Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

si modo res sit hujusmodi, ut animum pro dignitate | orbis postquam circumactus esset, Socrates ille (flaejus impleat, et detineat. Quod si reperiantur interdum nonnulli, in legendo strenui, in agendo cessatores; non hoc a literis ortum habet, sed imbecillitate et mollitie quadam corporis animive; quales notat Seneca: "Quidam," inquit, "tam sunt umbratiles, ut putent in turbido esse, quicquid in luce est." Usuvenire poterit fortasse, ut hujusmodi ingenii sibi conscii, se dent literis; eruditio autem ipsa hujusmodi ingenia minime indit, aut progignit. Quod si quis illud nihilominus mordicus teneat, literas nimium absumere temporis, quod alias rectius impendi possit; aio, neminem adeo distringi negotiis, quin habeat sua otii intervalla, donec agendi vices atque æstus refluant, nisi aut admodum hebes sit in expediendis negotiis, aut parum cum dignitate ambitiosus in negotiis cujuscunque generis captandis. Restat igitur quærendum, qua in re et quomodo has subsecivas horas collocare oporteat; studiis an voluptatibus, genio an ingenio indulgendum. Sicut recte respondit Demosthenes Æschini, homini voluptatibus dedito: qui cum per contumeliam objecisset, " Orationes ejus lucernam olere: Pol," inquit, "multum interest inter ea, quæ ego ac tu ad lucernam facimus." Quare neutiquam metuendum, ne literæ eliminent negotia; quin potius vindicant animum ab otio et voluptate, quæ alias sensim ad utriusque damnum, et negotiorum, et literarum, subintrare solent. Dein, quod oggerunt, literas reverentiam legum atque imperii convellere, calumnia mera est, nec probabiliter ad criminandum inducta. Nam qui cæcam obedientiam fortius obligare contenderit, quam officium oculatum; una opera asserat, cæcum manu ductum certius incedere, quam qui luce et oculis utitur. Immo citra omnem controversiam, artes emolliunt mores, teneros reddunt, sequaces, cereos, et ad mandata imperii ductiles: ignorantia contra, contumaces, refractarios, seditiosos: quod ex historia clarissime patet, quandoquidem tempora maxime indocta, inculta, barbara, tumultibus, seditionibus, mutationibusque maxime obnoxia fuerint.

gitiosus scilicet) heroibus annumeratus est, et memoria ejus hominibus tam divinis, quam humanis, honoribus cumulata: quin disputationes ejus, tanquam corruptrices morum prius habitæ, pro præsentissimis mentis morumque antidotis ab omni posteritate celebrabantur. Atque hæc sufficiant ad respondendum politicis, qui superciliosa severitate, aut fucata gravitate, ausi sunt literas incessere contumeliis; quæ tamen confutatio impræsentiarum, nisi quod nesciamus an ad posteros permanaturi sint labores nostri, minus necessaria videatur; cum aspectus et favor duorum literatissimorum principum, | Elizabethæ reginæ et Majestatis tuæ, tanquam Castoris et Pollucis, lucidorum siderum, tantum apud nos in Britannia literis amorem reverentiamque conciliaverint.

De Catonis Censoris judicio, hoc dictum esto, merritissimas eum blasphemiæ in literas luisse pœnas, cum septuagenario major, quasi repuerascens, Græcam linguam cupidissime addisceret. Ex quo liquet, priorem illum censurum Græcæ literaturæ, ex affectata potius gravitate, quam quod ita penitus sentiret, fluxisse. Ad Virgilii vero carmina quod attinet, utcunque illi libitum fuerit universo mundo insultare, Romanis asserendo artes imperandi, cæteras tanquam populares aliis relinquendo; in hoc tamen manifesto tenetur, Romanos nunquam imperii fastigium conscendisse, donec ad artium culmen simul pervenissent. Namque duobus primis Cæsaribus, viris imperandi peritissimis, contemporanei erant optimus poëta ille ipse Virgilius Maro, optimus historicus Titus Livius, optimus antiquarius Marcus Varro, optimus, aut optimo proximus orator Marcus Cicero; principes certe, ex omni memoria, in sua quique facultate. Postremo, quantum ad Socratis accusationem, id dico tantum; recordemur temporum, quibus intentata est; nimirum sub triginta tyrannis, mortalium omnium crudelissimis, sceleratissimis, imperioque indignissimis: qui, rerum et temporum

NUNC ad tertium vituperationum genus pervenimus, quod a literatis ipsis in literas redundat, altiusque cæteris solet hærere: eæ vel a fortuna, vel a moribus, vel a studiis ipsorum originem ducunt: quarum prima extra potestatem ipsorum est, secunda extra rem, ut tertia sola proprie in disquisitionem venire videatur. Quia tamen non tam de vero rerum pondere, quam de vulgi æstimatione, sermo instituendus est, haud abs re fuerit, etiam de alteris duabus pauca quædam innuere.

Quapropter dignitatis imminutiones, et quasi dehonestamenta, quæ a literatorum fortuna literis imponuntur, sumuntur aut a paupertate et inopia ipsorum, aut a vitæ genere obscuro et umbratili, aut ab occupationum, in quibus versantur, subjecto non admodum nobili.

Quantum ad paupertatem pertinet, quodque frequenter usuveniat, ut literati inopes sint, et tenui plerunque origine, neque tam propere ditescant, ac alii, qui quæstui solum inhiant: consultum foret, hunc locum de laude paupertatis, fratribus mendicantibus (pace eorum dixerim) exornandum tradere ; quibus Machiavellus non parum tribuebat, cum diceret: "jamdudum actum esse de regno sacerdotum, nisi reverentia erga fratres ac monachos, episcoporum luxum et excessum compensasset:" pariter dicat quis, felicitatem et magnificentiam principum et nobilium, jam olim recidere potuisse in barbariem et sordes, nisi deberent literatis istis pauperibus civilis vitæ culturam et decus. Sed missis his laudum aucupiis, notatu dignum est, quam sacra atque veneranda res, per aliquot apud Romanos secula, paupertas ipsa habita fuerit; quæ tamen respublica nihil trahebat ex paradoxis. Sic enim præfatur T. Livius: "Aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla unquam respublica nec major, nec sanctior, nec bonis exemplis ditior fuit, nec in quam tam seræ avaritia luxuriaque immigraverint, nec ubi tantus ac tamdiu paupertati ac parsimoniæ honos fuerit." Quin etiam, postquam Roma jam degenerasset, legimus, cum Cæsar dictator collapsam rempublicam instauraturum se profiteretur, quendam ex amicis ejus promsisse sententiam, nihil tam expeditum esse ad id, quod ageret, quam si divitiarum honos quoquo modo tolleretur. "Verum," inquit, "hæc, et omnia mala pariter cum honore pecuniæ desinent, si neque

[ocr errors]

magistratus, neque alia vulgo cupienda, venalia erunt." | æstimanti, nullum occurrit dedecus literis, ex literaDenique quemadmodum vere dictum est, " ruborem torum moribus, quatenus sunt literati, adhærens : esse colorem virtutis," licet quandoque oriatur ex nisi forte hoc vitio vertatur (cujus Demosthenes, culpa; ita recte statuas, paupertatem esse virtutis Cicero, Cato secundus, Seneca, pluresque alii insifortunam, quamvis interdum a luxu et incuria accer- mulantur) quod cum plerunque tempora, de quibus satur. Salomonis certe hæc est sententia, "Qui fes- legunt, illis in quibus vivunt, et quæ præcipiuntur, tinat ad divitias, non erit insons :" et præceptum, illis quæ aguntur, meliora sint; ultra quam par est 'Veritatem eme, et noli vendere; similiter scientiam, contendant morum corruptelas ad præceptorum et et prudentiam;" quasi æquum judicet, opes impen- dogmatum honestatem retrahere, et prisca severitadendas ut doctrina paretur; non doctrinam eo ver- tis mores temporibus dissolutis impunere: de quo tendam ut opes congerantur. tamen abunde e propriis fontibus admoneri possunt. Solon enim interrogatus, an optimas civibus suis dedisset leges? "Optimas," inquit, ex illis, quas ipsi voluissent accipere." Ita Plato, videns corruptiores suorum civium mores, quam ut ipse ferre posset, ab omni publico munere abstinuit, dicens: "Sic cum patria agendum esse, ut cum parentibus; hoc est, suasu, non violentia; obtestando, non contestando." Atque hoc ipsum cavet ille, qui a consiliis Cæsari : 'Non," inquit, "ad vetera instituta revocamus, quæ jampridem corruptis moribus ludibrio sunt." Cicero etiam hujus erroris arguit Catonem secundum, Attico suo scribens; "Cato optime sentit, sed nocet interdum reipublicæ; loquitur enim tanquam in republica Platonis, non tanquam in fæce Romuli." Idem Cicero molli interpretatione excusat philosophorum dicta et decreta duriora : "Isti," inquit, "ipsi præceptores et magistri videntur fines officiorum paulo longius, quam natura vellet, protulisse, ut cum ad ultimum animo contendissemus, ibi tamen, ubi oportet, consisteremus." Ipsemet tamen potuit dicere, " Monitis sum minor ipse meis:" quippe qui in eundem lapidem ipse, licet non tam graviter, impegerit.

Quid attinet dicere de vita illa privata et obscura, quam literatis objiciunt? Adeo tritum thema est, atque ab omnibus jactatum, otium et secessum (modo absint desidia et luxus) præponere vitæ forensi et occupatæ, propter securitatem, libertatem, dulcedinem, dignitatem, aut saltem ab indignitatibus immunitatem, ut nemo tractet hunc locum, quin bene tractet; ita humanis conceptibus in experiendo, et consensibus in approbando consonat. Hoc tantum adjiciam, eruditos, latentes in rebuspublicis, et sub oculis hominum minime degentes, similes esse imaginibus Cassii et Bruti, de quibus, in elatione Juniæ non gestatis, cum aliæ plurimæ ducerentur, Tacitus; "Eo ipso," inquit, " præfulgebant, quod non visebantur."

De occupationum, quæ literatis committuntur, vilitate, illud occurrit, quod demandetur iisdem puerorum ac juniorum institutio, cujus ætatis contemptus in magistros ipsos redundat. Cæterum, quam injusta sit hæc obtrectatio, si non ex vulgi opinione, sed ex sano judicio res perpendatur, inde licet æstimare, quod diligentiores sint omnes in imbuenda testa recenti, quam veteri; magisque soliciti sint, qualem admoveant terram teneræ plantæ, quam adultæ: unde liquet, præcipuam curam circa rerum et corporum initia versari. Rabbinis, si placet, porrige aurem : "Juvenes vestri visiones videbunt, et senes somniabunt somnia." Ex hoc textu colligunt, juventutem esse ætatem digniorem; quanto nimirum revelatio accedat clarior per visiones, quam per somnia. Illud vero notatu omnino dignum, quod licet pædagogi, velut simiæ tyrannidis, scenæ sint ludibria, et temporum incuria in delectu ipsorum veluti obdormierit, vetus tamen querela sit, inde usque ab optimis et prudentissimis seculis deducta, respublicas circa leges quidem nimium satagere, circa educationem indiligentes esse. Quæ nobilis sima pars priscæ disciplinæ revocata est aliquatenus, quasi postliminio, in Jesuitarum collegiis; quorum cum intueor industriam solertiamque, tam in doctrina excolenda, quam in moribus informandis, illud occurrit Agesilai de Pharnabazo, "Talis cum sis, utinam noster esses." Atque hactenus de opprobriis e literatorum fortuna et conditione desumptis.

Quod ad literatorum mores, res est ista potius ad personas, quam ad studia, spectans. Reperiuntur proculdubio inter eos, quemadmodum in omnibus vitæ ordinibus et generibus, tam mali, quam boni; neque propterea non verum est (quod asseritur) "abire studia in mores;" atque literas, nisi incidant in ingenia admodum depravata, corrigere prorsus naturam, et mutare in melius.

Veruntamen diligenter mihi atque ingenue rem

[ocr errors]

66

Aliud, quod eruditis non immerito fortasse objicitur vitium, hujusmodi est; quod honori aut emolumento patriarum suarum, aut dominiorum, proprias fortunas aut præsidia post posuerint. Sic enim Demosthenes Atheniensibus suis, "Mea," inquit, "consilia, si recte attendatis, non sunt ejus generis, per quæ ego inter vos magnus, vos inter Græcos despectui sitis; sed talia, ut mihi sæpenumero ea haud tutum sit dare, vobis autem semper utile amplecti." Haud aliter Seneca, postquam quinquennium illud Neronis æternæ eruditorum magistrorum consecrasset gloriæ, dominum suum, omnibus jam flagitiis inquinatissimum, libere, atque fidenter monere non destitit, magno suo periculo, ac postremo præcipitio. Neque aliter potest se habere res siquidem humanam mentem doctrina imbuit vero sensu fragilitatis suæ, instabilitatis fortunæ, dignitatis animæ et muneris sui; quarum rerum memores, nullo modo sibi persuadere possunt, fortunæ propriæ amplitudinem, tanquam præcipuum sibi bonorum finem statui posse. Quare sic vivunt, tanquam rationem reddituri Deo, et dominis post Deum, sive regibus, sive rebuspublicis, hac formula, "Ecce tibi lucrifeci ;" non autem illa, "Ecce mihi lucrifeci." At politicorum turba, quorum mentes in doctrina officiorum, et in contemplatione boni universalis non sunt institutæ, et confirmatæ, omnia ad se referunt; gerentes se pro centro mundi, ac si omnes lineæ in se suisque fortunis debeant concurrere; de reipublicæ navi, licet tempestatibus jactata, neutiquam soliciti, modo ipsis in

scapha rerum suarum receptus detur et effugium. | At contra, qui officiorum pondera, et philautiæ limites didicerunt, munia sua stationesque, licet cum periculo, tuentur. Quod si forte incolumes permaneant in seditionibus, et rerum mutationibus, non id artibus aut versatili ingenio, sed reverentiæ quam probitas etiam ab hostibus extorquet, tribuendum. Cæterum, quod attinet ad fidei constantiam, et officiorum religionem, quas certe animis hominum inserit eruditio, utcunque eæ quandoque a fortuna mulctentur, aut ex malesanis politicorum principiis condemnentur, tamen palam scilicet apud omnes laudem referent, ut, in hac re, longa defensione non sit opus.

Aliud vitium literatis familiare, quod facilius excusari potest, quam negari: illud nimirum, quod non facile se applicent, et accommodent, erga personas, quibuscum negotiantur, aut vivunt. Qui defectus e duabus oritur causis. Prima est animi ipsius magnitudo, propter quam ægre se demittere possunt ad observantiam unius alicujus hominis. Amantis verba sunt, non sapientis: "Satis magnum alter alteri theatrum sumus." Neque tamen inficias ibo, illum, qui aciem animi, instar oculi, non possit æque contrahere, ac dilatare, insigni facultate ad res gerendas esse orbatum. Secunda vero causa est probitas morum et simplicitas; quæ tamen delectum judicii, non defectum, in illis arguit. Veri enim et legitimi observantiæ erga aliquam personam limites non ultra-porrigunt se, quam ita nosse illius mores, ut absque offensione cum eo versari, eumque consilio, si opus sit, juvare, nobisque interim ipsis in omnibus cavere possimus: verum alienos affectus rimari, eo fine, ut illum inflectas, verses, et ad libitum circumagas, hominis est parum candidi, sed potius astuti et bifidi; id quod in amicitia vitiosum fuerit, erga principes etiam inofficiosum. Mos enim orientis, quo nefas habetur oculos in reges defigere, ritu quidem barbarus est, sed significatione bonus: neque enim subditos decet, corda regum suorum, quæ sacræ Scripturæ inscrutabilia docent, curiosius rimari.

Superest etiamnum aliud vitium (quocum hanc partem concludam) literatis sæpius imputatum, videlicet quod in rebus exiguis et externis, (vultu, gestu, incessu, sermonibus quotidianis, et hujusmodi,) deficiant in observando decoro: unde homines imperiti, ex istis minutis leviculisque erroribus, quanti sint in rebus majoribus tractandis conjecturam capiunt. Verum fallit eos plerunque hujusmodi judicium; imo sciant, responsum sibi esse a Themistocle: qui cum rogatus esset, ut fidibus caneret, arroganter satis ipse de se, sed ad præsens institutum perquam apposite respondit: "Se quidem fidium rudem esse, sed quo pacto oppidum parvum in civitatem magnam evadere posset, satis nosse." Et sunt proculdubio multi politicarum artium apprime gnari, quibus tamen in communi vita et quotidianis reculis nihil imperitius. Quin etiam hujusmodi sugillatores amandandi sunt ad Platonis elogium de præceptore suo Socrate, quem haud absimilem dixit pharmacopolarum pyxidibus, quæ exterius inducebantur simiis, ululis, satyrisque, intus vero pretiosos liquores, et nobilia medicamenta recondita habebant:

|

[ocr errors]
[ocr errors]

fatendo scilicet, quod ad vulgi captum, et famam popularem, præ se ferret nonnulla levia, atque etiam deformia, cum tamen animi interiora summis tam facultatibus, quam virtutibus essent repleta. Atque de moribus literatorum hæc hactenus.

66

Interim monere placet, nos nihil minus agere, quam ut patrocinemur quibusdam professorum institutis abjectis et sordidis, quibus et se ipsos, et literas dehonestarunt: quales erant apud Romanos, seculis posterioribus, philosophi quidam in familiis divitum, mensarumque eorum assecla, quos haud absurde dicas barbatos parasitos. Cujus generis quendam lepide describit Lucianus, quem matrona nobilis catulum suum Melitæum in rheda gestare voluit: quod cum ille officiose, sed indecenter faceret, pusio subsannans: "Vereor," inquit, ne philosophus noster e Stoico fiat Cynicus." Ante omnia vero, nihil tam offecit literarum dignitati, quam crassa et turpis adulatio, ad quam multi, neque hi indocti, et calamos et ingenia submisere, "Hecubam in Helenam, Faustinam in Lucretiam" (ut ait Du-Bartas) transformantes. Neque vero nimis laudo morem illum receptum libros patronis nuncupandi, cum libri, præsertim qui hoc nomine dignandi, in veritatis tantum et rationis clientelam se dare debeant. Melius veteres, qui non aliis, quam amicis atque æqualibus, scripta sua dicare solebant, aut etiam nomina ejusmodi amicorum tractatibus suis imponere: quod si forte regibus, aut magnatibus opus nuncuparent, tum demum hoc factum est, cum argumentum libri personæ tali conveniret. Hæc autem, et similia reprehensionem potius merentur, quam defensionem.

Neque hoc dico, quasi literatos culpem, si ad beatos et potentes viros quandoque se applicent. Recte enim Diogenes cuidam cum irrisione roganti: "Qui fieret, quod philosophi divites sectarentur, non divites philosophos ?" respondit, non sine morsu, "Hoc ideo fieri, quod philosophi, quibus rebus indigeant, probe intelligant; divites non item." Huic affine est illud Aristippi, cui, nescio quid petenti, cum non attenderet Dionysius, ille adorantis more abjecit se ad pedes ejus; qui tum demum auscultans petitioni annuit: sed paulo post, quidam dignitatis philosophiæ assertor increpuit Aristippum, quod demittendo se ad pedes tyranni pro tantilla re philosophiam ipsam contumelia affecisset: cui ille, "suam id culpam non fuisse," respondit, "sed Dionysii, qui aures gestaret in pedibus." Quin prudens ille, non pusillanimis habitus est, qui in disputatione quadam cum Hadriano Cæsare vinci se passus est; excusans factum, "Quod æquum esset ei cedere, qui triginta imperaret legionibus." Atque propterea non sunt damnandi viri docti, ubi, cum res postulat, aliquid de gravitate sua remittant, sive imperante necessitate, sive impetrante occasione; quod quamvis humile videatur, atque servile primo intuitu, tamen verius rem æstimanti, censebuntur non personæ, sed tempori ipsi servire.

PERGAMUS nunc ad errores, atque inania, quæ in studiis ipsis virorum doctorum interveniunt, iisque se immiscent; id quod præcipue et proprie spectat ad præsens argumentum. Qua in re non est insti

tuti nostri erroribus ipsis patrocinari, sed per eorum censuram et secretionem excutere quod sanum et solidum est, atque a calumnia vindicare. Videmus enim, in more, præsertim apud invidos, esse, propter ea, quæ depravata sunt, etiam ea, quæ impolluta et in statu suo manserunt, sugillare; quemadmodum ethnici in primitiva ecclesia Christianos hæreticorum vitiis aspergere solebant. Neque tamen consilium est mihi, examen aliquod accuratius instituere de erroribus et impedimentis literarum, quæ interiora et a captu vulgi remotiora; sed de illis tantum verba facere, quæ cadunt sub communi et populari observatione et nota, aut saltem ab ea non longe recedunt. Quare tria præcipue deprehendo vana et inania in literis, quæ ansas præcipue præbuerunt ad obtrectandum. Eas enim res pro vanis ducimus, quæ aut falsæ sunt, aut frivolæ ; in quibus scilicet aut veritas deficit, aut usus: illos etiam homines vanos et leves existimamus, qui aut ad falsa creduli, aut in rebus exigui usus curiosi. Curiositas autem, aut in rebus ipsis versatur, aut in verbis ; quando nimirum, aut in rebus inanibus opera insumitur, aut circa verborum delicias nimium insudatur. Quocirca, non certæ magis experientiæ, quam rectæ etiam rationi, consonum videtur, ut tres ponantur doctrinarum intemperies. Prima est doctrina phantastica, secunda doctrina litigiosa, tertia doctrina fucata et mollis: vel sic; vanæ imaginationes, vanæ altercationes, vanæ affectationes. Ac quidem ordiar ab ultima.

[ocr errors]

bus cujus, etsi e citimis tantum temporibus protulerim exempla, tamen secundum majus et minus, et olim placuerunt ejus generis ineptiæ, et deinceps placebunt. Jam vero fieri non potest, quin hoc ipsum multum faciat ad doctrinæ existimationem minuendam et elevandam, etiam apud vulgus imperitum, cum videant doctorum scripta, tanquam primam literam diplomatis, quæ quamvis variis calami ductibus et flosculis variegata sit, litera tamen est unica. Ac mihi sane videtur perapposita hujusce vanitatis adumbratio, et quasi emblema, Pygmalionis illa insania; quid enim aliud sunt verba, quam imagines rerum, ut nisi rationum vigore animata sint, adamare illa idem sit, ac statuam deperire ?

tas.

Neque tamen temere damnandum est, si quis philosophiæ obscura et aspera verborum splendore illustret, et expoliat: hujus enim rei magna adsunt exempla in Xenophonte, Cicerone, Seneca, Plutarcho, ipsoque etiam Platone: nec minor est utiliQuamvis enim diligentem veri cognitionem, atque acre studium philosophiæ res hæc nonnihil impediat, quoniam præpropere mentem consopit, atque ulterioris disquisitionis sitim et ardorem restinguit; si quis tamen doctrinam ad usus civiles adhibeat (sermocinandi videlicet, consulendi, suadendi, argumentandi, et similium) omnia, quæ cupiat, præparata et adornata in hujusmodi auctoribus reperiet. Veruntamen hujusce rei excessus adeo juste contemnitur, ut quemadmodum Hercules, cum videret in templo statuam Adonidis (Veneris deliciarum) indignabundus dixit, "Nil sacri es;" ita omnes Herculei literarum pugiles, id est, laboriosi atque constantes indagatores veritatis, hujusmodi delicias et lautitias, tanquam nil divini spirantes, facile spreverint.

Paulo sanius est aliud styli genus, neque tamen ipsum omnino vanitatis expers, quod copiæ illi, et luxuriæ orationis, tempore fere succedit. Illud totum in eo est, ut verba sint aculeata, sententiæ concisæ, oratio denique potius versa, quam fusa; quo fit, ut omnia per hujusmodi artificium, magis ingeniosa videantur, quam revera sint. Tale invenitur in Seneca effusius, in Tacito et Plinio secundo moderatius; atque nostri temporis auribus cœpit esse non ita pridem accommodatum. Verum hoc ipsum mediocribus ingeniis gratum esse solet, adeo ut dignitatem quandam literis conciliet; attamen a

Intemperies ista, in luxurie quadam orationis sita (licet olim per vices in pretio habita fuerit) circa Lutheri tempora miris modis invaluit. In causa præcipue fuit, quod fervor et efficacia concionum tunc temporis, ad populum demulcendum et alliciendum maxime vigebat: illa autem populare genus orationis poscebant. Accedebat odium et contemptus, illis ipsis temporibus, ortus erga scholasticos, qui stylo et scribendi genere utebantur valde diverso, verba licenter admodum cudentes nova et horrida, de orationis ornatu et elegantia parum soliciti, dummodo circuitionem evitarent, et sensus ac conceptus snos acute exprimerent: atque hinc factum est, ut paulo postea, major apud plurimos cœperit haberi verborum cura, quam rerum; plerisque magis comptam phrasim, teretem periodum, clausularum rhythmos, troporum stellulas; quam pondus rerum, rationum nervos, inventionis acumen, aut judicii limam affectantibus. Tum demum floruit Osorii Lu-judiciis magis limatis merito fastiditur; et poni possitani episcopi luxurians et diluta oratio. Tunc Sturmius in Cicerone oratore et Hermogene rhetore infinitam et anxiam operam consumpsit. Tunc Carrus et Aschamus apud nos, prælectionibus et scriptis suis Ciceronem et Demosthenem usque ad cœlum evehentes, juvenes ad politum hoc et florens doctrinæ genus invitarunt. Tunc Erasmus arripuit ansam introducendi ridiculam illam echo, "Decem annos consumpsi in legendo Cicerone:" cui echo respondit, "Ove, asine. Scholasticorum vero doctrina despectui prorsus haberi cœpit, tanquam aspera et barbara: denique, ut semel dicam, præcipua illorum temporum inclinatio, et studium, potius ad copiam, quam ad pondus, deflexit.

Hic itaque cernere est primam literarum intemperiem, quum, ut diximus, verbis studetur, non re

sit pro intemperie quadam doctrinæ, cum sit verborum etiam et eorum concinnitatis aucupium quoddam. Atque hæc de prima literarum intemperie dicta sunto.

Sequitur ea intemperies in rebus ipsis, quam posuimus mediam, et litigiosæ subtilitatis nomine designavimus estque illa, de qua modo diximus, aliquanto deterior. Ut enim rerum dignitas verborum cultui præcellit, sic, e contrario, odiosior est vanitas in rebus, quam in verbis. Qua in re, increpatio illa Paulina, non magis ad suam ætatem referri, quam ad sequentia tempora deduci, potest; neque theologiam tantum, sed etiam omnes scientias respicere videtur. "Devita prophanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ.” His enim verbis duo signa indiciaque scientiæ suspectæ atque

Candida succinctam latrantibus inguina monstris.
VIRG. ECL. vi. 75.

ementitæ proponit. Primum est, vocum novitas et | pectus virginem formosam præferebant, infra vero insolentia; alterum, rigor dogmatum, qui necessario fuisse aiunt, oppositionem, et dein altercationes, quæstionesque inducit. Certe quemadmodum complura corpora naturalia, dum valent integra, corrumpuntur sæpius, et abeunt in vermes; eodem modo sana et solida rerum cognitio sæpenumero putrescit, et solvitur in subtiles, vanas, insalubres, et (si ita loqui licet) vermiculatas quæstiones; quæ motu quodam et vivacitate nonnulla præditæ videntur, sed putidæ sunt, et nullius usus. Hoc genus doctrinæ minus sanæ, et seipsam corrumpentis, invaluit præcipue apud multos ex scholasticis, qui summo otio abundantes, atque ingenio acres, lectione autem impares (quippe quorum mentes conclusa essent in paucorum auctorum, præcipue Aristotelis dictatoris sui scriptis, non minus quam corpora ipsorum in cœnobiorum cellis) historiam vero et naturæ et temporis maxima ex parte ignorantes; ex non magno materiæ stamine, sed maxima spiritus, quasi radii, agitatione, operosissimas illas telas, quæ in libris eorum extant, confecerunt. Etenim, mens humana si agat in materiam, naturam rerum et opera Dei contemplando, pro modo materiæ operatur, atque ab eadem determinatur; sin ipsa in se vertatur (tanquam aranea texens telam) tum demum interminata est, et parit certe telas quasdam doctrinæ, tenuitate fili operisque admirabiles, sed quoad usum frivolas et inanes.

:

Hæc inutilis subtilitas sive curiositas duplex est : et spectatur aut in materia ipsa; qualis est inanis speculatio, sive controversia; cujus generis reperiuntur et in theologia et in philosophia haud paucæ: aut in modo et methodo tractandi ; hæc apud scholasticos fere talis erat. Super unaquaque re proposita formabant objectiones; deinde objectionum illarum solutiones; quæ solutiones ut plurimum distinctiones tantum erant: cum tamen scientiarum omnium robur, instar fascis illius senis, non in singulis bacillis, sed in omnibus vinculo conjunctis consistat. Etenim symmetria scientiæ, singulis scilicet partibus se invicem sustinentibus, est, et esse debet, vera atque expedita ratio refellendi objectiones minorum gentium contra, si singula axiomata, tanquam baculos fascis, seorsum extrahas, facile erit ea infirmare, et pro libito aut flectere aut frangere: ut, quod de Seneca dictum erat, "Verborum minutiis rerum frangit pondera;" vere de scholasticis usurpari possit, "quæstionum minutiis scientiarum frangunt robur." Num non in aula spatiosa consultius foret, unum accendere cereum, aut lychnuchum suspendere, variis luminibus instructum, quo omnia simul perlustrentur, quam in singulos angulos quaquaversus exiguam circumferre lucernam? Atqui non absimilis est eorum ratio, qui non tam veritatem perspicuis argumentis, auctoritatibus, comparationibus, exemplis illustrare nituntur; quam in hoc solum incumbunt, ut minutos quosque scrupulos eximant, et captiunculas expediant, et dubitationes solvant; hoc pacto quæstionem ex quæstione gignentes; quemadmodum fit in superiori similitudine, ut lucerna in unum aliquem locum delata, alios circumquaque destituat et obscuret. Adeo ut Scyllæ fabula ad vivum exprimat hoc genus philosophia; cujus os et

Sic generalia quædam apud scholasticos invenias, quæ pulchra sunt dictu, et non perperam inventa; ubi autem ventum fuerit ad distinctiones decisionesque, pro fœcundo utero, ad vitæ humanæ commoda, in portentosas et latrantes quæstiones desinunt. Itaque minime miram, si hoc genus doctrinæ, etiam apud vulgus hominum, contemptui obnoxium fuerit, qui fere solent veritatem propter controversias circa eam motas aspernari, atque existimare eos errare omnes, qui nunquam inter se conveniant; cumque videant doctos homines inter se digladiari de rebus nullius momenti, facile illud Dionysii Syracusani arripiunt, "Verba ista sunt senum otiosorum." Nihilominus certissimum est, si modo scholastici ad inexplebilem sitim veritatis, et continuam agitationem ingenii, varietatem et multiplicitatem lectionis et contemplationum adjunxissent, insignia profecto illi extitissent lumina, omnesque artes et scientias mirifice provexissent. Hactenus de secunda literarum intemperie. Ad tertiam quod attinet, quæ ad falsitatem et mendacium spectat; una hæc omnium turpissima est, quippe quæ ipsam naturam animamque destruit scientiæ; quæ nihil aliud est, quam veritatis imago. Nam veritas essendi et veritas cognoscendi, idem sunt; nec plus a se invicem differunt, quam radius directus et reflexus. Hoc vitium itaque duplex, vel potius duplicatum est, impostura et credulitas; hæc decipitur, illa decipit. Quæ licet videantur discrepantis naturæ, alteraque a calliditate quadam, altera a simplicitate profecta, plerunque tamen coëunt. Ut enim in carmine habetur,

"Percontatorem fugito; nam garrulus idem est:” innuendo, qui curiosus est, eundem esse et futilem: pariter fit, ut qui facile credat, idem libenter decipiat. Quemadmodum quoque fieri videmus in fama et rumoribus; ut qui cito iisdem fidem habeat, pari facilitate eos auxerit: quod Tacitus prudenter innuit his verbis, "fingunt simul creduntque;" adeo finitimæ sunt, voluntas fallendi, et facilitas credendi.

Hæc credendi recipiendique omnia (licet levi auctoritate munita) facilitas, duorum generum est pro ratione subjectæ materiæ: aut enim creditur narrationi, sive facto, (ut loquuntur jurisconsulti,) aut dogmati. In priori genere videmus, quanto dignitatis detrimento hic error affecerit ex ecclesiasticis historiis nonnullas; quæ nimis faciles se præbuerunt, in prodendis transcribendisque miraculis, a martyribus, eremitis, anachoretis, et aliis sanctis viris, atque ab eorum reliquiis, sepulchris, sacellis, imaginibus, editis. Eodem modo in naturali historia videmus multa temere, ac parum cum delectu aut judicio recepta et descripta: ut liquet ex scriptis Plinii, Cardani, Alberti, et plurimorum ex Arabibus, quæ commentitiis et fabulosis narrationibus passim scatent, iisque non solum incertis, et neutiquam probatis, sed perspicue falsis et manifesto convictis ; ingenti philosophiæ naturalis dedecore apud homines graves et sobrios. In quo sane elucescit Aristotelis

« VorigeDoorgaan »