Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

sim per horas regnent, ut spatio viginti quatuor horarum regna sua ter repetant, præter horas tres supernumerarias? Attamen hoc commentum nobis divisionem hebdomadæ (rem tam antiquam, et tam late receptam) peperit, ut ex alternatione dierum manifestissime patet ; cum in principio diei sequentis regnet semper planeta, a planeta prioris diei quartus; propter tres illas horas, quas diximus, supernumerarias. Secundo, pro commento vano rejicere non dubitamus doctrinam de thematibus cœli, ad puncta temporis certa, cum distributione domorum; ipsas scilicet astrologiæ delicias; quæ Bacchanalia quædam in cœlestibus exercuerunt: nec satis mirari possumus, viros quosdam egregios, et in astrologia principes, tam levi ad ista astruenda argumento innixos esse. Aiunt enim, quando illud prodit experientia ipsa, solstitia, æquinoctia, novilunia, plenilunia, et hujusmodi stellarum revolutiones majores, manifesto et insigniter operari super corpora naturalia; necesse esse, ut posituræ stellarum magis exactæ et subtiliores, effectus quoque magis exquisitos et occultiores producant. Illi vero seponere primo debuerant, operationes solis per calorem manifestum; et similiter lunæ vim quandam magneticam, super incrementa æstuum semimenstrua: (nam fluxus et refluxus maris quotidianus alia res est :) his vero sepositis, reliquas planetarum vires super naturalia (quatenus experientia comprobantur) tenues admodum et infirmas, et quasi latitantes reperient, etiam in revolutionibus majoribus. Quare contrario prorsus modo concludere debuerant: nimirum; cum re

secundum mobile renitentiæ in adversum primi | inane illud commentum; quod singuli planetæ vicismobilis raptus; quod omnia in cœlo ferantur per circulos perfectos; quod sint eccentrici et epicycli, quibus motuum in circulis perfectis constantia servetur; quod a luna in superius nulla sit mutatio, aut violentia; et hujusmodi. Atque harum suppositionum absurditas in motum terræ diurnum (quod nobis constat falsissimum esse) homines impegit. At vix quisquam est, qui inquisivit causas physicas, tum de substantia cœlestium tam stellari, quam interstellari, tum de celeritate et tarditate corporum cœlestium ad invicem, tum de incitatione motus diversa in eodem planeta, tum de motuum consecutione ab oriente in occidentem, aut e contra, deque progressionibus, stationibus, et retrogradationibus, tum de motuum sublatione, et casu, per apogæa et perigæa; tum de motuum obliquatione, vel per spiras se versus tropicos texendo et retexendo, vel per sinuationes, quas dracones vocant; tum de polis rotationum, cur magis in tali parte cœli siti sint, quam in alia; tum de alligatione quorundam planetarum ad distantiam certam a sole: hujus, inquam, generis inquisitio vix tentata est, sed in mathematicis tantum observationibus et demonstrationibus insudatur. Eæ autem ostendunt, quomodo hæc omnia ingeniose concinnari et extricari possint, non quomodo vere in natura subsistere : et motus tantum apparentes, et machinam ipsorum fictitiam, et ad placitum dispositam, non causas ipsas et veritatem rerum indicant. Quocirca male astronomia, qualis nunc habetur, inter artes mathematicas, non sine dignitatis suæ dispendio, numeratur; cum debeat potius, si proprias partes tueri velit, constitui phy-volutiones illæ majores tam parum possint; exactas sicæ pars quasi nobilissima. Quicunque enim superlunarium et sublunarium conficta divortia contempserit, et materiæ appetitus, et passiones maxime catholicas (quæ in utroque globo validæ sunt, et universitatem rerum transverberant) bene perspexerit; is ex illis, quæ apud nos cernuntur, luculentam capiet de rebus cœlestibus informationem; et ab iis e contra, quæ in cœlo fiunt, haud pauca de motibus inferioribus, qui nunc latent, perdiscet; non tantum quatenus hi ab illis regantur, sed quatenus habeant passiones communes. Quamobrem hanc partem astronomiæ, quæ physica est, desiderari statuimus. Eam astronomiam vivam nominabimus, ad differentiam bovis illius Promethei suffarcinati, et solummodo figura tenus bovis.

At astrologia multa superstitione referta est, ut vix aliquid sanum in ea reperiatur. Attamen eam potius expurgandam, quam prorsus abjiciendam esse censemus. Quod si quis hanc scientiam non in ratione, aut contemplationibus physicis, sed in cæca experientia, et complurium seculorum observatione fundatam esse contendat, ideoque rationum physicarum examen rejiciat, quod jactabant Chaldæi: is eadem opera et auguria revocet, et aruspicinam, et exta, et omnigenas fabulas deglutiat; nam et hæc omnia, ut diutinæ experientiæ, et per manus traditæ disciplinæ, dictamina fuisse asserebantur. Nos vero et, ut physicæ portionem, astrologiam recipimus, et non plus ei, quam ratio et rerum evidentia concedit, tribuimus; demptis superstitionibus et commentis. Ut vero rem paulo attentius introspiciamus; primo, quam

illas et minutas positurarum differentias nihil omnino virium obtinere. Tertio, fatalia illa, quod hora nativitatis aut conceptionis fortunam fœtus regat, hora inceptionis fortunam incepti, hora quæstionis fortunam rei inquisitæ, atque (ut verbo dicamus) doctrinas de nativitatibus, electionibus, et quæstionibus, et istiusmodi levitates, maxima ex parte, nihil certi aut solidi habere, et rationibus physicis plane redargui et evinci, judicamus. Illud igitur magis attinet dicere, quid tandem in astrologicis retineamus, aut probemus? atque in iis, quæ probamus, quid desideremus? nam hujus postremæ rei gratia (nempe ejus, quod desideratur) sermonem hunc instituimus, cum alias censuris (ut sæpe diximus) non vacemus. Atque inter recepta certe, doctrinam de revolutionibus plus sanitatis, quam reliqua, habere censemus. Verum id optimum factu foret, si regulas quasdam præscribamus, ad quarum trutinam et normam astrologica examinentur; ut utilia retineantur, rejiciantur inania. Prima ea sit, de qua jam ante monuimus, "Revolutiones majores retineantur, valeant minores horoscoporum et domorum." Illæ instar tormentorum grandium ictus suos a longinquo jacere queunt, hæ tanquam arcus minores spatia evadere, et vires deferre non possunt. Secunda est; "Operatio cœlestium in corpora omnigena non valet, sed tantum in teneriora," qualia sunt humores, aër, et spiritus : atque hic tamen excipimus operationes caloris, solis et cœlestium, qui et ad metalla, et ad plurima subterranea proculdubio penetrat. Tertia est: "Omnis operatio cœlestium, potius ad massas rerum exten

[ocr errors]

ditur, quam ad individua :" oblique tamen pervenit | etiam ad individua nonnulla: illa scilicet, quæ ex individuis ejusdem speciei sunt maxime passibilia, et tanquam cera mollior; veluti cum constitutio aëris pestilens corpora minus resistentia occupat, magis resistentia præterit. Quarta est præcedenti non dissimilis: "Omnis operatio cœlestium non in puncta temporum, aut angustias minutas, sed in spatia majora defluit et dominatur:" itaque prædictiones de temperaturis anni, veræ esse possint; de diebus singulis, pro vanis merito habentur. Postrema est (quæ etiam prudentioribus astrologis semper placuit) quod "nulla insit astris fatalis necessitas;" sed quod inclinent ea potius, quam cogant. Addimus et illud (in quo in partes astrologiæ, si fuerit emendata, non obscure venire videbimur) nimirum quod nobis pro certo constet, cœlestia in se habere alios quosdam influxus, præter calorem et lumen; qui tamen ipsi, secundum regulas illas, quas jam posuimus, et non aliter, valent. Verum illi in intima physica latent, et longiorem dissertationem postulant. Visum est igitur nobis (his, quæ diximus, rite perpensis) inter desiderata reponere astrologiam his principiis nostris consentaneam : atque sicut astronomiam, quæ physicis rationibus nitatur, astronomiam vivam nominavimus; ita et astrologiam, quæ per easdem regitur, astrologiam sanam appellare placet. Circa quam recte conficiendam, licet ea, quæ diximus, non parum profutura sint; pauca tamen addemus more nostro, quæ liquido proponent, et ex quibus sit coagmentanda, et ad quæ adhibenda. Primo in astrologiam sanam recipiatur doctrina de commixtionibus radiorum, conjunctionibus scilicet et oppositionibus, et reliquis syzygiis, sive aspectibus planetarum inter se planetarum autem per signa zodiaci pertransitum, et locationem sub iisdem signis, etiam huic parti de commixtionibus radiorum assignamus: locatio enim planetæ sub signo, est conjunctio quædam ejusdem cum stellis signi: quinetiam sicut conjunctiones, ita et oppositiones, et reliquæ syzygiæ planetarum, erga stellas signorum notandæ sunt; quod adhuc plene factum non est. At commixtiones radiorum stellarum fixarum ad invicem, utiles quidem sunt ad contemplationem de fabrica mundi, et regionum subjacentium natura; ad prædictiones minime, quia semper eodem modo se habent. Secundo recipiantur accessiones singulorum planetarum propius ad perpendiculum, aut recessiones ab ipso, secundum regionum climata : habent enim planetæ singuli, non minus quam sol, suas æstates, suas hiemes, in quibus fortius aut infirmius radios jaciant, propter rationem perpendiculi. Etenim nobis dubium non est, quin luna posita in leone fortius operetur super corpora naturalia, apud nos, quam posita in piscibus: non quod luna sub leone ad cor respiciat, sub piscibus ad pedes (sicut fabulantur); sed propter elevationem versus perpendiculum, et approximationem ad stellas majores, eadem prorsus ratione, qua et sol. Tertio recipiantur apogæa et perigæa planetarum cum debita disquisitione, ad quæ pertineat planetæ vigor in se ipso, ad quæ vicinitas ad nos. Planeta enim in apogæo, sive exaltatione sua, magis alacer est; in perigao autem, sive casu suo, magis communicat. Quarto

tur.

recipiantur (ut summatim dicamus) omnia reliqua accidentia motus planetarum ; quales singulorum in itinere suo accelerationes, retardationes, progressus, stationes, retrogradationes; quales distantiæ a sole, combustiones, augmenta et diminutiones luminis, eclipses; et si quæ sint alia. Etenim faciunt hæc omnia, ut planetarum radii, vel fortius, vel debilius, diversis denique modis et virtutibus, operenAtque quatuor ista ad radiationes stellarum spectant. Quinto recipiantur, quæ naturas stellarum, sive erraticarum, sive fixarum, in propria sua essentia et activitate, reserare et detegere ullo modo queant: qualis magnitudo; qualis color et aspectus; qualis scintillatio et vibratio luminis; qualis situs versus polos, aut æquinoctium: quales asterisimi; quæ aliis stellis magis immixtæ, quæ magis solitariæ; quæ superiores, quæ inferiores; quæ ex fixis intra vias solis et planetarum (zodiacum scilicet) quæ extra: quis ex planetis velocior, quis tardior: quis moveatur in ecliptica, quis pervagetur in latitudine: quis possit esse retrogradus, quis minime: quis patiatur omnimodam distantiam a sole, quis alligetur: quis moveatur celerius in apogæo, quis in perigao: denique anomalia Martis, expatiatio Veneris, et labores sive passiones admirandæ, quæ non semel et in sole et in Venere deprehensæ sunt, et si quæ sint alia? Postremo recipiantur etiam ex traditione, naturæ et inclinationes planetarum particulares, atque etiam stellarum fixarum ; quæ, quandoquidem magno consensu tradantur, non leviter (præterquam ubi cum physicis rationibus plane discordant) rejiciendæ sunt. Atque ex talibus observationibus coagmentatur astrologia sana; et secundum eas tantum, schemata cœli et componere, et interpretari oportet.

Adhibetur autem astrologia sana, ad prædictiones fidentius, ad electiones cautius, ad utraque autem intra terminos debitos. Prædictiones fieri possint, de cometis futuris, qui (ut nostra fert conjectura) prænunciari possunt: et de omni genere meteororum, de diluviis, siccitatibus, ardoribus, conglaciationibus, terræ motibus, irruptionibus aquarum, eruptionibus ignium, ventis et pluviis majoribus, anni variis tempestatibus, pestilentiis, morbis grassantibus, ubertate et caritate frugum, bellis, seditionibus, sectis, transmigrationibus populorum; denique de omnibus rerum vel naturalium vel civilium motibus, aut innovationibus majoribus: ad magis autem specialia, et forte singularia, prædictiones istæ (licet minore certitudine) deduci possint, si repertis primo hujusmodi temporum inclinationibus generalibus, acri judicio, vel physico, vel politico, applicentur illis speciebus aut individuis, quæ hujusmodi accidentibus maxime sint obnoxia; veluti si quis ex præcognitione tempestatum anni, eas reperiet (exempli gratia) magis oleis quam vitibus, magis phthisicis quam hepaticis, magis incolis collium quam vallium, magis monachis quam aulicis (propter victus rationem diversam) propitias aut perniciosas. Aut si quis ex cognitione influxus, quem cœlestia habent super spiritus humanos, reperiat eum talem esse, ut magis populis quam regibus, magis viris doctis et curiosis quam animosis et militaribus, magis voluptariis quam negotiosis aut politicis, faveat aut adversetur. Hujus

"Annulus infuso non vivit mirus Olympo,

Non magis ingentes humili sub lumine Phobos Fert gemma, aut celso divulsas cardine lunas." Certe reliquias sanctorum, earumque virtutes, recepit ecclesia Romana (neque enim in divinis et immateriatis fluxus temporis obest) verum ut condantur reliquiæ cœli, quo hora, quæ recessit et tanquam mortua est, reviviscat et continuetur, mera est superstitio. Missa igitur hæc faciamus, nisi forte Musæ aniculæ jam factæ sint.

modi autem innumera sunt, sed (quemadmodum quæ horæ ejus felicitatem alias prætervolaturam diximus) non tantum cognitionem illam generalem, detineant, et quasi volatilem figant. Quemadmodum quæ sumitur ex astris (quæ sunt agentia) verum graviter ille conqueritur, de tam nobili apud antiquos etiam particularem subjectorum (quæ sunt passiva) arte, jampridem amissa : requirunt. Neque electiones prorsus rejiciendæ sunt; sed parcius illis, quam prædictionibus, fidendum. Videmus enim in plantationibus, et seminationibus, et insitionibus, ætatum lunæ observationes non esse res omnino frivolas. Sunt et multa ejus generis. Verum et electiones iste etiam magis, quam prædictiones, per nostras regulas cohibendæ sunt. Atque illud semper attendendum; valere electiones in illis tantum casibus, ubi et virtus cœlestium talis sit, quæ non subito transeat: et actio inferiorum similiter talis, quæ non statim absolvatur; quemadmodum fit in illis exemplis, quæ memoravimus: nam nec incrementa lunæ subito transiguntur, nec incrementa plantarum. Punctualitas vero temporis omnino repudianda. Inveniuntur autem et talia complura (quod quis minus putet) in electionibus circa civilia. Quod si quis nos compellat eo nomine, quod ex quibus ista astrologia emendata elici possit; et rursus, ad quæ utiliter adhiberi, aliquid monstravimus; quis vero sit eliciendi modus, neutiquam docuimus: ille minus æquus fuerit, cum artem ipsam (cujus debitores non sumus) a nobis exigat. Hoc tamen circa illud ipsum, quod petit, monebimus; quatuor tantum esse modos, quibus ad hanc scientiam via sternatur. Primo per experimenta futura; dein per experimenta præterita; rursus per traditiones; ultimo per rationes physicas. Atque quod ad experimenta futura, quid attinet dicere? cum illa seculis compluribus ad eorum copiam comparandam indigeant; ut de iisdem cogitationem suscipere frustra fuerit. Quod vero ad experimenta præterita; ea certe in manu hominum sunt; licet res sit laboriosa et multi otii. Possint enim astrologi (si sibi non desint) omnes casus majores (veluti inundationes, pestilentias, prælia, seditiones, mortes regum, si placet, et similia) ex historiæ fide depromere; et situm cœlestium, non secundum thematum subtilitatem, sed juxta regulas eas revolutionum, quæ a nobis adumbratæ sunt, qualis fuerit sub iisdem temporibus, intueri : ut ubi manifestus fuerit eventuum consensus et conspiratio, ibi prædictionis norma probabilis constituatur. Quatenus ad traditiones; eas ita ventilare oportet, ut quæ cum rationibus physicis manifesto pugnent, e medio tollantur; quæ vero cum iis bene consentiant, etiam auctoritate sua valeant. Quantum denique ad physicas rationes; illæ maxime huic inquisitioni accommodatæ sunt, quæ de catholicis materiæ appetitibus et passionibus, et de motibus corporum simplicibus et genuinis inquirunt. His enim alis ad cœlestia ista materiata ascenditur tutissime. Atque de astrologia sana hactenus.

Insaniæ autem astrologica (præter ea, quæ a principio notavimus, commenta) alia quædam portio superest non prætermittenda : quæ tamen ab astrologia secludi solet, et in magiam, quam vocant, cœlestem transferri. Ea nacta est mirum commentum ingenii humani, nimirum, ut benevolus aliquis situs astrorum in sigillis aut signaculis (puta metalli, aut gemmæ alicujus ad intentionem propriæ) excipiatur,

Physicam abstractam in duas partes rectissime dividi posse statuimus: doctrinam de schematismis materiæ, et doctrinam de appetitibus et motibus. Utrosque cursim enumerabimus, unde veræ physica de abstractis adumbratio quædam deduci possit. Schematismi materiæ sunt, densum, rarum; grave, leve; calidum, frigidum; tangibile, pneumaticum; volatile, fixum; determinatum, fluidum; humidum, siccum; pingue, crudum; durum, molle; fragile, tensile; porosum, unitum; spirituosum, jejunum ; simplex, compositum; absolutum, imperfecte mistum; fibrosum, atque venosum, simplicis posituræ sive æquum; similare, dissimilare; specificatum, non specificatum; organicum, inorganicum; animatum, inanimatum: neque ultra rem extendimus. Sensibile enim et insensibile, rationale et irrationale, ad doctrinam de homine rejicimus. Appetituum vero et motuum duo genera sunt: sunt enim vel motus simplices, in quibus radix omnium naturalium actionum continetur, pro ratione tamen schematismorum materiæ; vel motus compositi sive producti; a quibus ultimis recepta philosophia (quæ parum de corpore naturæ stringit) auspicatur. Debent autem haberi hujusmodi motus compositi (quales sunt generatio, corruptio, et reliqui) pro pensis quibusdam, aut summis motuum simplicium, potius quam pro motibus primitivis. Motus simplices sunt, motus antitypiæ, quem vulgo motum, ne fiat penetratio dimensionum, vocant: motus nexus, quem motum ex fuga vacui appellant: motus libertatis, ne detur compressio aut extensio præternaturalis: motus in sphæram novam, sive ad rarefactionem et condensationem: motus nexus secundi,. sive ne detur solutio continuitatis: motus congregationis majoris, sive ad massas connaturalium suorum, qui vulgo dicitur motus naturalis: motus congregationis minoris, qui vulgo dicitur sympathiæ et antipathiæ: motus disponens, sive ut partes bene collocentur in toto: motus assimilationis sive multiplicationis naturæ suæ super aliud: motus excitationis, ubi agens nobilius motum in alio latentem et sopitum excitat: motus sigilli sive impressionis, operatio scilicet absque communicatione substantiæ: motus regius, sive cohibitio reliquorum motuum a motu prædominante: motus absque termino, sive rotatio spontanea: motus trepidationis; sive systoles, et diastoles, corporum scilicet,

[blocks in formation]

quique complicati, continuati, alternati, frænati, repetiti, et multis modis aggregati, motus illos compositos, sive summas motuum, quæ receptæ sunt, aut illis similes constituunt. Summæ motuum, sunt decantati illi motus, generatio, corruptio, augmentatio, diminutio, alteratio, et latio: etiam mixtio, separatio, versio. Supersunt tantum tanquam appendices physicæ, mensuræ motuum: quid possit quantum, sive dosis naturæ ? Quid possit distantia? id quod orbis virtutis sive activitatis non male vocatur. Quid possint incitatio et tarditas? Quid brevis aut longa mora? Quid vis aut hebetudo rei? Quid stimulus peristaseos? Atque hæ sunt phycicæ veræ de abstractis partes genuinæ. Etenim in schematismis materiæ, in motibus simplicibus, in summis sive aggregationibus motuum, et in mensuris motuum, physica de abstractis absolvitur. Nam motum voluntarium in animalibus; motum qui fit in actionibus sensuum; motum phantasiæ, appetitus, et voluntatis; motum mentis, decreti, et intellectualium, ad proprias doctrinas amandamus. Illud tamen iterato monemus, universa hæc, quæ diximus, in physica non ulterius tractari, quam ut inquirantur materia et efficiens ipsorum; retractantur enim in metaphysica, quoad formas et fines.

Physicæ subjungemus appendices insignes duas; quæ non tam ad materiam, quam ad modum inquisitionis, spectant; problemata naturalia, et placita antiquorum philosophorum. Prior naturæ multiplicis sive sparsæ appendix est: secunda naturæ unitæ, sive summarum; utraque ad solertem dubitationem pertinet, quæ scientiæ pars est non contemnenda. Nam problemata particulares dubitationes complectuntur; placita generales circa principia et fabricam. Problematum exemplum nobile est in libris Aristotelis: quod genus operis meruit certe, non solum ut posterorum laudibus celebraretur, verum etiam ut eorum laboribus continuaretur; cum dubitationes indies oriantur novæ. Attamen in hac re adhibenda est cautio magni utique momenti. Dubiorum commemoratio et propositio duplicem in se habet fructum: unum, quod philosophiam muniat contra errores: quando id, quod non plane liquet, non judicatur aut asseritur, (ne error errorem gigneret) sed suspenditur de eo judicium, et non fit positivum: alterum, quod dubitationes in codicillos relatæ, totidem spongiæ sunt, quæ incrementa scientiæ perpetuo ad se sugant et alliciant; unde fit ut illa, quæ, nisi præcessissent dubitationes, leviter et sicco pede transmissa fuissent, dubitationum admonitu attente et studiose observentur. Verum hæ duæ utilitates vix unum compensant incommodum, quod, nisi sedulo prohibeatur, se ingeret: nimirum quod dubitatio, si semel admittatur tanquam justa, et fiat quasi authentica, statim defensores in utramque partem suscitabit, qui etiam posteris eandem licentiam dubitandi transmittant: adeo ut homines ingenia sua intendant et applicent ad hoc, ut alatur potius dubitatio, quam terminetur aut solvatur. Cujus quidem rei exempla et in jurisperitis, et in academicis ubique occurrunt: quibus moris est, ut dubitationem semel admissam, perpetuam esse velint, nec minus dubitandi, quam asserendi, auctoramenta amplectantur: cum tamen ille demum sit ingenii usus legiti

[merged small][ocr errors]

mus, qui ex dubiis certa faciat, non qui certa in dubium vocet. Quare calendarium dubitationum sive problematum in natura et desiderari assero, et suscipi probo: modo curæ sit, ut aucta scientia indies (quod fiet proculdubio si nos audiant homines) quæ claræ discussæ sint dubitationes ex albo deleantur. Huic calendario aliud addi cuperem, non minus utile: cum enim in omni inquisitione inveniantur hæc tria, perspicue vera, dubia, perspicue falsa utilissimum foret, calendario dubiorum, calendarium falsitatum et errorum popularium, vel in historia naturali, vel in dogmatibus grassantium, adjungere: ne illæ amplius scientiis molestæ sint.

:

Quod ad placita antiquorum philosophorum, qualia fuerunt Pythagoræ, Philolai, Xenophanis, Anaxagoræ, Parmenidis, Leucippi, Democriti, aliorum (quæ homines contemptim percurrere solent) non abs re fuerit paulo modestius in ea oculos conjicere. Etsi enim Aristoteles, more Ottomanorum, regnare se haud tuto posse putaret, nisi fratres suos omnes contrucidasset; tamen iis, qui non regnum aut magisterium, sed veritatis inquisitionem atque illustrationem sibi proponunt, non potest non videri res utilis, diversas diversorum, circa rerum naturas, opiniones, sub uno aspectu intueri. Neque tamen subest spes quod veritas aliqua purior, ex illis aut similibus theoriis, speranda ullo modo sit. Quemadmodum enim eadem phænomena, iidem calculi et Ptolemæi principiis astronomicis, et Copernici competunt: ita experientia ista vulgaris, qua utimur, atque obvia rerum facies, pluribus diversis theoriis se applicare potest: ubi ad rectam veritatis indagationem longe alia severitate opus fuerit. Eleganter enim Aristoteles: "Infantes primo balbutientes, quasvis mulieres appellare matres; post autem propriam matrem discernere." Sic certe puerilis experientia, omnem philosophiam appellabit matrem : adulta vero matrem veram internoscet. Interea juvabit philosophias discrepantes, veluti diversas naturæ glossas (quarum una fortasse uno loco, alia alio est emendatior) perlegere. Optarim igitur, ex vitis antiquorum philosophorum, ex fasciculo Plutarchi de placitis eorum, ex citationibus Platonis, ex confutationibus Aristotelis, ex sparsa mentione, quæ habetur in aliis libris, tam ecclesiasticis, quam ethnicis (Lactantio, Philone, Philostrato, et reliquis) opus confici, cum diligentia et judicio, de antiquis philosophiis. Tale enim opus nondum extare video. Attamen hic moneo, ut hoc fiat distincte: ita ut singulæ philosophiæ seorsum componantur et continuentur; non per titulos et fasciculos (quod Plutarchus fecit) excipiantur. Quævis enim philosophia integra se ipsam sustentat: atque dogmata ejus sibi mutuo et lumen et robur adjiciunt: quod si distrahantur, peregrinum quiddam et durum sonant. Certe quando apud Tacitum lego facta Neronis aut Claudii, circumstantiis temporum, personarum, et occasionum vestita; nil video quod a probabilitate prorsus abhorreat: cum vero eadem lego in Suetonio Tranquillo, per capita et communes locos, minimeque in serie temporis repræsentata, portenta quædam videntur, et plane incredibilia. Neque absimilis est ratio philosophiæ, quando proponitur integra, et quando in frustra concisa et dissecta. Neque

vero ex hoc placitorum philosophiæ calendario | in physica tractanda, magna ex parte, enumeravimus, nuperas theorias et dogmata excludo; sicut illam Theophrasti Paracelci, eloquenter in corpus quoddam et harmoniam philosophiæ redactam a Severino Dano; aut Telesii Consentini, qui Parmenidis philosophiam instaurans, arma Peripateticorum in illos ipsos vertit; aut Patricii Veneti, qui Platonicorum fumos sublimavit; aut Gilberti popularis nostri, qui Philolai dogmata reposuit; aut alterius cujuscunque, si modo dignus sit. Horum vero (quoniam volumina integra extant) summæ tantum inde conficiendæ, et cum cæteris conjungendæ. Atque de physica cum appendicibus hæc dicta sint.

Quantum ad metaphysicam, assignavimus jam ei inquisitionem causarum formalium et finalium; quæ assignatio, quatenus ad formas, incassum facta videatur. Invaluit siquidem opinio atque inveteravit, rerum formas essentiales, seu veras differentias, nulla humana inveniri diligentia posse. Quæ opinio interim nobis elargitur, atque concedit, inventionem formarum ex omnibus scientiæ partibus dignissimam esse, quæ investigetur, si modo fieri possit, ut reperiantur. Ad inventionis possibilitatem vero quod attinet, sunt certe ignavi regionum exploratores, qui ubi nil nisi cœlum et pontum vident, terras ultra esse prorsus negant. At manifestum est Platonem, virum sublimis ingenii (quique veluti ex rupe excelsa omnia circumspiciebat) in sua de ideis doctrina, "Formas esse verum scientiæ objectum," vidisse; utcunque sententiæ hujus verissimæ fructum amiserit, formas penitus a materia abstractas, non in materia determinatas, contemplando et prensando: unde factum est, ut ad speculationes theologicas diverteret; quod omnem naturalem suam philosophiam infecit et polluit. Quod si diligenter, serio, et sincere ad actionem et usum oculos convertamus; non difficile erit disquirere, et notitiam assequi, quæ sint illæ formæ, quarum cognitio res humanas miris modis locupletare et beare possit. Substantiarum enim formæ (uno homine excepto, de quo Scriptura, "Formavit hominem de limo terræ, et spiravit in faciem ejus spiraculum vitæ ;" non ut de cæteris speciebus, " Producant aquæ, Producat terra") species, inquam, creaturarum (prout nunc per compositionem et transplantationem inveniuntur multiplicata) ita perplexæ sunt et complicatæ, ut aut omnino de iis inquirere frustra sit; aut inquisitio earum, qualis esse potest, seponi ad tempus, et postquam formæ simplicioris naturæ rite exploratæ sint et inventæ, tum demum institui debeat. Quemadmodum enim nec facile esset, nec ullo modo utile, formam soni investigare ejus, qui verbum aliquod constituat, cum verba compositione et transpositione literarum sint infinita: at soni, qui literam aliquam simplicem exprimat, formam inquirere (quali scilicet collisione, quali instrumentorum vocis applicatione, constituatur) comprehensibile est, imo facile quæ tamen formæ literarum cognitæ ad formas verborum illico nos deducent: eadem prorsus ratione, formam inquirendo leonis, quercus, auri, imo etiam aquæ, aut aëris, operam quis luserit: formam vero inquirere densi, rari; calidi, frigidi; gravis, levis; tangibilis, pneumatici; volatilis, fixi; et similium, tam schematismorum, quam motuum, quos

(et formas primæ classis appellare consuevimus,) quique (veluti literæ alphabeti) numero haud ita multi sunt, et tamen essentias et formas omnium substantiarum conficiunt et sustinent; hoc est, inquam, illud ipsum, quod conamur; quodque eam partem metaphysicæ, de qua nunc inquirimus, constituit et definit. Neque hæc officiunt, quo minus physica easdem naturas consideret quoque (ut dictum est) sed tantum quoad causas fluxas. Exempli gratia, si de causa inquiratur albedinis in nive, vel spuma; recte redditur, quod sit subtilis inmixtio aëris cum aqua. Hæc autem, longe abest, ut sit forma albedinis, cum aër etiam pulveri vitri aut crystalli intermixtus, albedinem similiter procreat, non minus quam si admisceatur aquæ ; verum causa efficiens illa tantum est, quæ nihil aliud quam vehiculum est formæ. At in metaphysica, si fiat inquisitio, hujusmodi quidpiam reperies: corpora duo diaphana intermixta portionibus eorum opticis, simplici ordine sive æqualiter collocatis, constituere albedinem. Hanc metaphysicæ partem desiderari reperio. Nec mirum ; quia illo inquirendi modo, qui hucusque in usum venit, nunquam in seculum comparebunt rerum formæ. Radix autem mali hujus, ut et omnium, ea est; quod homines et propere nimis et nimis longe, ab experientia et rebus particularibus, cogitationes suas divellere et abstrahere consueverunt, et suis meditationibus et argumentationibus se totos dedere.

desi

Usus autem hujus partis metaphysicæ, quam deratis annumero, duas ob causas vel maxime excellit. Prima est, quod scientiarum omnium officium sit et propria virtus, ut experientia ambages, et itinera longa (quantum veritatis ratio permittit) abbrevient; ac proinde remedium veteri querimonia afferant, de vita brevi et arte longa. Illud vero optime præstatur, axiomata scientiarum in magis generalia, et quæ omni materiæ rerum individuarum competant, colligendo et uniendo. Sunt enim scientiæ instar pyramidum, quibus historia et experientia, tanquam basis unica, substernuntur ; ac proinde basis naturalis philosophiæ est historia naturalis : tabulatum primum a basi est physica; vertici proximum metaphysica: ad conum quod attinet et punctum verticale (opus quod operatur Deus a principio usque ad finem; summariam nempe naturæ legem) hæsitamus merito, an humana possit ad illud inquisitio pertingere. Cæterum hæc tria, veræ sunt scientiarum contabulationes, suntque apud homines propria scientia inflatos, et theomachos, tanquam tres moles giganteæ:

"Ter sunt conati imponere Pelio Ossam,

Scilicet atque Ossa frondosum involvere Olympum." Apud eos vero, qui se ipsos exinanientes, omnia ad Dei gloriam referunt, tanquam trina illa acclamatio, Sancte, Sancte, Sancte. Sanctus enim Deus in multitudine operum suorum, sanctus in ordine eorum, sanctus in unione. Quare speculatio illa Parmenidis et Platonis (quamvis in illis nuda fuerit speculatio) excelluit tamen; "Omnia per scalam quandam ad unitatem ascendere." Atque illa demum scientia cæteris est præstantior, quæ humanum intellectum

« VorigeDoorgaan »