curiæ de jurisdictione digladientur et conflictentur, humanum quiddam est; eoque magis, quod per ineptam quandam sententiam (quod boni et strenui sit judicis, ampliare jurisdictionem curiæ) alatur plane ista intemperies, et calcar addatur, ubi fræno opus est. Ut vero, ex hac animorum contentione, curiæ, judicia utrobique reddita (quæ nil ad jurisdictionem pertinent) libenter rescindant, intolerabile malum, et a regibus, aut senatu, aut politia, plane vindicandum. Pessimi enim exempli res est, ut curiæ, quæ pacem subditis præstant, inter se duella exerceant.

XCVII.

Non facilis esto aut proclivis ad judicia rescindenda aditus per appellationes, aut impetitiones de errore, aut revisus, et similia. Receptum apud nonnullos est, ut lis trahatur ad forum superius, tanquam res integra; judicio inde dato seposito, et plane suspenso. Apud alios vero, ut judicium ipsum maneat in suo vigore, sed executio ejus tantum cesset. Neutrum placet, nisi curiæ, in quibus judicium redditum sit, fuerint humiles, et inferioris ordinis: sed potius, ut et judicium stet, et procedat ejus executio; modo cautio detur a defendente de damnis et expensis, si judicium fuerit rescissum.

Atque hic titulus de certitudine legum, ad exemplum digesti reliqui (quod meditamur) sufficiet. Jam vero doctrinam civilem (quatenus eam nobis tractare visum est) conclusimus; atque una cum ea philosophiam humanam : sicut etiam cum philosophia humana philosophiam in genere. Tandem igitur paululum respirantes, atque ad ea, quæ prætervecti sumus, oculos retroflectentes, hunc tractatum nostrum non absimilem esse censemus sonis illis et præludiis, quæ prætentant musici, dum fides ad modulationem concinnant: quæ ipsa quidem auribus ingratum quiddam et asperum exhibent; at in causa sunt, ut quæ sequuntur omnia sint suaviora: sic nimirum nos in animum induximus, ut in cithara musarum concinanda, et ad harmoniam veram redigenda, operam navaremus, quo ab aliis postea pulsentur chordæ, meliore digito aut plectro. Sane, cum nobis ante oculos proponamus temporum horum statum, in quibus literæ jam tertio ad mortales

variis jam nos inviserint instructæ præsidiis et auxiliis qualia sunt, ingeniorum nostri temporis complurium acumen et sublimitas; eximia illa monumenta scriptorum veterum, quæ veluti tot faces nobis prælucent; ars typographica, libros cujuscunque fortunæ hominibus larga manu suppeditans; oceani sinus laxati, et orbis ex omni parte peragratus, unde experimenta plurima priscis ignota comparuerunt, et ingens accessit naturali historiæ cumulus; otium, quo ingenia optima in regnis et provinciis Europæ ubique abundant, cum negotiis minus his in locis implicentur homines, quam aut Græci, propter populares status, aut propter ditionum amplitudinem Romani solebant; pax, qua fruitur hoc tempore Britannia, Hispania, Italia, etiam nunc Gallia, et aliæ regiones non paucæ; consumptio et exinanitio omnium, quæ videntur excogitari aut dici posse circa controversias religionis, quæ tot ingenia jam diu diverterunt a cæterarum artium studiis ; summa et excellens majestatis tuæ eruditio, cui (tanquam Phoenici volucres) aggregant se undique ingenia; proprietas denique illa inseparabilis, quæ tempus ipsum sequitur, ut veritatem indies parturiat ; hæc (inquam) cum cogitamus, non possumus non in eam spem animum erigere, ut existimemus, tertiam hanc literarum periodum duas illas priores, apud Græcos et Romanos, longo intervallo superaturam; modo saltem homines, et vires suas atque defectus etiam virium suarum probe et prudenter nosse velint; atque alii ab aliis inventionis lampada, non contradictionis torres accipiant, atque inquisitionem veritatis pro incepto nobili, non pro delectamento aut ornamento putent: atque opes ac magnificentiam impendant in res solidas et eximias, non in pervulgatas et obvias. Ad labores meos quod attinet, si cui libeat in eorum reprehensione, aut sibi, aut aliis placere, veterem certe et ultimæ patientiæ petitionem exhibebunt illi: "Verbera, sed audi." Reprehendant homines, quantum libuerit, modo attendant et perpendant, quæ dicuntur. Appellatio sane legitima fuerit (licet res fortasse minus ea indigebit) si a primis cogitationibus hominum ad secundas provocetur, et ab ævo præsenti ad posteros. Veniamus nunc ad eam scientiam, qua caruerunt duæ illæ priscæ temporum periodi (neque enim tanta illis felicitas concessa est) sacram dico et divinitus inspiratam theologiam, cunctorum laborum ac peregrinationum humanarum sabbatum ac portum nobilissimum.

FRANCISCI

BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI ALBANI,

DE

DIGNITATE ET AUGMENTIS SCIENTIARUM.

LIBER NONUS.

CAPUT PRIMUM.

AD REGEM SUUM.

Partitiones theologiæ inspiratæ omittuntur : tantum aditus fit ad desiderata tria: doctrinam de legitimo usu rationis humanæ in divinis; doctrinam de gradibus unitatis in civitate dei; et emanationes scripturarum.

JAM vero (rex optime) cum carina parva, qualis nostra esse potuit, universum ambitum, tam veteris quam novi orbis, scientiarum circumnavigaverit (quam secundis ventis et cursu, posterorum sit judicium) quid superest, nisi ut vota, tandem perfuncti, persolvamus? At restat adhuc theologia sacra, sive inspirata. Veruntamen si eam tractare pergamus, exeundum nobis foret e navicula rationis humanæ, et transeundum in Ecclesiæ navem, quæ sola acu nautica divina pollet ad cursum recte dirigendum. Neque enim sufficient amplius stellæ philosophiæ, que hactenus præcipue nobis affulserunt: itaque par foret, silentium quoque in hac re colere. Quamobrem partitiones legitimas circa eam omittemus ; pauca tamen, pro tenuitate nostra, etiam in hanc conferemus, loco votorum. Id eo magis facimus, quia in corpore theologiæ nullam prorsus regionem, ant tractum plane desertum aut incultum, invenimus: tanta fuit hominum diligentia in seminandis, aut tritico, aut zizaniis.

quod etiam suspectæ fidei testibus præstare solemus. At fides illa, quæ Abrahamo " imputabatur ad justitiam," de hujusmodi re extitit, quam irrisui habebat Sarah: quæ in hac parte imago quædam erat rationis naturalis. Quanto igitur mysterium aliquod divinum fuerit magis absonum et incredible; tanto plus in credendo exhibetur honoris Deo, et fit victoria fidei nobilior. Etiam et peccatores, quo magis conscientia sua gravantur, et nihilominus fidem de salute sua in Dei misericordia collocant, eo Deum majore afficiunt honore: omnis autem desperatio Deo pro contumelia est. Quinetiam, si attente rem perpendamus, dignius quiddam est credere, quam scire, qualiter nunc scimus. In scientia enim mens humana patitur a sensu, qui a rebus materiatis resilit; in fide autem anima patitur ab anima, quæ est agens dignius. Aliter se res habet in statu gloriæ tunc siquidem cessabit fides, atque "cognoscemus, sicut et cogniti sumus."

Concludamus igitur theologiam sacram ex verbo et oraculis Dei, non ex lumine naturæ aut rationis dictamine, hauriri debere. Scriptum est enim, "Cœli enarrant gloriam Dei:" at nusquam scriptum invenitur, "Cœli enarrant voluntatem Dei." De illa pronunciatur," Ad legem et testimonia, si non fecerint secundum verbum istud," etc. Neque hoc tenet tantum in grandibus illis mysteriis, de Deitate, creatione, redemptione, verum pertinet etiam ad interpretationem perfectiorem legis moralis; Tres igitur proponemus theologiæ appendices," Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui odequæ non de materia per theologiam informata, aut | runt vos,” etc. "Ut sitis filii Patris vestri, qui in informanda, sed tantummodo de modo informationis cœlis est, qui pluit super justos et injustos." Quæ tractent. Neque tamen circa eos tractatus (ut in certe verba plausum illum merentur: reliquis consuevimus) vel exempla subjungemus, vel hominem sonat." Siquidem vox est, quæ lumen præcepta dabimus. Id theologis relinquemus: sunt naturæ superat. Quinetiam videmus poëtas ethnienim illa (ut diximus) instar votorum tantum. cos, præsertim cum pathetice loquantur, expostulare non raro cum legibus et doctrinis moralibus (quæ tamen legibus divinis multo sunt indulgentiores et solutiores) ac si naturæ libertati cum malignitate quadam repugnent:

"Nec vox

1. Prærogativa Dei totum hominem complectitur; nec minus ad rationem, quam ad voluntatem humanam, extenditur: ut homo scilicet in universum se abneget, et accedat Deo. Quare, sicut legi divinæ obedire tenemur, licet reluctetur voluntas; ita et verbi Dei fidem habere, licet reluctetur ratio. Etenim, si ea duntaxat credamus, quæ sunt rationi nostræ consentanea, rebus assentimur, non auctori; Ita Dendamis Indus ad Alexandri nuntios: "Se in

"Et quod natura remittit, Invida jura negant."

[ocr errors]

audisse quidem aliquid de nomine Pythagoræ, et | mysteria) secundarium quendam et respectivum, non aliorum sapientum e Græcia; et credere illos fuisse primitivum et absolutum. Postquam enim articuli viros magnos; vitio tamen illo laborasse, quod sci- et principia religionis jam in sedibus suis fuerint licet nimia in reverentia et veneratione habuissent locata, ita ut a rationis examine penitus eximantur; rem quampiam fantasticam, quam legem et morem tum demum conceditur ab illis illationes derivare ac vocitabant." Quare, nec illud dubitandum, mag- deducere, secundum analogiam ipsorum. In rebus nam partem legis moralis sublimiorem esse, quam quidem naturalibus hoc non tenet. Nam et ipsa quo lumen naturæ ascendere possit. Veruntamen principia examini subjiciuntur; per inductionem, quod dicitur, habere homines, etiam ex lumine et inquam, licet minime per syllogismum : atque eadem lege naturæ, notiones nonnullas virtutis, vitii, jus- illa nullam habent cum ratione repugnantiam, ut ab titiæ, injuriæ, boni, mali; id verissimum est. No- eodem fonte, tum primæ propositiones, tum mediæ, tandum tamen lumen naturæ duplici significatione deducantur. Aliter fit in religione; ubi et primæ accipi: Primo, quatenus oritur ex sensu, inductione, propositiones authypostatæ sunt, atque per se subsisratione, argumentis, secundum legis cœli ac terræ: tentes: et rursus, non reguntur ab illa ratione, quæ secundo, quatenus animæ humanæ interno affulget propositiones consequentes deducit. Neque tamen instinctu, secundum legem conscientiæ; quæ scin-hoc fit in religione sola, sed etiam in aliis scientiis, tilla quædam est, et tanquam reliquiæ pristinæ tam gravioribus quam levioribus, ubi scilicet proet primitivæ puritatis. In quo posteriore sensu positiones primariæ placita sint, non posita: siquipræcipue particeps est anima lucis nonnullius, ad dem et in illis rationis usus absolutus esse non poperfectionem intuendam et discernendam legis mo- test. Videmus enim in ludis, puta schaccorum, aut ralis; quæ tamen lux non prorsus clara sit, sed ejus- similibus, primas ludi normas et leges mere positivas modi, ut potius vitia quadamtenus redarguat, quam esse et ad placitum; quas recipi, non in disputatiode officiis plene informet. Quare religio, sive mys- nem vocari, prorsus oporteat: ut vero vincas et teria spectes sive mores, pendet ex revelatione divina. | perite lusum instituas, id artificiosum est et rationale: Attamen usus rationis humanæ in spiritualibus eodem modo fit et in legibus humanis; in quibus multiplex sane existit, ac late admodum patet. Ne- haud paucæ sunt maximæ (ut loquuntur) hoc est, que enim sine causa est, quod Apostolus religionem placita mera juris, quæ auctoritate magis quam raappellaverit" rationalem cultum Dei." Recordetur tione nituntur; neque in disceptationem veniunt: quis ceremonias et typos veteris legis: fuerunt illæ quid vero sit justissimum, non absolute, sed relative rationales et significativæ, longe discrepantes a cere- (hoc est, ex analogia illarum maximarum) id demum moniis idololatriæ et magiæ, quæ tanquam surdæ et rationale est, et latum disputationi campum præbet. mutæ erant, nihil docentes plerunque, imo ne innu- Talis igitur est secundaria illa ratio, quæ in theologia entes quidem. Præcipue Christiana fides, ut in sacra locum habet, quæ scilicet fundata est super omnibus, sic in hoc ipso eminet, quod auream servet placita Dei. mediocritatem circa usum rationis et disputationis (quæ rationis proles est) inter leges ethnicorum et Mahometi, quæ extrema sectantur. Religio siquidem ethnicorum fidei aut confessionis constantis nihil habebat; contra in religione Mahometi omnis disputatio interdicta est; ita ut altera erroris vagi et multiplicis; altera vafræ cujusdam et cautæ imposturæ, faciem præ se ferat; cum sancta fides Christiana rationis usum et disputationem (sed secundum debitos fines) et recipiat, et rejiciat.

Humanæ rationis usus, in rebus ad religionem spectantibus, duplex est: alter in explicatione mysterii; alter in illationibus, quæ inde deducuntur. Quod ad mysteriorum explicationem attinet, videmus non dedignari Deum ad infirmitatem captus nostri se demittere, mysteria sua ita explicando, ut a nobis optime ea possint percipi; atque revelationes suas in rationis nostræ syllepses et notiones veluti inoculando, atque inspirationes ad intellectum nostrum aperiendum sic accommodando, quemadmodum figura clavis aptatur figuræ seræ. Qua tamen in parte nobis ipsis deese minime debemus: cum enim Deus ipse opera rationis nostræ in illuminationibus suis utatur; etiam nos eandem in omnes partes versare debemus, quo magis capaces simus ad mysteria recipienda et imbibenda; modo animus ad amplitudinem mysteriorum pro modulo suo dilatetur, non mysteria ad angustias animi constringantur.

Sicut vero rationis humanæ in divinis usus est duplex, ita et in eodem usu duplex excessus. Alter, cum in modum mysterii curiosius, quam par est, inquiritur. Alter, cum illationibus æqua tribuitur auctoritas, ac principiis ipsis. Nam et Nicodemi discipulus videri possit, qui pertinacius quærat: "Quomodo possit homo nasci, cum sit senex?" Et discipulus Pauli neutiquam censeri possit, qui non quandoque in doctrinis suis inserat, "Ego, non dominus;" aut illud, "Secundum consilium meum:" siquidem illationibus plerisque stylus iste conveniet. Itaque nobis res salubris videtur et imprimis utilis, si tractatus instituatur sobrius et diligens, qui de usu rationis humanæ in theologicis utiliter præcipiat, tanquam divina quædam dialectica: utpote quæ futura sit instar opiatæ cujusdam medicinæ, quæ non modo speculationum, quibus schola interdum laborat, inania consopiat; verum etiam controversiarum furores, quæ in Ecclesia tumultus cient, nonnihil mitiget. Ejusmodi tractatum inter desiderata ponimus; et Sophronem, sive de legitimo usu rationis humanæ in divinis, nominamus.

2. Interest admodum pacis Ecclesiæ, ut fœdus Christianorum, a Servatore præscriptum in duobus illis capitibus, quæ nonnihil videntur discrepantia, bene et clare explicetur : quorum alterum sic definit; "Qui non est nobiscum, est contra nos:" alterum autem sic; "Qui contra nos non est, nobiscum Quantum vero ad illationes; nosse debemus, re- est." Ex his liquido patet, esse nonnullos articulinqui nobis usum rationis et ratiocinationis (quoad | los, in quibus qui dissentit, extra fœdus statuendus

« VorigeDoorgaan »