Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

intactam relinquamus, quin potius cum illo Hippo- | cratis aphorismo concludimus; "Qui gravi morbo correpti, dolores non sentiunt, iis mens ægrotat." Medicina illis hominibus opus est, non solum ad curandum morbum, sed ad sensum expergefaciendum. Quod si quis objiciat, animorum curationem, theologiæ sacræ munus esse, verissimum est quod asserit; attamen philosophiam moralem in famulitium theologiæ recipi, instar ancillæ prudentis, et pedissequæ fidelis, quæ ad omnes ejus nutus præsto sit, et ministret, quid prohibeat? etenim quemadmodum in Psalmo habetur, quod "Oculi ancillæ perpetuo ad manus dominæ respiciunt;" cum tamen minime dubium sit, quin haud pauca ancillæ judicio et curæ relinquantur; eodem modo et ethica obsequium theologiæ omnino præstare debet, ejusque præceptis morigera esse; ita tamen ut et ipsa, intra suos limites, haud pauca sana et utilia documenta continere possit.

Hanc igitur partem (quando præstantiam ejus in animo recolo) in corpus doctrinæ nondum redactam, non possum non vehementer mirari. Eam igitur, ex more nostro, cum inter desiderata collocemus, aliqua ex parte adumbrabimus.

Ante omnia igitur in hac re (sicut et in universis, quæ spectant ad practicam) ratio nobis est subducenda, quid in nostra sit potestate, quid non. In altero enim datur alteratio, in altero vero applicatio tantum. Agricolæ nullum est imperium, aut in naturam soli, aut in aëris temperies; itidem nec medico, aut in crasin et constitutionem naturalem ægri, aut in accidentium varietatem. At in cultura animi, et morbis ejus persanandis, tria in considerationem veniunt; characteres diversi dispositionum; affectus, et remedia: quemadmodum et in corporibus medicandis proponuntur illa tria; complexio, sive constitutio ægri, morbus, et curatio. Ex illis autem tribus, postremum tantum in nostra potestate situm est; priora duo non item. Verum et in illis ipsis, quæ in potestate nostra non sunt, non minus diligens facienda est inquisitio, quam in illis, quæ potestati nostræ subjiciuntur. Etenim illorum perspicax et accurata cognitio substernenda est doctrinæ de remediis, ut eadem commodius et felicius applicentur. Neque enim vestis corpori aptari possit, nisi mensura corporis ante excipiatur.

Primus igitur articulus doctrinæ de cultura animi versabitur circa diversos characteres ingeniorum sive dispositionum. Neque tamen loquimur de vulgatis illis propensionibus in virtutes et vitia; aut etiam in perturbationes et affectus: sed de magis intrinsecis et radicalibus. Sane subiit animum, etiam in hac parte, nonnunquam admiratio, quod a scriptoribus, tam ethicis, quam politicis, ut plurimum neglecta aut prætermissa sit; cum utrique scientiæ clarissimum luminis jubar affundere possit. In traditionibus astrologiæ non inscite omnino distincta sunt ingenia, et dispositiones hominum, ex prædominantiis planetarum; quod alii a natura facti sint ad contemplationes; alii ad res civiles; alii ad militiam; alii ad ambitum; alii ad amores; alii ad artes; alii ad genus vitæ varium. Item apud poëtas (heroicos, satiricos, tragicos, comicos) sparguntur ubique simulacra ingeniorum, licet fere cum

Quin et hoc

excessu, et præter modum veritatis. ipsum argumentum, de diversis characteribus ingeniorum, est ex iis rebus, in quibus sermones hominum communes (quod valde raro, interdum tamen contingit) libris ipsis sunt prudentiores. At longe optima hujus tractatus suppellex et sylva peti debet ab historicis prudentioribus: neque tamen ab elogiis tantum, quæ sub obitum personæ alicujus illustris subnectere solent, sed multo magis ex corpore integro historiæ, quoties hujusmodi persona veluti scenam conscendat. Illa enim intertexta imago, potior videtur descriptio, quam elogii censura: qualis habetur apud T. Livium, Africani et Catonis majoris; apud Tacitum, Tiberii, Claudii, et Neronis; apud Herodianum, Septimii Severi; apud Philippum Comineum, Lodovici undecimi Gallorum regis; apud Franciscum Guicciardinum, Ferdinandi Hispani, Maximiliani Cæsaris, et Leonis, et Clementis, pontificum. Isti enim scriptores, harum personarum, quas sibi depingendas delegerunt, effigies quasi perpetuo intuentes, nunquam fere rerum gestarum ab ipsis mentionem faciunt, quin et aliquid insuper de natura ipsorum inspergant. Etiam nonnullæ, in quas incidimus, relationes de conclavibus pontificum, characteres de moribus cardinalium bonos exhibuerunt: sicut et literæ legatorum, de consiliariis principum. Fiat itaque ex ea, quam diximus, materia (quæ certe fertilis est et copiosa) tractatus diligens et plenus. Neque vero volumus, ut characteres isti in ethicis (ut fit apud historicos, et poëtas, et in sermonibus communibus) excipiantur, tanquam imagines civiles integræ; sed potius ut imaginum ipsarum lineæ et ductus magis simplices; quæ inter se compositæ et commixtæ quascunque effigies constituunt: quot et quales eæ sunt, et quomodo inter se connexæ et subordinatæ ; ut fiat tanquam artificiosa et accurata ingeniorum et animorum dissectio, atque ut dispositionum, in hominibus individuis, secreta prodantur, atque ex eorum notitia, curationum animi præcepta rectius instituantur.

66 Cre

Neque vero characteres ingeniorum, ex natura impressi, recipi tantum in hunc tractatum debent; sed et illi, qui alias animo imponuntur, et sexu, ætate, patria, valetudine, forma, et similibus: atque insuper illi, qui ex fortuna, veluti principum, nobilium, ignobilium, divitum, pauperum, magistratuum, idiotarum, felicium, ærumnosorum, et hujusmodi. Videmus enim, Plautum miraculi loco habere, quod senex quis sit beneficus; "benignitas hujus, ut adolescentuli est." D. autem Paulus, severitatem disciplinæ erga Cretenses præcipiens (“increpa eos dure") ingenium gentis ex poëta accusat, tenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri." Sallustius id in regum ingeniis notat, quod apud eos frequens sit contradictoria appetere: "Plerunque regiæ voluntates, ut vehementes sunt, sic mobiles, sæpeque ipsæ sibi adversa." Tacitus observat, honores et dignitates ingenia hominum in deterius sæpius flectere, quam in melius; "solus Vespasianus mutatus est in melius." Pindarus illud animadvertit, fortunam subitam et indulgentem, animos plerunque enervare et solvere; "sunt, qui magnam felicitatem concoquere non possunt." Psalmus innuit, facilius esse modum adhibere et

|

damento nititur excellens ille, et per omnia patens, usus in civilibus præmii et pænæ; quæ rerumpublicarum columen sunt; cum affectus illi prædominantes formidinis et spei, alios omnes affectus noxios coërceant et supprimant. Etiam sicut in regimine status, non raro fit ut factio factione in officio contineatur; similiter fit et in regimine mentis

temperamentum in fortunæ statu, quam in incre-
mento: "Divitiæ si affluant, nolite cor apponere."
De similibus quibusdam observationibus ab Aristo-
tele in Rhetoricis mentionem obiter factam non in-
ficior, nec non in aliorum scriptis nonnullis sparsim:
verum nunquam adhuc incorporatæ fuerunt in mo-
ralem philosophiam; ad quam principaliter perti-
nent: non minus certe quam ad agriculturam, trac-interno.
tatus de diversitate soli et glebæ; aut ad medici-
nam, tractatus de complexionibus aut habitibus
corporum diversis.
Id autem nunc tandem fieri
oportet, nisi forte imitari velimus temeritatem empiri-
corum, qui iisdem utuntur medicamentis ad ægrotos
omnes, cujuscunque sint constitutionis.

Pervenimus nunc ad illa, quæ in nostra sunt potestate, quæque operantur in animum, voluntatemque et appetitum afficiunt et circumagunt; ideoque ad immutandos mores plurimum valent. Qua in parte debuerant philosophi strenue et gnaviter inquirere, De viribus et energia consuetudinis, exercitationis, habitus, educationis, imitationis, æmulationis, convictus, amicitiæ, laudis, reprehensionis, exhortationis, famæ, legum, librorum, studiorum, et si quæ sunt alia. Hæc enim sunt illa, quæ regnant in moralibus; ab istis, agentibus animus patitur et disponitur; ab istis veluti ingredientibus, conficiuntur pharmaca, quæ ad conservandam et recuperandam animi sanitatem conducant, quatenus remediis humanis id præstari possit. Ex quorum numero unum aut alterum seligemus, in quibus paululum immorabimur, ut reliquis sint exemplo. De consuetudine igitur et habitu, pauca delibabimus.

Sequitur doctrinam de characteribus doctrina de affectibus et perturbationibus, qui loco morborum animi sunt, ut jam dictum est. Quemadmodum enim politici prisci de democratiis dicere solebant; quod populus esset mari ipsi similis, oratores autem ventis: quia sicut mare per se placidum foret et tranquillum, nisi a ventis agitaretur et turbaretur; sic et populus esset natura sua pacatus et tractabilis, nisi a seditiosis oratoribus impelleretur et incitaretur: similiter vere affirmari possit, naturam mentis humanæ sedatam fore, et sibi constantem, si affectus, tanquam venti, non tumultuarentur, ac omnia miscerent. Et hic rursus subiit nova admiratio, Opinio illa Aristotelis plane mihi videtur angusAristotelem, qui tot libros de ethicis conscripsit, tias quasdam contemplationis, et negligentiam saaffectus, ut membrum ethicæ principale, in illis non pere cum asserit in illas actiones, quæ naturales tractasse; in rhetoricis autem, ubi tractandi inter- sunt, consuetudinem nihil posse: exemplo usus, veniunt secundario (quatenus scilicet oratione cieri quod si lapis millies projiciatur in altum, ne incliaut commoveri possint) locum illis reperisse (in quo nationem quidem sponte ascendendi acquirit: quintamen loco de iis, quantum tam paucis fieri potuit, etiam quod sæpius videndo, aut audiendo, nihilo acute et bene disseruit) nam disceptationes ejus de melius aut videmus, aut audimus. Quamvis enim voluptate et dolore huic tractatui nullo modo satis- hoc teneat in aliquibus, ubi natura est peremptoria faciunt; non magis, quam qui de luce et lumine (cujus rei causas reddere in præsentia non vacat) tantum scriberet, de particularium colorum natura aliter tamen in illis fit, in quibus natura, secundum scripsisse diceretur: siquidem voluptas et dolor erga latitudinem quandam, patitur intentionem et remisaffectus particulares ita se habent, ut lux erga colo- sionem. Sane videre potuit, chirothecam paulo res. Meliorem certe in hoc argumento (quatenus arctiorem, manui sæpius inducendo, laxiorem reddi; ex his, quæ nunc extant, conjicere liceat) diligen- baculum usu et mora in contrarium flexus sui natutiam adhibuerunt Stoici; attamen talem, quæ potius ralis incurvari, et in eodem statu paulo post durare; in definitionum subtilitate, quam in tractatu aliquo vocem exercitando magis fieri robustam et sonoram; pleno et fuso, consisteret. Equidem reperio etiam frigora æstumque consuetudine tolerari; et ejusdem libellos quosdam elegantes, de nonnullis ex affecti- generis complura. Quæ quidem posteriora duo exveluti de ira, de inutili verecundia, et aliis per- empla propius accedunt ad rem, quam quæ ab paucis. Sed si verum omnino dicendum sit, doc- ipso adducta sunt. Attamen, utcunque hoc se tores hujus scientiæ præcipui sunt poëtæ et histo- habeat, quo magis verum fuerit, tam virtutes, quam rici, in quibus ad vivum depingi et dissecari solet, vitia, in habitu consistere; eo magis ei contendenquomodo affectus excitandi sunt et accendendi? quo- dum fuerat, ut normas præscriberet, quomodo hujusmodo leniendi et sopiendi? quomodo rursus conti- modi habitus fuerint acquirendi aut amovendi : plunendi ac refrænandi, ne in actus erumpant? quo- rima siquidem confici possint præcepta de prudenti modo itidem se, licet compressi et occultati, pro-institutione exercitationum, animi non minus, quam dant? quas operationes edant? quas vices subeant? qualiter sibi mutuo implicentur ? qualiter inter se digladientur et opponantur? et innumera hujus generis. Inter quæ hoc ultimum plurimi est usus in moralibus et civilibus; qualiter (inquam) affectus affectum in ordinem cogat; et alterius auxilio, ad alterum subjugandum, uti liceat? Venatorum et aucupum more, qui bestiæ opera ad bestias, volucris alicujus ad volucres capiendas utuntur: quod fortasse aliter ex sese, absque brutorum auxilio, homo tam facile præstare non possit. Quin et hoc fun

bus;

corporis. Illorum paucula recensebimus.

Primum erit, ut jam a principio caveamus a pensis, vel magis arduis, vel magis pusillis, quam res postulat: nam si oneris nimium imponatur, apud ingenium mediocre bene sperandi alacritatem obtundes; apud ingenium fiduciæ plenum opinionem concitabis, qua plus sibi polliceatur, quam præstare possit; quod secum trahit socordiam. In utroque autem ingenii temperamento fiet ut experimentum expectationi non satisfaciat: id quod animum semper dejicit, et confundit. Quod si pensa leviora

fuerint, magna inducitur, in progressionis summa, | et positive supponunt. Sic enim Machiavello dicere jactura.

Secundum erit, ut ad exercendam facultatem aliquam, quo habitus comparetur, duo imprimis tempora observentur: alterum, quando animus optime fuerit ad rem dispositus; alterum, quando pessime; ut ex priore, plurimum in via promoveamus: ex posteriore nodos obicesque animi contentione strenua deteramus, unde tempora media facile et placide labentur.

Tertium erit illud præceptum, cujus Aristoteles obiter meminit; "Ut totis viribus" (citra tamen vitium) "nitamur in contrarium illius, ad quod natura maxime impellimur:" sicut cum in adversum gurgitis remigamus; aut baculum incurvum, ut rectum fiat, in contrarium flectimus.

Quartum præceptum ex illo axiomate pendet, quod verissimum est; animum ad quæcunque felicius trahi et suavius, si illud, quo tendimus, in intentione operantis non sit principale, sed tanquam aliud agendo superetur; quoniam ita fert natura, ut necessitatem et imperium durum ferme oderit. Sunt et alia multa, quæ utiliter præcipi possint, de regimine consuetudinis; consuetudo enim, si prudenter et perite inducatur, fit revera (ut vulgo dicitur) altera natura: quod si imperite et fortuito administretur, erit tanquam simia naturæ, quæ nihil ad vivum imitetur, sed inscite tantum et deformiter.

Similiter si de libris, et studiis, eorumque ad mores virtute et influentia, verba facere vellemus; numnam desunt plurima præcepta et consilia fructuosa, eo spectantia? Annon unus ex patribus, magna cum indignatione, poësim appellavit " vinum dæmonum;" cum revera progignat plurimas tentationes, cupiditates et opiniones vanas? Annon prudens admodum, et digna, quæ bene perpendatur, est sententia Aristotelis, "Juvenes non esse idoneos moralis philosophiæ auditores:" quia in illis perturbationum æstuatio nondum sedata est, nec tempore et rerum experientia consopita? Atque ut verum dicamus, annon ideo fit, ut scriptorum priscorum præstantissimi libri et sermones (quibus ad virtutem homines efficacissime invitati sunt; tam augustam ejus majestatam omnium oculis repræsentendo, quam opiniones populares, in virtutis ignominiam, tanquam habitu parasitorum indutas derisui propinando) tam parum prosint ad vitæ honestatem, et mores pravos corrigendos, quia perlegi et revolvi non consueverunt a viris ætate et judicio maturis, sed pueris tantum et tironibus relinquuntur? Annon et hoc verum est, juvenes multo minus politicæ quam ethicæ auditores idoneos esse, antequam religione et doctrina de moribus et officiis plane imbuantur: ne forte judicio depravati et corrupti, in eam opinionem veniant, non esse rerum differentias morales veras et solidas sed omnia ex utilitate, aut successu metienda; sicut poëta canit:

"Prosperum et felix scelus virtus vocatur;"

et rursus,

"Ille crucem pretium sceleris tulit, hic diadema.” Ac poëtæ quidem hæc satirice et per indignationem loqui videntur: At libri nonnulli politici idem serio

placet, "Quod si contigisset Cæsarem bello superatum fuisse, Catilina ipso fuisset odiosior:" quasi vero nihil interfuisset, præter fortunam solam, inter furiam quandam, ex libidine et sanguine conflatam, atque animum excelsum, et inter homines naturales maxime omnium (si ambitio abfuisset) suspiciendum. Videmus etiam ex hoc ipso, quam necessarium sit, homines doctrinas pias et ethicas, antequam politicam degustent, plenis faucibus haurire: nimirum, quod qui in aulis principum, et negotiis civilibus, a teneris (ut aiunt) unguiculis innutriti sunt, nunquam fere sinceram et internam morum probitatem assequantur: quanto minus si accesserit etiam librorum disciplina? Porro, et in documentis ipsis moralibus, vel saltem aliquibus eorum, annon cautio pariter est adhibenda, ne inde fiant homines pertinaces, arrogantes, et insociabiles? Juxta illud Ciceronis de M. Catone: "Hæc bona, quæ videmus, divina et egregia, ipsius scitote esse propria: quæ nonnunquam requirimus, ea sunt omnia non a natura, sed a magistris." Sunt et axiomata alia complura, de iis, quæ a studiis et libris hominum animis ingenerantur. Verum est enim quod dicit ille," Abeunt studia in mores" quod pariter affirmandum de cæteris illis rebus, convictu, fama, legibus patriis, et reliquis, quas paulo ante recensuimus.

Cæterum animi quædam est cultura, quæ adhuc magis accurata et elaborata videtur, quam reliquæ. Nititur autem hoc fundamento: quod omnium mortalium animi, certis temporibus, reperiantur in statu perfectiore; aliis, in statu magis depravato. Hujus igitur culturæ intentio fuerit et institutum, ut bona illa tempora foveantur; prava vero tanquam ex calendario deleantur et expungantur. Ac bonorum quidem temporum fixatio duobus modis procuratur: votis, aut saltem constantissimis animi decretis, et observantiis, atque exercitationibus: quæ non tantum in se valent quantum in hoc, quod animum in officio et obedientia jugiter contineant. Malorum temporum obliteratio duplici itidem ratione perfici potest: redemptione aliqua, vel expiatione præteritorum, et novo vitæ instituto, veluti de integro. Verum hæc pars ad religionem plane spectare videtur; nec mirum ; cum moralis philosophia vera et genuina (sicut ante dictum est) ancillæ tantum vices erga theologiam suppleat.

Quamobrem, concludemus hanc partem de cultura animi cum eo remedio, quod omnium est maxime compendiosum et summarium, et rursus maxime nobile et efficax, quo animus ad virtutem efformetur, et in statu collocetur perfectioni proximo. Hoc autem est, ut fines vitæ actionumque deligamus, et nobis ipsis proponamus, rectos et vertuti congruos; qui tamen tales sint, ut eos assequendi nobis aliquatenus suppetat facultas. Si enim hæc duo supponantur; ut et fines actionum sint honesti et boni, et decretum animi de iis assequendis et obtinendis fixum sit et constans; sequetur ut continuo vertat et efformet se animus, una opera, in virtutes omnes. Atque hæc certe illa est operatio, quæ natura ipsius opus referat, cum reliquæ, quæ diximus, videantur esse solummodo sicut opera manus. Quemadmodum enim statuarius, quando simulacrum aliquod sculpit

tatis aut charitatis aspirando, nec Angelus, nec homo, unquam in periculum venit, aut veniet. Imo ad hanc ipsam imitationem etiam invitamur: “Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri, qui in cœlis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos." Quin et in ipso archetypo naturæ divinæ, verba sic collocat religio ethnica (" optimus, maximus;") Scriptura autem sacra pronunciat; "Misericordia ejus super omnia opera ejus." Hanc itaque moralis doctrinæ partem, de georgicis animi, jam absolvimus. In qua, si ex intuitu portionum ejus, quas perstrinximus, quis existimet, operam nostram in hoc tantummodo sitam esse, ut ea in artem seu doctrinam redigeremus, quæ ab aliis scriptoribus prætermissa sint, tanquam vulgata et obvia, et per se satis clara et perspicua; suo judicio libere utatur. Interim illud meminerit, quod ab initio monuimus, propositum a nobis esse, non rerum pulchritudinem, sed usum et veritatem sectari. Recordetur etiam paulisper commentum illud parabolæ antiquæ, de geminis Somni portis :

[ocr errors]

"Sunt geminæ Somni portæ, quarum altera fertur Cornea, qua veris facilis datur exitus umbris: Altera candenti perfecta nitens elephanto; Sed falsa ad cœlum mittunt insomnia manes. Insignis sane magnificentia portæ eburneæ ; tamen somnia vera per corneam commeant.

aut incidit, illius solummodo partis figuram effingit, | et malum." Verum ad similitudinem divinæ bonicirca quam manus occupata est, non autem cæterarum (veluti si faciem efformet, corpus reliquum rude permanet et informe saxum, donec ad illud quoque pervenerit) e contra vero natura, quando florem molitur, aut animal, rudimenta partium omnium simul parit et producit: eodem modo, quando virtutes habitu acquiruntur, dum temperantiæ incumbimus, ad fortitudinem, aut reliquas parum proficimus; quando autem rectis et honestis finibus nos dedicaverimus penitus et devoverimus, quæcunque fuerit virtus, quam animo nostro commendaverint et imperaverint fines illi, reperiemus nos jamdudum imbutos, et prædispositos habilitate et propensione nonnulla ad eam assequendam et exprimendam. Atque hic possit esse status ille animi, qui egregie ab Aristotele describitur; et ab eo, non virtutis, sed divinitatis cujusdam charactere insignitur. Ipsa ejus verba hæc sunt: "Immanitati autem consentaneum est, opponere eam, quæ supra humanitatem est, heroicam sive divinam virtutem." Et paulo post, "Nam ut feræ neque vitium neque virtus est, sic neque Dei. Sed hic quidem status altius quiddam virtute est; ille aliud quiddam a vitio." Plinius certe secundus, ex licentia magniloquentiæ ethnicæ, Trajani virtutem, divinæ, non tanquam imitamentum, sed tanquam exemplar, proponit, cum ait: "Opus non esse hominibus, alias ad Deos preces fundere, quam ut benignos æque et propitiosos se dominos mortalibus præstarent, ac Trajanus præstitisset." Verum hæc profanam ethnicorum jactantiam sapiunt, qui umbras quasdam corpore majores prensabant. At religio vera, et sancta fides christiana, rem ipsam petit: imprimendo animis hominum charitatem; quæ appositissime" vinculum perfectionis" appellatur, quia virtutes omnes simul colligat, et revincit. Sane elegantissime dictum est a Menandro, de amore sensuali, qui divinum illum perperam imitatur: amor melior sophista lævo, ad humanam vitam." Quibus innuit, morum decus melius ab amore efformari, quam a sophista et præceptore inepto, quem lævum appellat. Siquidem universis suis operosis regulis et præceptionibus hominem tam dextere et expedite effingere nequeat, ut se ipsum et in pretio habeat, et se belle in omnibus componat, quam amor facit. Sic proculdubio, si animus cujuspiam fervore charitatis veræ incendatur, ad majorem perfectionem evehetur, quam per universam ethicam doctrinam ; quæ sophistæ profecto habet rationem, si cum altera illa conferatur. Quinetiam, sicut Xenophon recte observavit, "Cateros affectus, licet animum attollant, eum tamen distorquere et discomponere per ecstases et excessus suos: amorem vero solum, eum simul et dilatare et componere." Sic omnes aliæ humanæ, quas admiramur, dotes, dum naturam in majus exaltant, excessui interim sunt obnoxiæ: sola autem charitas non admittat excessum.

Angeli, dum ad potentiam, divinæ parem, aspirarent, prævaricatisunt, et ceciderunt: "Ascendam et ero similis Altissimo." Homo, dum ad scientiam divinæ parem aspiraret, prævaricatus est, et lapsus: "Eritis sicut dii; scientes bonum

for

Additamenti vice poni possit circa doctrinam ethicam observatio illa; inveniri nimirum relationem et congruitatem quandam, inter bonum animi, et bonum corporis. Nam sicut bonum corporis constare diximus ex sanitate, pulchritudine, robore, ac voluptate; sic animi bonum, si juxta moralis doctrinæ scita illud contemplemur, huc tendere perspiciemus, ut animum reddat sanum, et a perturbationibus immunem ; pulchrum, verique decoris ornamentis excultum ; tem, ac agilem ad omnia vitæ munia obeunda; denique non stupidum, sed voluptatis et solatii honesti sensum vivide retinentem. Hæc autem, sicut in corpore, ita et in animo raro simul omnia conjunguntur. Facile enim videre est multos, ingenii viribus et fortitudine animi pollentes, quos infestant tamen perturbationes; quorumque etiam moribus vix aliquid elegantiæ aut venustatis aspergitur: alios, quibus abunde est in moribus elegantiæ et venustatis, illis tamen non suppetit, aut probitas animi, ut velint, aut vires, ut possint recte agere alios, animo præditos honesto, atque a vitiorum labe repurgato, qui tamen nec sibi ipsis ornamento sunt, nec reipublicæ utiles: alios, qui istorum fortasse trium compotes sunt, sed tamen Stoica quadam tristitia et stupiditate præditi, virtutis quidem actiones exercent, gaudiis non perfruuntur, Quod si contingat, ex quatuor istis duo aut tria aliquando concurrere, rarissime tamen fit, quemadmodum diximus, ut omnia. Jam vero principale istud membrum philosophiæ humanæ, quæ hominem contemplatur, quatenus ex corpore consistit atque anima, sed tamen segregatum, et citra societatem, a nobis pertractatum est.

FRANCISCI

BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI ALBANI,

ᎠᏴ

DIGNITATE ET AUGMENTIS SCIENTIARUM.

LIBER OCTAVUS.

CAPUT PRIMUM.

AD REGEM SUUM.

Partitio doctrinæ civilis, in doctrinam de conversatione; doctrinam de negotiis; et doctrinam de imperio, sive republica.

VETUS est narratio, rex optime, convenisse complures philosophos solenniter, coram legato regis exteri, atque singulos pro virili parte sapientiam suam ostentasse; ut haberet legatus, quæ referret de mirabili sapientia Græcorum. Unus tamen ex eorum numero silebat, et nihil adducebat in medium: adeo ut legatus ad eum conversus diceret; "Tu vero quid habes, quod referam?" Cui ille; "Refer" inquit" regi tuo, te invenisse apud Græcos aliquem, qui tacere sciret." Equidem oblitus eram, in hac artium synopsi, artem tacendi interserere: quam tamen (quoniam plerunque desideretur) exemplo jam proprio docebo. Etenim, cum me tandem ordo rerum ad illud deduxerit, ut paulo post de arte imperii tractandum sit, cumque ad tantum regem scribam, qui perfectus adeo in ea arte sit magister, ipsamque ab incunabulis suis hauserit: nec omnino immemor esse possim, qualem apud majestatem tuam locum sustinuerim : consentaneum magis existimavi, me ipsum tacendo de hac re, apud majestatem tuam, quam scribendo, probare. Cicero vero, non solum artis, verum etiam eloquentiæ cujusdam, quæ in tacendo reperiatur, meminit. Cum enim sermones nonnullos suos, cum alio quodam, ultro citroque habitos, in epistola quadam ad Atticum commemorasset, sic scribit: "Hoc loco, sumpsi aliquid de tua eloquentia; nam tacui." Pindarus vero (cui illud peculiare est, animos hominum inopinato, sententiola aliqua mirabili, veluti virgula divina, percutere) hujusmodi quidpiam ejaculatur: "Interdum magis afficiunt non dicta, quam dicta." In hac parte igitur, tacere, aut, quod silentio proximum est, brevis admodum esse decrevi. Verum, antequam ad artes imperii perveniam, haud pauca de aliis doctrinæ civilis portionibus sunt præmittenda. Scientia civilis versatur circa subjectum, quod cæterorum omnium maxime est materiæ immersum:

ideoque difficillime ad axiomata reducitur. Sunt tamen nonnulla, quæ hanc difficultatem levant. Primo enim, quemadmodum Cato ille censorius de Romanis suis dicere solitus est: "Ovibus eos similes esse, quarum gregem integrum minore quis molestia ageret, quam unam aliquam: quoniam si paucas ex grege, ut rectam ineant viam, propellere possis, cæteræ ultro sequentur." Similiter, hoc quidem respectu, ethicæ munus est quodammodo illo politicæ difficilius. Secundo proponit sibi ethica, ut animus bonitate interna imbuatur, et cumuletur: at civilis scientia nihil amplius postulat præter bonitatem externam: hæc enim ad societatem sufficit. Itaque non raro accidit, ut regimen sit bonum, tempora mala: siquidem in sacra historia illud non semel occurrit (cum de regibus bonis et piis narretur) "sed adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum." Itaque, et hoc quoque respectu, duriores partes sunt ethicæ. Tertio, hoc habent respublicæ, ut tanquam machinæ grandiores tardius moveantur, nec sine magno molimine; unde haud tam cito labefactantur: sicut enim in Ægypto septem anni fertiles, steriles septem sustentarunt; ita in rebuspublicis priorum temporum bona institutio efficit, ut sequentium errores non statim perniciem inferant: at singulorum hominum decreta, et mores, magis subito subverti solent. Hoc denique ethicam gravat, politica succurrit.

Scientia civilis tres habet partes, juxta tres societatis actiones summarias; doctrinam de conversatione; doctrinam de negotiis; et doctrinam de imperio sive republica; tria siquidem sunt bona, quæ ex societate civili homines sibi parare expetunt: solamen contra solitudinem, adjumentum in negotiis, et protectio contra injurias. Suntque istæ tres prudentiæ plane inter se diversa, et sæpenumero disjunctæ; prudentia in conversando, prudentia in negotiando, et prudentia in gubernando.

Enimvero, quod ad conversationem attinet, illa certe affectata esse non debet, at multo minus neglecta; cum prudentia in ejus moderamine, et decus quoddam morum in se ipsa præ se ferat, et ad negotia, tam publica, quam privata, commode administranda, plurimum juvet. Etenim sicut actio oratori

« VorigeDoorgaan »