Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors]

enim affectus vehementior progignit motus in oculis, | cumsepit; neque fere quicquam purum invenias, quo et ore ipso, et gestu, indecoros et inconditos, subsul- illa claviculas suas non imprimat. Neque mirum est, torios et deformes; adeo ut qui sibi ipsi fortasse in si superstitiosi ritus Baccho attribuantur, cum omnis aliquo affectu (veluti ira, arrogantia, amore) videa- fere malesanus affectus in pravis religionibus luxutur magnificus et tumidus, aliis tamen appareat tur- rietur: adeo ut hæreticorum colluvies Bacchanalia pis et ridiculus. Conspiciuntur autem in cupiditatis ethnicorum superarit; quorum etiam superstitiones, comitatu Musa: neque enim reperitur ullus fere non minus cruentæ, quam turpes, extiterunt. Neque affectus, tam pravus et vilis, cui non blandiatur ali- itidem mirum est, si furores a Baccho immitti puqua doctrina. Hac enim in re, ingeniorum indul- tentur, cum et omnis affectus in excessu suo, veluti gentia et procacitas, Musarum majestatem in immen- furor brevis sit, et, si vehementius obsideat et incumsum minuit; ut cum duces vitæ et signiferi esse bat, in insania sæpius terminetur. Illud autem de debeant, sint non raro cupiditatum pedisse quæ et Pentheo et Orpheo inter orgia Bacchi laceratis, evioblectatrices. dentem parabolam habet; cum affectus quisque prævalidus erga duas res sit asperrimus atque infensissimus: quarum altera est inquisitio in eum curiosa, altera, admonitio salutaris et libera. Neque auxilio fuerit, si illa inquisitio fiat tantum contemplationis aut spectandi gratia, tanquam arbore conscensa, absque omni animi malignitate; neque rursus, si admonitio illa, multa cum suavitate et dexteritate adhibeatur; verum utcunque non tolerant orgia, aut Pentheum, aut Orpheum. Postremo, illa confusio personarum Jovis et Bacchi, ad parabolam recte traduci potest; quandoquidem res gestæ nobiles et claræ, atque merita insignia et gloriosa, interdum a virtute et recta ratione, et magnanimitate, interdum autem a latente affectu, et occulta cupiditate (utcunque famæ et laudis celebritate utraque res pariter gaudeat) proveniant; ut non facile sit distinguere facta Dionysi a factis Jovis.

Imprimis vero nobilis est illa allegoria, Bacchum amores suos in eam effudisse, quæ ab alio relicta erat et fastidita. Certissimum enim est, affectus id petere atque ambire, quod experientia jam pridem repudiavit. Atque norint omnes, qui affectibus suis servientes et indulgentes, pretium potiundi in immensum augent (sive honores appetant, sive amores, sive gloriam, sive scientiam, sive alia quæcunque) se res relictas petere, et a compluribus, per omnia fere secula, post experimentum, dimissas et repudiatas. Neque mysterio caret, quod hedera Baccho sacra fuerit; hoc enim duplici modo convenit. Primum, quod hedera hieme virescat; deinde, quod circa tot res (arbores, parietes, ædificia) serpat, ac circumfundatur, et se attollat. Quod ad primum enim attinet, omnis cupiditas per renitentiam et vetitum, et tanquam antiperistasin (veluti per frigora brumæ hedera) virescit, ac vigorem acquirit: secundo, affectus aliquis in humana anima prædominans, omnes ejus actiones et decreta, tanquam hedera, cir

Verum in theatro nimis diu moramur; transeamus ad palatium animi; cujus limina majori cum veneratione et cura ingredi convenit.

FRANCISCI

BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI ALBANI,

[blocks in formation]

tionem. Una inspiratur divinitus, altera oritur a sensu. Nam quantum ad illam, quæ docendo infunditur, scientiam; cumulativa ea est, non originalis; sicut etiam fit in aquis, quæ præter fontes primarios, ex aliis rivulis in se receptis augescunt. Partiemur igitur scientiam, in theologiam et philosophiam. Theologiam hic intelligimus inspiratam sive sacram; non naturalem, de qua paulo post dicturi sumus. At illam (inspiratam nimirum) ad ultimum locum reservabimus, ut cum ea sermones nostros claudamus; cum sit portus et sabbatum humanarum contemplationum omnium.

Philosophiæ autem objectum triplex, Deus, natura, homo: et triplex itidem radius rerum. Natura enim percutit intellectum radio directo; Deus autem propter medium inæquale (creaturas scilicet) radio refracto; homo vero sibi ipsi monstratus et exhibitus, radio reflexo. Convenit igitur partiri philosophiam in doctrinas tres; doctrinam de Numine, doctrinam de natura, doctrinam de homine. Quoniam autem partitiones scientiarum non sunt lineis diversis similes, quæ coëunt ad unum angulum; sed potius ramis arborum, qui conjunguntur in uno trunco (qui etiam truncus ad spatium nonnullum integer est et continuus, antequam se partiatur in ramos); idcirco postulat res, ut priusquam prioris partitionis membra persequamur, constituatur una scientia universalis, quæ sit mater reliquarum, et habeatur in progressu doctrinarum, tanquam portio viæ communis, antequam viæ se separent et disjungant. Hanc scientiam, philosophiæ primæ, sive etiam sapientiæ (quæ olim rerum divinarum atque humanarum scientia definiebatur) nomine insignimus. Huic autem scientiæ nulla alia opponitur; cum ab aliis scientiis, potius limitibus, intra quos continetur, quam rebus et subjecto, differat, fastigia scilicet rerum tantummodo tractans. Hanc ipsam utrum inter desiderata reponere oporteat, hæsito; sed arbitror tamen poni debere. Equidem invenio farraginem quandam et massam inconditam doctrinæ ex theologia naturali, ex logica, ex partibus quibusdam physicæ (veluti de principiis, et de anima) compositam et congestam, et sublimitate quadam sermonis hominum, qui se ipsos admirari amant, tanquam in vertice scientiarum collocatam. Nos vero, misso fastu, id tantum volumus, ut designetur aliqua scientia, quæ sit receptaculum axiomatum, quæ particularium scientiarum non sint propria, sed pluribus earum in commune competant.

|

mores.

licæ orditur a familia. "Omnia mutantur, nil interit:" regula itidem in physicis hoc modo prolata; "Quantum naturæ, nec minuitur, nec augetur:" eadem competit theologiæ naturali, sic variata; “Omnipotentiæ sunt opera, aliquid ex nihilo facere, et aliquid in nihilum redigere:" quod etiam Scriptura testatur, " Didici, quod omnia opera, quæ fecit Deus, perseverent in perpetuum; non possumus eis quicquam addere, nec auferre. Interitus rei arcetur per reductionem ejus ad principia :" regula est in physicis; eadem valet in politicis (ut recte notavit Machiavellus) cum illa, quæ interitum rerumpublicarum maxime prohibent, nihil aliud fere sint, quam reformatio earum, et reductio ad antiquos "Putredo serpens magis contagiosa est, quam matura:" regula est in physicis, eadem insignis etiam in moralibus; cum homines profligatissimi et maxime facinorosi, minus corruptela inferant publicis moribus, quam qui aliquid videntur habere sanitatis et virtutis, et ex parte tantum mali sunt. “Quod conservativum est formæ majoris, id activitate potentius:" regula est in physicis. Etenim, ut non abscindatur ipse rerum nexus, nec detur (ut loquuntur) vacuum, facit ad conservandam fabricam universi. Ut vero gravia congregentur ad massam terræ, facit ad conservandam tantum regionem densorum. Itaque prior motus posteriorem domat. Eadem tenet in politicis: nam quæ faciunt ad conservandam ipsam politiam in sua natura, validiora sunt, quam quæ ad bene esse particularium in republica membrorum conducunt. Similiter eadem locum habet in theologia. Etenim in theologicis virtutibus, charitas, quæ est virtus maxime communicativa, præ reliquis omnibus eminet. "Augetur vis agentis per antiperistasin contrarii : " regula est in physicis. Eadem mira præstat in politicis; cum omnis factio, ex contraria ingruente, vehementer irritetur. "Tonus discors in concordem actutum desinens, concentum commendat:" regula est musicæ. Eadem in ethicis et affectibus obtinet. Tropus ille musicus, a clausula aut cadentia (quam vocant) cum jamjam adesse videatur, placide elabendi; convenit cum tropo rhetorico expectationem eludendi. "Fidium sonus tremulus" eandem affert auribus voluptatem, quam lumen, aquæ aut gemmæ insiliens, oculis ;

"--splendet tremulo sub lumine pontus." "Organa sensuum cum organis reflexionum conPlurima autem id genus axiomata esse nemo am- veniunt. Hoc in perspectiva locum habet; oculus bigat. Exempli gratia, "Si inæqualibus æqualia enim similis speculo sive aquis. Et in acoustica; addas, omnia erunt inæqualia :" regula est ex ma- instrumentum enim auditus obici intra cavernam thematicis; eadem et in ethicis obtinet, quatenus ad simile. Hæc pauca enumerasse sufficiet ad exemjustitiam distributivam; siquidem in justitia com- pla. Quinimo magia Persarum (quæ in tantum est mutativa, ut paria imparibus tribuantur, ratio æqui- celebrata) in eo potissimum versabatur, ut architectatis postulat; at in distributiva, nisi imparia impa- turas et fabricas rerum naturalium, et civilium, symribus præstentur, iniquitas fuerit maxima. "Quæ bolizantes notaret. Neque hæc omnia, quæ diximus, in eodem tertio conveniunt, et inter se conveniunt:" et alia hujus generis, similitudines meræ sunt (quales regula est itidem ex mathematicis ; verum simul hominibus fortasse parum perspicacibus videri postam potens in logica, ut syllogismi sit fundamentum. sint) sed plane una eademque naturæ vestigia aut "Natura se potissimum prodit in minimis:" regula signacula, diversis materiis et subjectis impressa. est in physicis, tam valida, ut etiam Democriti ato- Atque hæc res adhuc sedulo tractata non est. Inmos produxerit; veruntamen eam recte adhibuit venias fortasse in scriptis, quæ ab ingeniis celsioribus Aristoteles in politicis, qui contemplationem reipub-promanarunt, hujusmodi axiomata raro et sparsim

nem

inserta, ex usu argumenti, quod tractant: corpus | naturalis, philosophia etiam divina recte appellatur. vero aliquod talium axiomatum, quæ vim habeant Definitur autem hæc, ut sit talis scientia, seu potius quandam primitivam et summariam ad scientias, scientiæ scintilla, qualis de Deo haberi potest, per nemo composuit; cum tamen sit res ejusmodi, quæ lumen naturæ et contemplationem rerum creatarum; insigniter naturam unam faciat; quod philosophiæ et ratione objecti, sane divina, ratione informationis, primæ munus esse autumant. naturalis censeri potest. Hujus scientiæ limites ita vere signantur, ut ad atheismum confutandum et convincendum, et ad legem naturæ informandam se extendant; ad religionem autem adstruendam non proferantur. Quamobrem nec Deus unquam edidit miraculum, quo converteretur atheus: quia poterat ipso naturæ lumine ad notitiam Dei perduci; verum miracula ad convertendos idololatras et superstitiosos designata sunt, qui Numen agnoverunt, sed in cultu ejus aberrarunt; quoniam non sufficit lumen naturæ, Dei voluntati declarandæ, aut cultui ejus legitimo prodendo. Sicut enim opificis potentiam et peritiam ostendunt opera ejus, imaginem autem minime; sic opera Dei conditoris omnipotentiam et sapientiam ostendunt, imaginem ejus haudquaquam depingunt. Atque hac in re, ethnicorum opinio a sacra veritate recedit: illi siquidem mundum imaginem Dei statuebant, hominem mundi. At sacræ literæ haud tali honore mundum dignantur, ut Dei uspiam imago dicatur, sed solummodo opus manuum ejus; homivero imaginem Dei immediate substituunt. Quocirca, quod sit Deus, quod rerum habenas tractet, quod summe potens, quod sapiens et præscius, quod bonus, quod remunerator, quod vindex, quod adorandus, etiam ex operibus ejus demonstrari et evinci potest; et admirabilia complura secreta circa attributa ejus, et multo magis circa regimen et dispensationem super universum, etiam sobrie ex iisdem elici et manifestari queunt; estque istud argumentum a nonnullis utiliter pertractatum. Verum ex intuitu rerum naturalium, atque humanæ rationis principiis, de fidei mysteriis, vel ratiocinari, vel etiam suadere vehementius, aut rursus ea curiosius introspicere et ventilare, et de modo mysterii inquirere, haud tutum meo judicio fuerit. "Da fidei quæ fidei sunt." Nam vel ethnici, in illustri et divina, de aurea catena, fabula, hoc ipsum concedunt: " quod Jovem de cœlo ad terras deducere nec homines potuerunt, nec dii; e contrario, quod Jupiter pertrahere eos potuerit e terra ad cœlum." Quare frustra sudaverit, qui cœlestia religionis arcana nostræ rationi adaptare conabitur: decebit potius, mentes nostras ad cœlestis veritatis thronum adorandum attollere. In hac igitur parte theologiæ naturalis, tantum abest, ut defectum aliquem observem, ut excessum potius reperiam; ad quem subnotandum paulum sum digressus, propter maxima incommoda et pericula, quæ ex eo tum religioni, tum philosophiæ impendent; utpote qui et religionem hæreticam procudet, et philosophiam phantasticam et superstitiosam.

Est et alia hujus philosophiæ primæ pars, quæ, si ad vocabula respicias, vetus est; si ad rem, quam designamus, nova. Est autem inquisitio de conditionibus adventitiis entium (quas transcendentes dicere possumus) pauco, multo; simili, diverso; possibili, impossibili; etiam ente, et non ente; atque ejusmodi. Quandoquidem enim ista sub physica proprie non cadant, dissertatio autem dialectica circa ea, magis ad argumentandi rationes, quam ad rerum existentiam, sit accomodata; consentaneum omnino est, ut hæc contemplatio (in qua non parum est dignitatis et utilitatis) haud deseratur prorsus, sed in scientiarum partitionibus nonnullum saltem inveniat locum: verum tamen hoc intelligimus fieri debere, longe alio, quam quo tractari solet, modo. Exempli gratia: nemo, qui de multo et pauco verba fecit, hoc egit, ut causa reddatur, cur alia in natura, tam numerosa et ampla sint, et esse possint, alia tam rara et modica: Nam certe fieri non potest, ut in rerum natura tanta sit copia auri, quanta ferri; tanta rosæ, quanta graminis; tanta specificati, quanta non specificati. Similiter nemo, qui de simili et diverso disseruit, satis explicavit, cur, quasi perpetuo inter species diversas, interponantur participia quædam, quæ sunt speciei ambiguæ; veluti muscus inter putredinem et plantam; pisces, qui hærent, et loco non moventur, inter plantam et animal; sorices et mures, et alia nonnulla, inter animalia ex putredine, et ex semine prognata; vespertiliones inter aves et quadrupedes; pisces volantes (qui jam notissimi sunt) inter aves et pisces; phocæ inter pisces et quadrupedes; et alias hujusmodi. Neque rursus causam indagavit quispiam, cur cum similia similibus gaudeant, ferrum ferrum non trahat, quod magnes facit, neque aurum ipsum aurum, licet argentum vivum alliciat. Circa hæc et similia in disceptatione de transcendentibus illis, altum est silentium: orationis enim apices, non rerum subtilitates, secuti sunt homines. Quamobrem horum transcendentium, sive conditionum entium adventitiarum inquisitionem veram et solidam, secundum naturæ non sermonis leges, philosophiam primam recipere volumus. Atque de philosophia prima (sive de sophia) quam inter desiderata haud immerito retulimus, hæc dicta sint.

CAPUT SECUNDUM.

De theologia naturali: et doctrina de angelis et spiritibus; quæ ejusdem est appendix.

COLLOCATA igitur sua in sede communi scientiarum parente, instar Berecynthiæ tanta gaudentis cœlesti sobole;

"Omnes cœlicolas, omnes supera alta tenentes;" revertamur ad partitionem illam trium philosophiarum, divinæ, naturalis, et humanæ. Nam theologia

Secus est, quod ad angelorum et spirituum naturam attinet; quæ nec inscrutabilis est, nec interdicta; ad quam etiam, ex affinitate, quam habet cum anima humana, aditus magna ex parte est patefactus. Præcipit certe Sacra Scriptura; "Nemo vos decipiat in sublimitate sermonum, et religione angelorum, ingerens se in ea, quæ non novit." Attamen si hoc monitum diligenter perpendas, duo duntaxat in eo vetita reperies; adorationem scilicet, qualis Deo de

betur, Angelorum; et fanaticas de iis opiniones, vel ultra creaturæ sortem eos efferentes, vel ampliorem de iis cognitionem, quam quis revera adeptis sit, venditantes. Cæterum sobria circa illos inquisitio, quæ vel per rerum corporearum scalam ad eorum naturam pernoscendam ascendat, vel in anima humana, veluti in speculo, eam intueatur, neutiquam prohibetur. Idem de spiritibus statuendum immundis, qui a statu suo deciderunt. Consortium cum iis, atque usus operæ eorum, illicitus est; multo magis qualiscunque cultus vel veneratio. At contemplatio et cognitio illorum naturæ, potestatis, illusionum, non solum ex locis Scripturæ sacræ, sed ex ratione, aut experientia, haud postrema pars est sapientiæ spiritualis. Sic certe Apostolus," stratagematum ejus non ignari sumus.” Ac non minus dæmonum naturam investigare in theologia naturali conceditur, quam venenorum in physica, aut vitiorum in ethica. Hanc autem scientiæ partem de Angelis et dæmonibus inter desiderata numerare non licet, quippe quæ ab haud paucis sit tentata: æquius esset, ut scriptorum in hoc genere pars haud parva, aut vanitatis, aut superstitionis, aut subtilitatis inutilis, arguantur.

CAPUT TERTIUM.

Partitio naturalis philosophie in speculativam et operativam: quodque illæ duæ, et in intentione tractantis, et in corpore tractatus segregari debeant.

MISSA igitur theologia naturali (cui inquisitionem de spiritibus, ut appendicem attribuimus) accedamus ad secundam partem: videlicet illam de natura, sive philosophiam naturalem. Optime Democritus; "Scientiam de natura in profundis mineris, sive puteis, latere demersam." Non male chemici; "Vulcanum alteram naturam esse; quinetiam id celeriter perficere, quod natura per ambages et temporis moras solet."

Quidni igitur philosophiam in duas partes secemus, fodinam et fornacem; et duo constituamus philosophorum munera, operarios in mineris, et fabros? Sane utcunque videamur hæc per lusum loqui; tamen hujus generis partitionem utilissimam esse censemus, cum proponetur vocabulis familiaribus et scholasticis; hoc est, ut dividatur "Doctrina de natura in inquisitionem causarum, et productionem effectuum; speculativam, et operativam." Altera naturæ viscera per scrutatur, altera naturam veluti super incudem efformat. Neque me fugit, quam arcto copulentur vinculo causæ et effectus, ut explicationem eorum aliquatenus conjungi sit necesse. Attamen quandoquidem omnis solida et fructuosa naturalis philosophia duplicem adhibeat scalam, eamque diversam, ascensoriam et descensoriam; ab experientia ad axiomata, et ab axiomatibus ad nova inventa; consultissimum judico ut hæ duæ partes, speculativa et operativa, et in intentione tractantis, et in corpore tractatus separentur.

[ocr errors]

CAPUT QUARTUM.

Partitio doctrinæ speculativæ de natura, in physicam specialem et metaphysicam: quarum physica causam efficientem et materiam, metaphysica causam finalem et formam inquirit. Partitio physicæ in doctrinas de principiis rerum, de fabrica rerum Partitio sive de mundo, et de varietate rerum. physicæ de varietate rerum in doctrinam de concretis, et doctrinam de abstractis. Partitio doctrinæ de concretis" rejicitur ad easdem partitiones, quas suscipit" historia naturalis. Partitio doctrina de abstractis in doctrinam de schematismis materiæ, et doctrinam de mortibus. Appendices duæ physicæ speculative, problemata naturalia, placita antiquorum philosophorum. Partitio metaphysicæ, in doctrinam de formis, et doctrinam de causis finalibus.

NATURALIS philosophiæ partem, quæ speculativa est et theorica, in physicam specialem et metaphysicam dividere placet. Atque in hac partitione attendant homines nos vocabulum metaphysicæ usurpare sensu, a recepto et vulgato discrepanti. Hic autem locus admonendi videtur, de nostro in genere, circa usum vocabulorum, instituto. Id hujusmodi est, ut tam in præmisso vocabulo metaphysicæ, quam in aliis, ubi conceptus et notiones nostræ novæ sunt, et a receptis recedunt, maxima certe cum religione antiqua vocabula retineamus. Cum enim futurum speremus, ut ordo ipse et dilucida rerum explicatio, quam subjungere conamur, nos a prava vocabulorum (quibus utimur) intelligentia liberent; in cæteris omnino avemus (quatenus sine veritatis ac scientiarum dispendio fieri possit) vel minimum ab antiquorum aut opinionibus, aut loquendi more deflectere. Qua in re Aristotelis confidentiam proinde subit mirari; qui impetu quodam percitus contradictionis, et bellum universæ antiquitati indicens, non solum nova artium vocabula pro libitu cudendi licentiam usurpavit; sed etiam priscam omnem sapientiam extinguere et delere annisus est. Adeo ut neque nominet uspiam auctores antiquos, neque dogmatum eorum mentionem ullam faciat, nisi quo aut homines perstringeret, aut placita redargueret. Sane si famam nomini suo, ac sequacium turbam affectaverit, hoc rationibus suis imprimis accommodatum. Siquidem in veritate philosophica asserenda et recipienda, idem contingit, quod in veritate divina; "Veni in nomine Patris, nec recipitis me; si quis venerit in nomine suo, eum recipietis." Sed ex hoc cœlesti aphorismo, si, quem præcipue designaverit, spectemus; (nempe Antichristum omnium seculorum impostorem maximum) colligere licet, istud ipsum, " Venire in nomine suo," nulla antiquitatis, aut (si ita loqui licet) paternitatis habita ratione, rem mali ominis esse ad veritatem; utcunque eam sæpe numero comitetur illa fortuna, "Eum recipietis." Cæterum de viro tam eximio certe, et ob acumen ingenii mirabili, Aristotele, crediderim facile hane ambitionem eum a discipulo suo accepisse, quem fortasse æmulatus est; ut si ille omnes nationes, hic omnes opiniones subigeret; et monarchiam quandam

in contemplationibus sibi conderet. Quanquam fieri | natura, aut propter communia rerum omnium prinpossit, ut apud aliquos tetricos, et linguæ acerbæ, simili cum discipulo suo titulo insigniretur ;

"Felix terrarum prædo, non utile mundo
Editus exemplum:"

codem modo,

"Felix doctrinæ prædo," etc.

Nobis vero ex altera parte (quibus, quantum calamo valemus, inter vetera et nova in literis fœdus et commercium contrahere cordi est) decretum manet, antiquitatem comitari usque ad aras; atque vocabula antiqua retinere, quanquam sensum eorum et definitiones sæpius immutemus; secundum moderatum illum et laudatum in civilibus novandi modum, quo rerum statu novato, verborum tamen solennia durent; quod notat Tacitus, "Eadem magistratuum vocabula."

Redeamus igitur ad acceptionem vocabuli metaphysicæ, nostro sensu. Patet ex iis, quæ supra disseruimus, disjungere nos philosophiam primam a metaphysica, quæ hactenus pro re eadem habitæ sunt. Illam communem scientiarum parentem, hanc naturalis philosophiæ portionem, posuimus. Atque philosophiæ primæ communia et promiscua scientiarum axiomata assignavimus. Etiam relativas et adventitias entium conditiones (quas transcendentes nominavimus) multum, paueum; idem, diversum; possibile, impossibile; et hoc genus reliqua, eidem attribuimus; id solummodo cavendo, ut physice, non logice tractentur. At inquisitionem de Deo, uno, bono, angelis, spiritibus, ad theologiam naturalem retulimus. Merito igitur quæri possit, quid tandem sit, quod metaphysicæ relinquatur? Certe ultra naturam nihil, sed ipsius naturæ pars multo præstantissima. Atque profecto citra veritates dispendium, huc usque de veterum sententia respondere liceat, physicam ea tractare, quæ penitus in materia mersa sunt et mobilia, metaphysicam abstracta magis et constantia. Rursus physicam in natura supponere existentiam tantum, et motum, et naturalem necessitatem; at metaphysicam etiam mentem et ideam. Nam huc forte redit ea, quam dicemus, res. Verum nos eam, missa sermonis sublimitate, perspicue et familiariter proponemus. Partiti sumus naturalem philosophiam in causarum inquisitionem, et productionem effectuum. Inquisitionem causarum in theoricam conjecimus. Eam in physicam et metaphysicam partiti sumus. Ergo necesse est, ut vera differentia harum sumatur ex natura causarum, quas inquirunt. Itaque absque aliqua obscuritate aut circuitione, physica est, quæ inquirit de efficiente et materia; metaphysica, quæ de forma et fine.

Physica igitur causarum vaga et incerta, et pro modo subjecti, mobilia complectitur; causarum constantiam non assequitur.

"Limus ut hic durescit, et hæc ut cera liquescit,
Uno eodemque igne."

Ignis duritiei causa, sed in limo; ignis colliquationis
causa, sed in cera.
Partiemur autem physicam in
doctrinas tres. Natura enim aut collecta in unum,
aut fusa et sparsa est. Colligitur vero in unum

cipia; aut propter unicam integralem universi fabricam. Itaque hæc unio naturæ duas peperit physicæ partes: unam de principiis rerum; alteram de fabrica universi, sive de mundo; quas etiam doctrinas de summis appellare consuevimus. Tertia doctrina (quæ de natura sparsa sive fusa tractat) omnimodam rerum varietatem et summas minores exhibet. Ex his igitur patet tres omnino reperiri doctrinas physicas; de principiis rerum, de mundo sive de fabrica rerum, et de natura multiplici sive sparsa; quæ postrema (ut diximus) omnimodam rerum varietatem continet; estque veluti glossa prima, aut paraphrasis circa naturæ interpretationem. Harum trium partium desideratur totaliter nulla; cæterum quam vere et solide tractentur, non est hic definiendi locus.

At physicam sparsam sive de varietate rerum, rursus in duas partes dividemus; physicam de concretis, et physicam de abstractis; sive physicam de naturis. Altera (ut logicis vocabulis utamur) inquirit de substantiis, cum omni varietate suorum accidentium altera de accidentibus per omnem varietatem substantiarum. Veluti si inquiratur de leone aut quercu, illa complura diversa accidentia suffulciunt: contra, si inquiratur de calore aut gravitate, illa plurimis distinctis substantiis insunt. Cum vero omnis physica sita sit in medio, inter historiam naturalem et metaphysicam; prior pars (si recte advertas) historiæ naturali propior est, posterior metaphysicæ. Physica autem concreta eandem subit divisionem, quam historia naturalis; ut sit vel circa cœlestia; vel circa meteora; vel circa globum terræ et magis; vel circa collegia majora, quæ elementa vocant; vel circa collegia minora, sive species; etiam circa prætergenerationes, et circa mechanica. Etenim in hisce omnibus historia naturalis factum ipsum perscrutatur et refert ; at physica itidem causas: sed intellige hoc de causis fluxis, materia scilicet et efficiente. Inter hasce physicæ portiones, manca prorsus et imperfecta est ea, quæ inquirit de cœlestibus, cum tamen propter nobilitatem subjecti præcipue hominibus curæ esse deberet. Etenim astronomia fundata est in phænomenis non male; sed humilis est, et minime etiam solida: at astrologia in plurimis etiam fundamento caret. Certe astronomia talem offert humano intellectui victimam, qualem Prometheus olim, cum fraudem Jovi fecit: adduxit ille loco bovis veri pellem bovis grandis et pulchri, stramine, et foliis, et viminibus suffarcinatam. Exhibet similiter et astronomia exteriora cœlestium (astrorum dicimus numerum, situm, motus, periodos) tanquam pellem cœli, pulchram, et in systemata fabre concinnatam: at viscera desunt (rationes nempe physicæ) ex quibus (hypothesibus astronomicis adjunctis) eruatur theoria; non quæ phænomenis tantum satisfaciat (cujus generis complures ingeniose confingi possent) sed quæ substantiam, et motum, et influxum cœlestium, prout revera sunt, proponat. Explosa enim fere jam pridem sunt illa; "raptus primi mobilis" et "soliditas cœli" (stellis in orbibus suis tanquam clavis in laquearibus infixis). Nec multo melius asseritur; quod sint diversi poli zodiaci et mundi; quod sit

« VorigeDoorgaan »