Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

tractetur, absque causa manifesta.

Etenim officia ista minora homines reddunt oscitantes, et quasi consopitos tam ad cautionem, quam ad industriam: atque recte a Demosthene appellantur alimenta socordiæ. Porro proprietatem et naturam nonnullorum factorum, etiam quæ beneficiorum loco habentur, subdolam et ambiguam, luculenter cernere licet ex eo, quod Antonio primo imposuit Mutianus: qui post reditum cum eo in gratiam, sed fide pessima plurimos ex Antonii amicis ad dignitates evexit: "Simul amicis ejus præfecturas et tribunatus largitur." Hoc autem astu Antonium non munivit, sed exarmavit penitus et desolavit, amicitias ejus ad se transferendo.

Certissima autem clavis, ad animos hominum reserandos, vertitur, in rimandis et pernoscendis, vel ingeniis et naturis ipsorum, vel finibus et intentionibus. Atque imbecilliores certe et simpliciores ex ingeniis; prudentiores autem et tectiores, ex finibus suis optime judicantur. Certe prudenter et facete (licet meo judicio minus vere) dictum fuit a nuntio quopiam Pontificis, sub reditu ejus a legatione apud nationem quandam, ubi tanquam ordinarius resederat. Interrogatus de delectu successoris sui, consilium dedit; ut nullo modo mitteretur aliquis, qui eximie prudens esset, sed potius mediocriter tantum ; 46 quoniam," inquit, "ex prudentioribus nemo facile conjiciet, quid verisimile foret illius gentis homines facturos." Sane non raro intervenit ille error, et maxime familiaris est viris prudentibus, ut ex modulo ingenii proprii alios metiantur, ac proinde ultra scopum sæpius jaculentur, supponendo quod homines majora quædam meditentur, et sibi destinent, et subtilioribus technis utantur, quam quæ illorum animos unquam subierint. Quod etiam elegantur innuit adagium Italicum, quo notatur ; Nummorum, prudentiæ, fidei, semper minores inveniri rationes, quam quis putaret. Quare in levioris ingenii hominibus, quia multa absurda faciunt, capienda est conjectura potius ex propensionibus ingeniorum, quam ex destinationibus finium. Porro, principes quoque (sed longe aliam ob causam) ab ingeniis optime judicantur: privati autem ex finibus. Principes enim fastigium adepti humanorum desideriorum, nullos fere sibi propositos fines habent, quos, præsertim vehementer et constanter, aspirent; ex quorum finium situ et distantia, reliquarum suarum actionum possit excipi et confici directio et scala: id, quod inter alia causa est vel præcipua, ut corda eorum (quod Scriptura pronunciat) sint inscrutabilia. At privatorum nullus est, qui non sit plane veluti viator, et proficiscatur intente ad aliquam, itineris metam, ubi consistat: unde non male divinare quis poterit, quid facturis sit, aut non facturus. Si enim in ordine sit quidpiam ad finem suum, probabile est facturum: sin sit in contrarium finis, minime. Neque de finium aut ingeniorum in hominibus diversitate informatio capienda est simpliciter tantum, sed et comparate: quid scilicet prædominetur, et reliqua in ordinem cogat? Sic, ut videmus, Tigellinus, cum se Petronio Turpiliano inferiorem sentiret, in voluptatibus Neroni ministrandis et prægustandis," metus," ut ait Tacitus, "Neronis rimatus est," et hoc pacto æmulum evertit.

ad

Ad notitiam quod attinet de hominum animis secundariam, nimirum, quæ ab aliorum relatione desumitur, breviter dicere sufficiet. Defectus et vitia didiceris optime ab inimicis: virtutes et facultates ab amicis: mores et tempora a famulis: opiniones et meditationes ab intimis familiaribus, cum quibus frequentius colloquia miscent. Fama popularis levis est, et superiorum judicia minus certa: etenim coram illis tectiores incedunt homines. Verior fama e domesticis emanat.

Verum ad inquisitionem istam universam via maxime compendiaria in tribus consistit. Primum, ut amicitias multas comparemus cum ejusmodi hominibus qui multiplicem et variam habent tam rerum, quam personarum, notitiam: imprimis vero enitendum, ut saltem singulos habeamus præsto, qui, pro negotiorum atque hominum diversitate, nos de unaquaque re certiores facere et solide informare possint. Secundo, ut prudens temperamentum et mediocritatem quandam persequamur, et in libertate sermonis, et in taciturnitate: frequentius libertatem usurpantes ; at, cum res postulat, silentium. Libertas siquidem in sermone etiam alios invitat et provocat, ut pari libertate erga nos utantur; et sic multa deducit ad notitiam nostram; at taciturnitas fidem conciliat, efficitque ut ament homines secreta sua apud nos, tanquam in sinu, deponere. Tertio, is nobis paulatim acquirendus est habitus, ut, vigilante et præsente animo, in omnibus colloquiis et actionibus simul et rem, quæ instat, geramus; et alia, quæ incidunt, observemus. Nam sicut Epictetus præcipit ut philosophus, in singulis suis actionibus, ita secum loquatur: Et hoc volo, et etiam institutum servare ; sic politicus, in singulis negotiis, ita secum statuat; Et hoc volo, atque etiam aliquid, quod in futurum usui esse possit, addiscere. Itaque, qui eo sunt ingenio, ut nimium hoc agant, et toti sint in præsente negotio, quod in manibus habent, de iis autem, quæ interveniunt, nec cogitant quidem (id quod in se agnoscit Montaneus) illi certe ministri regum aut rerumpublicarum sunt vel optimi, sed ad proprias fortunas claudicant. Interim cautio ante omnia adhibenda, ut impetum animi et alacritatem nimiam cohibeamus, ne multa sciendo, ad nos multis immiscendum feramur. Infelix enim quiddam est et temerarium, polypragmosyne. Itaque ista, quam comparandam præcipimus, notitiæ rerum et personarum varietas huc tandem redit, ut et rerum, quas suscipimus, et hominum, quorum opera utimur, magis cum judicio delectum faciamus, unde cuncta et magis dextere et magis tuto disponere et administrare sciamus.

Notitiam aliorum sequitur notitia sui. Etenim non minor diligentia adhibenda est, sed major potius, ut nos de nobis ipsis, quam de aliis, vere et accurate informemus. Quippe cum oraculum illud, "Nosce te ipsum," non tantum sit canon prudentiæ universalis, sed et in politicis præcipuum locum habeat. Optime enim homines monet S. Jacobus, eum, qui vultum in speculo consideravit, oblivisci tamen illico, qualis fuerit; ut omnino frequenti inspectione sit opus. Idque tenet etiam in politicis. Sed specula scilicet sunt diversa: nam speculum divinum, in quo nos contueri debemus, est verbum Dei: specu

lum autem politicum, non aliud est, quam status rerum et temporum, in quibus vivimus.

Examen igitur accuratum, nec quale esse solet sui nimium amantis, instituendum est homini, de propriis facultatibus, virtutibus, et adminiculis; nec non de defectibus, inhabilitatibus, et obstaculis; ita rationem subducendo, ut hæc perpetuo in majus, illa autem minoris potius, quam revera sunt, æstimentur. Ex hujusmodi autem examine in considerationem veniant quæ sequuntur.

Prima consideratio sit, quomodo alicui homini, moribusque, et naturæ suæ, cum temporibus conveniat; quæ si inventa fuerint congrua omnibus in rebus, magis libere et solute agere, et suo ingenio uti liceat: sin sit aliqua antipathia, tum demum in universo vitæ cursu magis caute et recte est incedendum, minusque in publico versandum. Sic Tiberius fecit, qui, morum suorum sibi conscius cum seculo suo non optime convenientium, ludos publicos nunquam spectavit: quinetiam per duodecim continuos annos postremos nunquam in senatum venit: ubi contra Augustus perpetuo in oculis hominum vixit: quod et Tacitus observat; "alia Tiberio morum via." Eadem et Periclis ratio fuit.

Secunda sit consideratio, quomodo alicui conveniat cum professionibus et generibus vitæ, quæ in usu et pretio sunt, quorumque sibi delectus sit faciendus; ut si jam decretum non sit de genere vitæ, maxime aptum et ingenio suo congruum sumat: sin jam pridem id genus vitæ, ad quod minus a natura factus est, fuerit ingressus, sub prima occasione se subducat, et novam conditionem arripiat. Id quod a Valentino Borgia videmus factum, ad vitam sacerdotalem a patre innutrito; quam tamen postea ejuravit, suo obsecutus ingenio, et vitæ militari se applicuit: quanquam principatu æque ac sacerdotio indignus, cum utrumque homo pestilens dehonestaverit.

Tertia sit consideratio, quomodo se habeat quis, comparatus ad æquales et æmulos suos, quos verisimile sit eum habiturum in fortuna sua competitores, eumque vitæ cursum teneat, in quo maxima inveniatur virorum egregiorum solitudo: atque in quo probabile sit, se ipsum inter cæteros maxime posse enitere. Id quod a C. Cæsare factum est: qui ab initio orator fuit et causas egit; et in toga potissimum versabatur: cum vero vidisset, Ciceronem, Hortensium, Catulum, eloquentiæ gloria excellere, rebus vero bellicis clarum admodum neminem, præter Pompeium; destitit ab incepto, et potentiæ illi civili multum valedicere jubens, transtulit se ad artes militares et imperatorias; ex quibus summum rerum fastigium conscendit.

Quarta sit consideratio, ut naturæ suæ et ingenii rationem habeat quis in deligendis amicis ac necessariis siquidem diversis diversum genus amicorum convenit; aliis solenne et taciturnum; aliis audax et jactabundum: et complura id genus. Certe notatu dignum est, quales fuerint amici Julii Cæsaris (Antonius, Hirtius, Pansa, Oppius, Balbus, Dolabella, Pollio, reliqui) illi scilicet jurare solebant, Ita vivente Cæsare moriar; infinitum studium erga Cæsarem præ se ferentes; erga omnes alios arrogantes et contemptores; fueruntque homines in negotiis gerendis impigri, fama et existimatione mediocres.

Quinta sit consideratio, ut caveat quis sibi ab exemplis ; neque ad imitationem aliorum se inepte componat: quasi quod aliis fuerit pervium, etiam sibi patere necesse sit: neutiquam secum reputans, quantum fortasse interfuerit inter suum et illorum, quos ad exemplum sibi delegit, ingenium et mores. În quem errorem manifesto incidit Pompeius, qui, ut Cicero scriptum reliquit, toties solitus erat dicere: "Sylla potuit, ego non potero ?" Qua in re vehementer sibi imposuit, cum ingenium et rationes agendi Syllæ a suis toto cœlo (ut aiunt) distarent: cum alter ferox esset, violentus, quique factum in omnibus urgeret; alter gravis, legum memor, omniaque ad majestatem et famam componens; unde longe minus erat, ad perficienda quæ cogitarat, efficax et validus. Sunt et aliæ hujus generis præceptionis; verum hæ ad exemplum reliquarum sufficient.

Neque vero, nosse se ipsum, homini sufficit; sed ineunda etiam est ratio secum, quomodo se ostentare, declarare, denique flectere se, et effingere, commode et prudenter possit. Ad ostentandum se quod attinet, nihil videmus usu venire frequentius, quam ut qui virtutis habitu sit inferior, specie virtutis externa sit potior. Non parva igitur est prudentiæ prærogativa, si quis arte quadam, et decore, specimen sui apud alios exhibere possit: virtutes suas, merita, atque fortunam etiam (quod sine arrogantia aut fastidio fieri possit) commode ostentando: contra, vitia, defectus, infortunia et dedecora, artificiose occultando: illis immorans, easque veluti ad lumen obvertens; his subterfugia quærens, aut apte ea interpretando eluens ; et similia. Itaque, de Mutiano, viro sui temporis prudentissimo, et ad res gerendas impigerrimo, Tacitus; "Omnium quæ dixerat, feceratque, arte quadam ostentator." Indiget certe res hæc arte nonnulla, ne tædium et contemptum pariat: ita tamen, ut ostentatio quæpiam, licet usque ad vanitatis primum gradum, vitium sit potius in ethicis, quam in politicis. Sicut enim dici solet de calumnia, Audacter calumniare, semper aliquid hæret: sic dici possit de jactantia (nisi plane deformis fuerit et ridicula) Audacter te vendita, semper aliquid hæret. Hærebit certe apud populum, licet prudentiores subrideant. Itaque existimatio parte apud plurimos, paucorum fastidium abunde compensabit. Quod si ista, de qua loquimur, sui ostentatio decenter et cum judicio regatur; exempli gratia; si nativum quendam pectoris candorem et ingenuitatem præ se ferat; aut si illis temporibus adhibeatur, vel cum pericula circumstent (ut apud viros militares in bellis) vel cum alii invidia flagrent; aut si verba quæ ad laudes proprias pertinent, tanquam aliud agenti excidisse videantur; minimeque vel serio vel prolixe nimis iis insistatur; aut si ita quis se laudibus honestet, ut simul etiam censuris et jocis erga se non abstineat; aut si denique hoc facit non sponte, sed tanquam lacessitus, et aliorum insolentiis et contumeliis provocatus; non parvum certe hæc res existimationi hominis cumulum adjicit. Neque sane exiguus est eorum numerus, qui, cum natura sint magis solidi, et minime ventosi, atque propterea hac arte honori suo velificandi careant, moderationis suæ, nonnulla cum dignitatis jactura, dant pœnas.

Verum hujusmodi ostentationem virtutis, utcunque

aliquis infirmiore judicio, et nimium fortasse ethi- | putes, sciscitabitur, quem satis norit, inter plurimos cus, improbaverit; illud nemo negarit, dandam sal- esse optimum, et censuræ minime obnoxium. Ante tem esse operam, ut virtus per incuriam justo suo omnia vero ad hoc, quod nunc agitur, ut scilicet pretio non fraudetur, et minoris, quam revere est, specimen sui quis edat coram aliis illustre, et jus æstimetur. Hæc vero in virtute æstimanda, pretii suum in omnibus retineat, nil magis interesse judico, diminutio, tribus modis solet contingere: primo, quam ne quis, per nimiam suam naturæ bonitatem et quando quis, in rebus gerendis, se et operam suam suavitatem, se exermet, et injuriis et contumeliis offert et obtrudit, non vocatus aut accersitus: hujus- exponat: quin potius in omnibus aliquos animi modi enim officiis, remunerationis loco esse solet, si liberi et generosi, et non aculei minus, quam mellis, non repudientur. Secundo, quando quis in principio intra se gestantis, igniculos subinde emittat. Quæ rei gerendæ viribus suis nimium abutitur; et quod quidem munita vitæ ratio, una cum prompto et sensim erat præstandum, uno impetu effundit: id parato ad se a contumeliis vindicandum animo, quod rebus bene administratis præproperam conciliat aliquibus ex accidente imponitur, et necessitate gratiam, in fine autem satietatem inducit. Tertio, quadam inevitabili, propter aliquid infixum in perquando quis virtutis suæ fructum in laudibus, plausu, sona aut fortuna sua; veluti fit in deformibus, et honore, gratia, sibi præbitis, nimis cito et leviter spuriis, et ignominia aliqua mulctatis; unde hujussentit, atque in iis sibi complacet: de quo prudens modi homines, si virtus non desit, felices plerunque habetur monitum; Cave ne insuetus rebus majori- | evadunt. bus videaris, si hæc te res parva, sicuti magna, delectat.

Defectuum enimvero sedula occultatio, minoris haudquaquam momenti est, quam virtutum prudens et artificiosa ostentatio. Defectus autem occultantur et latent maxime, triplici quadam industria, et quasi tribus latebris: cautione, prætextu, et confidentia. Cautionem dicimus, quando iis rebus prudenter abstinemus, quibus pares non sumus: ubi contra ingenia audacula et inquieta se facile ingerunt, sine judicio, rebus quibus non insueverunt; et proinde defectus suos proprios publicant et quasi proclamant. Prætextum dicimus, cum sagaciter et prudenter viam nobis sternimus et munimus, qua benigna et commoda de vitiis et defectibus nostris fiat interpretatio; quasi aliunde provenientibus, aut alio tendentibus, quam vulgo existimatur. Etenim, de latebris vitiorum non male poëta:

"Sæpe latet vitium proximitate boni.”

Quare, si quem defectum in nobis ipsis perceperimus, opera danda, ut personam et prætextum virtutis finitimæ mutuemur, sub cujus umbra lateat. Verbi gratia, tardo gravitas prætexenda, ignavo lenitas, et sic de cæteris. Illud etiam utile, probabilem aliquam causam obtendere, et in vulgus spargere, qua adducti, ultimas vires nostras promere refugiamus; ut quod non possimus, nolle videamur. Quod ad confidentiam attinet, impudens certe est remedium, sed tamen certissimum atque efficacissimum: nempe, ut quis ea omnino contemnere, et vilipendere se profiteatur, quæ revera assequi non possit: mercatorum prudentium more, quibus solenne est et proprium, ut pretium mercium suarum attollant, aliorum deprimant. Est tamen et aliud confidentiæ genus, hoc ipso impudentius; nimirum, perfricta fronte defectus suos etiam opinioni obtrudere et venditare, quasi in iis, quibus maxime destituitur, se eminere credat: atque ut hoc facilius cæteris imponat, se in iis rebus, quibus revera plurimum pollet, fingat diffidentem; quemadmodum fieri videmus in poëtis. Poëta enim carmina sua recitante, si unum aliquem versiculum non admodum dixeris probandum, audias illico: Atque hic versus pluris mihi constitit, quam reliquorum plurimi. Tum vero alium quempiam versum adducet, quasi sibi suspectum, et de eo, quid

Quod vero ad se declarandum attinet; id alia res omnino est ab ostentatione sui, de qua diximus. Neque enim ad virtutes aut defectus hominum refertur; sed ad actiones vitæ particulares. Qua in parte nihil invenitur magis politicum, quam ut mediocritas quædam servetur, prudens et sana, in sensa animi, circa actiones particulares, aperiendo, aut recondendo. Licet enim profunda taciturnitas, et consiliorum occultatio, et is rerum gerendarum modus, qui omnia cæcis et (ut modernæ linguæ potius loquuntur) surdis artibus et mediis operatur, res sit et utilis, et mirabilis: tamen non raro evenit, ut (quod dicitur) dissimulatio errores pariat, qui dissimulatorem ipsum illaqueant. Nam videmus, viros politicos, maxime omnium insignes, libere et indissimulanter fines, quos peterent, palam proferre non dubitasse. Sic L. Sylla manifesto præ se tulit, "se, omnes mortales, vel felices, vel infelices fieri cupere, prout sibi essent vel amici vel inimici." Sic Cæsar, cum primum profectus est in Gallias, nil veritus est profiteri : “se malle primum esse in villa obscura, quam secundum Romæ." Idem Cæsar, cœpto jam bello, dissimulatorem minime egit, si audiamus quid Cicero de illo prædicet. "Alter" (Cæsarem innuens) "non recusat, sed quodammodo postulat, ut (ut est) sic appelletur, tyrannus." Similiter videmus, in epistola quadam Ciceronis ad Atticum, quam minime fuerit Augustus Cæsar dissimulator; qui in ipso ingressu ad res gerendas, cum adhuc senatui esset in deliciis, solitus tamen erat in concionibus apud populum jurare illa formula: "Ita parentis honores consequi liceat." Illud autem non minus quiddam erat, quam ipsa tyrannis. Verum est, ad invidiam paululum leniendam, solitum eum simul ad statuam Julii Cæsaris, quæ in rostris posita erat, manum protendere. Homines autem ridebant, et plaudebant, et admirabantur, et inter se ita loquebantur: "Quid hoc est? Qualis adolescens ?" Sed tamen nihil malitiæ in eo suspicabantur, qui tam candide et ingenue, quod sentiret, loqueretur. Et isti quidem, quos nominavimus, prospera omnia consecuti sunt: Pompeius contra, qui ad eosdem tendebat fines, sed viis magis umbrosis et obscuris (sicut Tacitus de eo loquitur, "Occultior, non melior:" atque Sallustius similiter idem insimulat, "Ore probo, animo inverecundo") id prorsus agebat, et

innumeris technis moliebatur, ut, cupiditates suas et ambitionem alte recondendo, interim rempublicam in anarchiam et confusionem redigeret, quo illa se necessario in sinus ejus conjiceret; atque hoc pacto summa rerum ad eum deferretur, quasi invitum et renitentem. Cum vero hoc se putaret consecutum, factus consul solus (quod nunquam cuiquam contigisset) nihilo plus ad fines suos proficiebat, eo quod etiam illi, qui proculdubio eum fuissent adjuturi, quid vellet non perciperent. Adeo ut tandem coactus sit, tritam et vulgarem inire viam, ut scilicet, prætextu se Cæsari opponendi, arma et exercitum compararet. Adeo lenta, casibus obnoxia, et plerumque infelicia solent esse ea consilia, quæ profunda dissimulatione obteguntur! Qua de re idem sensisse videtur Tacitus, cum simulationis artificia tanquam inferioris subsellii prudentiam constituit, præ artibus politicis: illam Tiberio, has vero Augusto Cæsari attribuens. Etenim, de Livia verba faciens, sic loquitur; quod fuisset illa “cum artibus mariti, et simulatione filii, bene composita."

Quod ad animum flectandum et effingendum attinet; totis viribus certe incumbendum, ut animus reddatur occasionibus et opportunitatibus obsequens, neque ullo modo erga eas durus aut renitens. Neque enim majus fuerit impedimentum ad res gerendas, aut fortunas hominum constituendas, quam illud; idem manebat, neque idem decebat: videlicet, cum homines iidem sint, et natura sua utantur, postquam occasiones se mutaverint. Bene itaque Livius, cum Catonem Majorem introducit, tanquam fortunæ suæ architectum peritissimum, illud subjungit; quod ei fuerit ingenium versatile. Atque hinc fit, quod ingenia gravia et solennia, et mutare nescia, plus plerunque habeant dignitatis, quam felicitatis. Hoc vero vitium in aliquibus a natura penitus insitum est, qui suopte ingenio sunt viscosi et nodosi, et ad versandum inepti. At in aliis consuetudine obtinuit (quæ est altera natura) atque opinione quadam (quæ in animos hominum facile obrepit) ut minime mutandam sibi putent rerum gerendarum rationem, quam prius bonam et prosperam sint experti. Prudenter enim observat Machiavellus in Fabio Maximo; "Quod pristinum suum et inveteratum cunctandi et bella trahendi morem retinere mordicus voluerit, cum natura belli esset alia, et acriora postularet consilia." In aliis porro idem vitium ex inopia judicii progignitur; cum homines periodos rerum et actionum non tempestive discernant; sed tum demum se vertant, postquam opportunitas jam elapsa sit. Tale quidpiam in Atheniensibus suis redarguit Demosthenes, eos aiens esse" rusticis similes, qui in ludo gladiatorio se probantes, semper post plagam acceptam in eam partem muniendam scutum transferunt, qua percussi sunt; non prius." In aliis rursus hoc ipsum contingit, quia operam in via ea, quam semel ingressi sunt, collocatam, perdere gravantur, nec receptui canere sciunt; sed potius se occasionibus superiores fore constantia sua confidunt. Verum ista animi viscositas et renitentia, a quacunque illa tandem radice pullularit, rebus gerendis et fortunæ hominum est damnosissima: nihilque magis politicum, quam animi rotas reddere cum rotis fortunæ concentricas, et simul volubiles. Atque de

[ocr errors]

præceptis duobus summariis, circa fortunæ architecturam, hactenus. Præcepta autem sparsa haud pauca sunt; nos tamen perpauca diligemus, pro modo exempli.

Primum præceptum est; faber fortunæ amusse sua perite utatur, eamque rite applicet; hoc est, animum assuefaciat, ut rerum omnium pretium et valorem æstimet, prout ad fortunam et fines suos magis aut minus conducant; hocque curet sedulo, non perfunctorie. Mira enim res, sed verissima; inveniuntur plurimi, quorum mentis pars logica (si ita loqui licet) est bona, mathematica pessima: videlicet, qui de rerum consequentiis satis firmiter judicant; de pretiis vero imperitissime. Hinc fit, ut alii privata et secreta cum principibus colloquia, alii auras populares, tanquam magna adepti, admirentur; cum sit utrumque sæpenumero res et invidia et periculo plena: alii autem res metiuntur ex difficultate atque opera sua in eis impensa; fieri oportere existimantes, ut quantum moverint, tantum etiam promoverint: sicut Cæsar de Catone Uticensi, velati per ironiam, dixit, narrando, quam laboriosus fuerit et assiduus, et quasi indefatigabilis, neque tamen multum ad rem: "Omnia" (inquit) "magno studio agebat." Hinc etiam illud accidit, ut homines sæpius se ipsos fallant; qui, si magni alicujus aut honorati viri opera utantur, sibi omnia prospera promittunt; cum illud verum sit, non grandissima quæque instrumenta, sed aptissima, citius et felicius opus quodque perficere. Atque ad mathematicam veram animi informandam, operæ pretium est, illud imprimis nosse et descriptum habere, quid ad cujusque fortunam constituendam et promovendam primum statui debeat, quid secundum, et sic deinceps. Primo loco emendationem animi pono; animi enim impedimenta et nodos tollendo et complanando, citius viam fortunæ aperueris, quam fortunæ auxiliis animi impedimenta sustuleris. Secundo loco opes pono, et pecuniam: quam summo loco plurimi fortasse collocaverint, cum tanti sit ad omnia usus. Verum eam opinionem, similem ob causam abjudico, atque Machiavellus fecit in alia re, non multum ab ea discrepante. Cum enim vetus fuerit sententia, pecuniam esse nervos belli; ille contra, non alios esse nervos belli asseruit, quam nervos virorum fortium et militarium. Eodem prorsus modo vere asseri possit; nervos fortunæ, non esse pecuniam, sed potius animi vires, ingenium, fortitudinem, audaciam, constantiam, moderationem, industriam, et similia. Tertio loco colloco famam et existimationem ; eo magis, quod illa æstus quosdam habeant, et tempora, quibus si non opportune utaris, difficile erit rem in integrum restituere. Ardua enim res, famam præcipitantem retrovertere. Postremo loco pono honores, ad quos certe facilior aditus per unumquodque ex illis tribus, multo magis per omnia conjuncta, datur; quam si ab honoribus auspiceris, et deinde adreliqua perrexeris. Verum, ut in ordine rerum servando haud parum est momenti, ita non multo minus in servando ordine temporis; cujus perturbatione frequentissime peccatur, dum ad fines tum properatur, quando initia essent curanda; atque dum ad maxima quæque subito advolamus, quæ in medio posita sunt, temere transilientes.

At illud recte præcipitur; "Quod nunc instat, agamus."

Secundum præceptum est, ut caveamus, ne animi quadam magnitudine, et præfidentia, ad magis ardua, quam par est, feramur: neve in adversum fluvii remigemus. Optimum enim consilium circa fortunas hominum:

"-Fatis accede, Deisque."

quod si nec in aliqua omnino parte rei hærere aut consistere possimus, tum vero ad alium quempiam (præter destinatum) finem operam impensam flectamus; sin nec in præsenti aliquem fructum demetere queamus, saltem aliquid ex ea extrahamus, quod in futurum prosit: si vero nihil solidi, nec in præsenti nec in futuro inde elicere detur, satagamus saltem, ut aliquid existimationi nostræ inde accrescat; et alia id genus: rationes semper a nobis ipsis exigendo, quibus constet nos fructus aliquid, plus minus, ex singulis actionibus et consiliis nostris percepisse: neque ullo modo permittendo, ut tanquam confusi ac consternati animum illico despondeamus, si forte scopum principalem non licuerit attingere. Nihil enim minus convenit viro politico, quam uni

Circumspiciamus in omnes partes, et observemus, qua res pateant, qua clausæ et obstructæ sint, qua proclives, quæ arduæ; neque viribus nostris, ubi non patet aditus commodus, abutamur. Hoc si fecerimus, et a repulsa nos immunes præstabimus, et in negotiis singulis nimis diu non hærebimus, et moderationis laudem reportabimus, et pauciores offende-rei unice esse intentum. Qui enim hoc facit, occamus, et denique felicitatis opinionem acquiremus; dum quæ sponte fortasse eventura fuissent, nostræ industriæ accepta ferentur.

Tertium præceptum cum proxime præcedente nonnihil pugnare videri possit; licet, probe intellectum, minime. Illud hujusmodi est; ut occasiones non semper expectemus, sed eas quandoque provocemus et ducamus. Quod etiam innuit Demosthenes; magniloquentia quadam: "Et quemadmodum receptum est, ut exercitum ducat imperator, sic a cordatis viris res ipsæ ducendæ, ut quæ ipsis videntur, ea gerentur; et non ipsi persequi eventus tantum cogantur." Etenim, si diligenter attendamus, duas observabimus, easque discrepantes, species eorum, qui rebus gerendis et negotiis tractandis pares habeantur. Alii siquidem occasionibus commode sciunt uti, sed nihil ex se moliuntur, aut excogitant; alii toti sunt in machinando, qui occasiones, quæ opportune incidunt, non arripiunt. Harum facultatum altera, alteri non conjuncta, manca omnino et imperfecta censenda est. Quartum est præceptum; ut nihil suscipiamus, in quo necesse sit temporis plurimum insumere; verum ut versiculus ille aurem semper vellicet:

"Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus." Neque alia subest causa, cur ii, qui professionibus laboriosis, aut rebus similibus se addixerunt, veluti jureconsulti, oratores, theologi doctiores, librorum scriptores, et hujusmodi, in fortuna sua constituenda et promovenda minus sint solertes, quam quod tempore (alias scilicet insumpto) indigent ad particularia pernoscenda, opportunitates captandas, et machinas, quæ ad fortunam suam spectent, comminiscendas et meditandas. Quinetiam in aulis principum et rebuspublicis eos reperias, et ad fortunam suam promovendam, et ad aliorum invadendam, maxime efficaces, qui nullo publico munere funguntur; sed in hoc, de quo loquimur, ambitu vitæ perpetuo occu

pantur.

Quintum est præceptum ; ut naturam quodammodo imitemur, quæ nihil facit frustra. Id quod factu non erit admodum difficile, si negotia nostra omnium generum perite commisceamus et contexamus. In singulis enim actionibus ita animus est instituendus et præparandus, atque intentiones nostræ aliæ aliis substernandæ et subordinandæ ; ut si in aliqua re voti compotes in summo gradu fieri non possumus, in secundo tamen liceat consistere, imo vel in tertio;

sionem innumerarum jactura mulctabitur; quæ rebus agendis ex obliquo intervenire solent, quæque fortasse magis fuerint propitiæ et commodæ ad alia quæ postea usui futura sint, quam ad ea, quæ in manibus habeamus. Ideoque bene calleamus illam regulam, "Hæc oportet facere, et illa non omittere."

Sextum est præceptum, ut nos rei alicui nimis peremptorie non astringamus: quamquam casui videatur, primo intuitu, minus obnoxia: sed semper habeamus, vel fenestram apertam ad evolandum, vel posticum aliquod secretum ad redeundum.

Septimum præceptum, est antiquum illud Biantis ; modo non ad perfidiam, sed ad cautionem et moderationem adhibeatur: "Et ames tanquam inimicus futurus et oderis tanquam amaturus." Nam utilitates quasque mirum in modum, prodit et corrumpit, si quis nimium se immerserit amicitiis infelicibus, molestis et turbidis odiis, aut puerilibus et futilibus æmulationibus.

Hæc exempli loco circa doctrinam de ambitu vitæ sufficient illud enim hominibus in memoriam subinde reducendum est, longe abesse, ut adumbrationes istæ, quibus utimur in desideratis, loco justorum tractatuum ponantur; sed sint solummodo tanquam schedæ aut fimbriæ, ex quibus de tela integra judicium fieri possit. Neque rursus ita desipimus, ut fortunam absque tanto, quantum diximus, molimine minime parari asseramus. Probe enim novimus, eam tanquam sponte in gremium aliquorum defluere alii autem eam diligentia sola et assiduitate (cautione nonnulla aspersa) absque arte multa aut operosa, adipiscuntur. Verum sicut Cicero, oratorem perfectum depingens, non id vult, ut causidici singuli tales esse debeant, aut possint; ac rursus, sicut in principe aut aulico describendo (quod nonnulli tractandum susceperunt) modulus effingitur, prorsus secundum artis perfectionem, non autem secundum practicam vulgatam: idem et nos in politico instruendo præstitimus; politico (inquam) quoad fortunam propriam.

:

Enimvero, illud utique monendum, præcepta, quæ circa hanc rem delegimus et proposuimus, omnia ex genere eorum esse, quæ bonæ artes vocantur. Quod enim ad malas artes attinet; si quis Machiavello se dederit in disciplinam, qui præcipit virtutem ipsam non magnopere curandam, sed tantum speciem ejus, in publicum versam: quia virtutis fama et opinio

« VorigeDoorgaan »