Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

secunda parte operis abunde præstitimus) sed plane typos intelligimus et plasmata, quæ universum mentis processum, atque inveniendi continuatam fabricam et ordinem in certis subjectis, iisque variis et insignibus, tanquam sub oculos ponant. Etenim nobis in mentem venit, in mathematicis, astante machina, sequi demonstrationem facilem et perspicuam: contra, absque hac commoditate, omnia videri involuta, et, quam revera sunt, subtiliora. Itaque hujusmodi exemplis quartam partem nostri operis attribuimus: quæ revera nil aliud est, quam secundæ partis applicatio particularis et explicata.

Ar quinta pars ad tempus tantum, donec reliqua perficiantur, adhibetur : et tanquam fœnus redditur, usque dum sors haberi possit. Neque enim finem nostrum ita petimus occæcati; ut, quæ occurrunt in via utilia, negligamus. Quamobrem quintam partem operis ex iis conficimus, quæ a nobis aut inventa, aut probata, aut addita sunt: neque id tamen ex rationibus atque præscriptis interpretandi; sed ex eodem intellectus usu, quem alii in inquirendo et inveniendo adhibere consueverunt. Etenim cum, ex perpetua nostra cum natura consuetudine, majora de meditationibus nostris, quam pro ingenii viribus, speramus; tum poterunt ista veluti tabernaculorum in via positorum vice fungi, ut mens ad certiora contendens in iis paulisper acquiescat. Attamen testamur interim, nos illis ipsis, quod ex vera interpretandi forma non sint inventa, aut probata, teneri minime velle. Istam vero judicii suspensionem, non est quod exhorreat quispiam in doctrina, quæ non simpliciter nil sciri posse, sed nil nisi certo ordine et certa via sciri posse asserit: atque interea tamen certos certitudinis gradus ad usum et levamen constituit; donec mens in causarum explicatione consistat. Neque enim illæ ipsæ scholæ philosophorum, qui Acatalepsiam simpliciter tenuerunt, inferiores fuere istis, quæ pronuntiandi licentiam usurparunt. Illæ tamen sensui et intellectui auxilia non paraverunt, quod nos fecimus: sed fidem et auctoritatem plane sustulerunt; quod longe alia res est, et fere opposita.

Hanc

SEXTA tandem pars operis nostri (cui reliquæ inserviunt ac ministrant) eam demum recludit et proponit philosophiam, quæ ex hujusmodi (qualem ante docuimus et paravimus) inquisitione legitima, et casta, et severa educitur et constituitur. vero postremam partem perficere et ad exitum perducere, res est et supra vires, et ultra spes nostras collocata. Nos ei initia (ut speramus) non contemnanda, exitum generis humani fortuna dabit; qualem forte homines, in hoc rerum et animorum statu, haud facile animo capere aut metiri queant. Neque enim agitur solum felicitas contemplativa, sed vere res humanæ et fortunæ, atque omnis operum potentia. Homo enim, naturæ minister et interpres, tantum facit et intelligit, quantum de naturæ ordine, opere, vel mente, observaverit: nec amplius scit, aut potest. Neque enim ullæ vires causarum catenam solvere aut perfringere possunt: neque natura aliter, quam parendo, vincitur. Itaque intentiones geminæ illæ, humanæ scilicet scientiæ et potentiæ, vere in idem coincidunt et frustratio operum maxime fit ex ignoratione causarum.

Atque in eo sunt omnia, siquis oculos mentis a rebus ipsis nunquam dejiciens, earum imagines plane ut sunt, excipiat. Neque enim hoc siverit Deus, ut phantasiæ nostræ somnium pro exemplari mundi edamus: sed potius benigne faveat, ut apocalypsim, ac veram visionem vestigiorum et sigillorum Creatoris super creaturas, scribamus.

Itaque tu, Pater, qui lucem visibilem primitias creaturæ dedisti, et lucem intellectualem ad fastigium operum tuorum in faciem hominis inspirasti; opus hoc, quod a tua bonitate profectum, tuam gloriam repetit, tuere et rege. Tu, postquam conversus es ad spectandum opera, quæ fecerunt manus tuæ, vidisti quod omnia essent bona valde; et requievisti. At homo, conversus ad opera, quæ fecerunt manus suæ, vidit quod omnia essent vanitas et vexatio spiritus; nec ullo modo requievit. Quare si in operibus tuis sudabimus, facies nos visionis tuæ et sabbati tui participes. Supplices petimus, ut hæc mens nobis constet: utque novis eleemosynis per manus nostras et aliorum, quibus eandem mentem largieris, familiam humanam dotatam velis.

GULIELMUS RAWLEY,

SACRE THEOLOGIÆ PROFESSOR,

ILLUSTRISSIMI DOMINI D. FRANCISCI,

BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI ALBANI, SACELLANUS,

LECTORI S.

CUM Domino meo placuerit, eo me dignari honore, | lingua patria, in duos tantummodo libros distribuut in edendis operibus suis opera mea usus sit; non tum; et regiæ suæ majestati dicavit, quod et nunc abs re fore existimavi, si lectorem de aliquibus, quæ | facit. Non ita pridem animum adjecit, ut in Latiad hunc primum tomum pertinent, breviter moneam. Tractatum istum, "De dignitate et augmentis Scientiarum," ante annos octodecim, edidit dominatio sua,

[merged small][ocr errors]

nam linguam verteretur: inaudiverat siquidem illud apud exteros expeti: quinetiam solebat subinde dicere, libros modernis linguis conscriptos, non ita

multo post decocturos. Ejus igitur translationem, | reperiret partem eam de Partitionibus scientiarum ab insignioribus quibusdam eloquentia viris elabora- jam pridem elaboratam (licet minus solide quam tam, propria quoque recensione castigatam, jam argumenti dignitas postularet) optimum fore putavit, emittit. Ac liber primus certe, quasi mera transla-si retractaretur, et redigeretur in opus justum et tio est, in paucis admodum mutatus: at reliqui octo, qui partitiones scientiarum tradunt, atque unico ante libro continebantur, ut novum opus, et nunc primum editum, prodit. Causa autem præcipua, quæ dominationem suam movit, ut opus hoc retractaret, et in plurimis amplificaret, ea fuit; quod in "Instauratione Magna" (quam diu postea edidit) Partitiones scientiarum, pro prima" Instaurationis" parte constituit; quam sequeretur "Novum Organum;" dein "Historia Naturalis;" et sic deinceps. Cum igitur |

completum. Atque hoc pacto, fidem suam liberari intelligit, de prima parte " Instaurationis" præstitam. Quantum ad opus ipsum, non est tenuitatis meæ, de eo aliquid præfari. Præconium ei, quod optime conveniat, existimo futurum illud, quod Demosthenes interdum dicere solebat de rebus gestis Atheniensium veterum; "Laudatorem iis dignum esse solummodo tempus." Deum Opt. Max. obnixe precor, ut, pro dignitate operis, fructus uberes diuturnique et auctori et lectori contingant.

FRANCISCI

BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI ALBANI,

DB

DIGNITATE ET AUGMENTIS SCIENTIARUM.

LIBER PRIMUS.

AD REGEM SUUM.

SUB veteri lege, rex optime, erant et spontanea | massa prægrandis, partes tamen minutissimæ ; sic oblationes, et quotidiana sacrificia; hæc ex rituali cultu, illæ ex pia alacritate profectæ. Arbitror equidem deberi tale quidpiam regibus a servis suis; ut scilicet quisque non solum muneris sui tributa, sed et amoris pignora deferat. Atque in prioribus illis spero me minime defuturum; in posteriori autem genere dubitavi, quid potissimum sumerem: satius autem visum est, hujusmodi aliquid deligere, quod potius ad personæ tuæ excellentiam, quam ad negotia coronæ spectaret.

mentis indidit Deus majestati tuæ crasim plane mirabilem, quæ cum maxima quæque complectatur, minima tamen prehendat, nec patiatur effluere: cum perdifficile videatur, vel potius impossibile in natura, ut idem instrumentum et grandia opera, et pusilla apte disponat. Quantum ad elocutionem tuam, occurrit illud Cornelii Taciti de Augusto Cæsare; "Augusto," inquit, "profluens, et quæ principem virum deceret, eloquentia fuit." Sane si recte rem perpendamus, omnis oratio aut laboriosa, aut affecEgo sæpissime de majestate tua, ut debeo, cogi- tata, aut imitatrix, quamvis alioquin excellens, netans (missis aliis sive virtutis, sive fortunæ tuæ do- scio quid servile olet, nec sui juris est. Tuum autem tibus) magna prorsus afficior admiratione, cum dicendi genus vere regium est, profluens tanquam a intueor excellentiam earum in te virtutum, faculta- fonte, et nihilominus, sicut naturæ ordo postulat, tumque, quas philosophi intellectuales vocant: ca- rivis diductum suis, plenum facilitatis felicitatisque, pacitatem ingenii tot et tanta complexam, firmitu- imitans neminem, nemini imitabile. Atque sicut in dinem memoriæ, prehensionis velocitatem, judicii rebus tuis, quæ tam ad regnum quam ad domum penetrationem, elocutionisque ordinem simul et faci- tuam spectant, virtus videtur cum fortuna certare; litatem. Subit profecto animum quandoque dogma mores scilicet optimi cum felici regimine; spes tuæ illud Platonicum, quo asseritur, "Scientiam nihil olim patienter et pie cohibitæ, cum fausta et opporaliud esse, quam reminiscentiam; animumque natu- tuna speratorum adeptione; thori conjugalis sancta raliter omnia cognoscere, nativæ luci, quam specus fides, cum fructu conjugii beato, in sobole pulchercorporis obumbraverat, subinde redditum." Certe rima; pia, et principe Christiano dignissima ad pahujus rei (si in quo alio) relucet in majestate tua cem propensio, cum simili vicinorum principum exemplum insigne; cui adeo prompta est mens ad inclinatione, in idem votum feliciter conspirantium: concipiendam flammam, ubi vel levissima eam ex- sic et in intellectus tui dotibus non levior exoritur lis citaverit objecta occasio, vel minima alienæ cogni- et æmulatio, si eas, quæ a natura ipsa præbitæ sunt et tionis scintilla affulserit. Quemadmodum igitur, de infusæ, cum instructissima gaza multiplicis erudiregum sapientissimo, sacra perhibet Scriptura, "Cortionis, et plurimarum artium scientia committamus. illi fuisse, tanquam arenam maris:" cujus quanquam Neque vero facile fuerit, regem aliquem post Chris

tum natum reperire, qui fuerit Majestati tuæ literarum divinarum et humanarum varietate, et cultura comparandus. Percurrat, qui voluerit, imperatorum et rerum seriem, et juxta mecum sentiet. Magnum certe quiddam præstare reges videntur, si delibantes aliorum ingenia ex compendio sapiant, aut in cortice doctrinæ aliquatenus hæreant, aut denique literatos ament evehantque. At regem, et regem natum, veros eruditionis fontes hausisse, imo ipsummet fontem eruditionis esse, prope abest a miraculo. Tuæ vero Majestati etiam illud accedit, quod in eodem pectoris tui scrinio sacræ literæ cum profanis recondantur; adeo ut, cum Hermete illo Trismegisto, triplici gloria insigniaris, potestate regis, illuminatione sacerdotis, eruditione philosophi. Cum igitur alios reges longe hac laude (proprie quæ tua est) superes; æquum est, ut non solum præsentis seculi fama, et admiratione celebretur, aut etiam historiarum lumine posteritati transmittatur, verum ut solido aliquo in opere incidatur, quod et regis magni potentiam denotet, et regis tam insigniter docti imaginem referat.

Quare (ut ad inceptum revertar) nulla potior mihi visa est oblatio, quam tractatus aliquis eo spectans. Hujus argumentum duabus constabit partibus. In priori (quæ levior est, neque tamen ullo modo prætermittenda) de scientiæ et literarum per omnia excellentia agendum est; et simul de merito eorum, qui in iisdem provehendis operam strenue et cum judicio impendunt. Posterior vero pars (quod caput rei est) proponet, quid in hoc genere huc usque actum sit, et perfectum; insuper et ea perstringet quæ videntur desiderari; ut quamvis non ausim seponere aut deligere, tuæ quod præcipue Majestati commendem, tamen multa et varia repræsentando, regias tuas cogitationes excitare possim, ut proprios pectoris tui thesauros excutias, atque inde pro magna-. nimitate tua atque sapientia, optima quæque, ad artium et scientiarum terminos proferendos, depromas.

Is ipso vestibulo prioris partis, ad purgandam viam, et quasi indicendum silentium, quo melius andiantur testimonia de dignitate literarum, absque oblatratione tacitarum objectionum, statui primo loco liberare literas opprobriis et vilipendiis, quibus impetit eas ignorantia; sed ignorantia, sub non uno schemate modo in theologorum zelotypia, modo in politicorum supercilio, modo in ipsorum literatorum erroribus sese ostentans, et prodens. Audio primos dicentes, scientiam inter ea esse, quæ parce cauteque admittenda sunt: scientiæ nimium appetitum fuisse primum peccatum, unde hominis lapsus; hodieque hærere serpentinum quid in ea, siquidem ingrediens tumorem inducit; "Scientia inflat:" Salomonem censere, "Faciendi libros nullum esse finem, multamque lectionem carnis esse afflictionem;" et alibi, " In multa sapientia multam esse indignationem :" et "Qui auget scientiam, augere et dolorem;" D. Pauli monitum esse," Ne decipiamur per inanem philosophiam :" quin et experientia notum esse, doctissimos viros, hæreticorum Coryphæos, doctissima secula in atheismum proclivia fuisse; contemplationem denique secundarum causarum auctoritati primæ causæ derogare.

Ut igitur falsitatem hujus dogmatis, fundamentaque ejus male jacta aperiamus; cuivis obviam est istos non percipere, scientiam, quæ lapsum peperit, non fuisse puram illam primigeniamque scientiam naturalem, cujus lumine homo animalibus, in paradiso adductis, nomina ex natura imposuit; sed superbam illam boni et mali, per quam excutere Deum, sibique ipse legem figere ambivit. Neque certe vis ulla scientiæ, quanta quanta sit, inflat mentem, cum nihil implere animum, nedum distendere possit, præter Deum, Deique contemplationem. Quare Salomon, de duobus palmariis inventionis sensibus (visu atque auditu) loquens; ait, "Oculum videndo, aurem audiendo non satiari." Quod si non sit impletio, sequitur, continens majus esse contento. Haud aliter de scientia ipsa, animoque humano (cui sensus sunt tanquam emissarii) definit his verbis, quæ calendario suo ephemeridique, omnium rerum tempora describenti, subnectit, ita concludens; "Omnia Deus condidit, ut unumquodque pulchrum sit in tempore suo: mundum quoque ipsum indidit cordi eorum invenire tamen homo non potest opus, quod operatus est Deus, ab initio usque ad finem." Quibus verbis haud obscure innuit, Deum fabricatum esse animum humanum instar speculi, totius mundi capacem, ejusque non minus sitientem, quam oculum luminis: neque gestientem solum conspicere varietates vicissitudinesque temporum, verum etiam perscrutandi explorandique immotas atque inviolabiles naturæ leges, et decreta, ambitiosum. Et quamvis innuere videatur, summam illam naturæ economiam (quam appellat " Opus, quod operatur Deus, ab initio usque ad finem") non posse inveniri ab homine; hoc non detrahit captui humano, sed in impedimenta doctrinæ rejiciendum; qualia sunt vitæ brevitas, studiorum divortia, scientiarum traditio prava et infida, plurimaque alia incommoda, quibus humana conditio irretitur: siquidem nullam universi partem ab humana disquisitione alienam esse, satis clare alibi docet, inquiens," Spiritus hominis est tanquam lucerna Dei," qua intima arcana explorat. Quare si tanta sit amplitudo captus humani, manifestum est, nullum esse periculum a quantitate scientiæ, ut ut diffusa, ne aut tumorem inducat, aut excessum: sed a qualitate tantum, quæ quantulacunque sit, si absque antidoto sua sumatur, malignum quid habet, atque venenosum, flatuosis symptomatis plenissimum. Hæc antidotus, sive aroma (cujus mixtio temperat scientiam, camque saluberrimam efficit) est charitas. Quod etiam priori clau| sulæ subjungit Apostolus, dicens, “Scientia inflat, charitas autem ædificat.” Cui consonum est, quod alibi docet: "Si," inquit," linguis loquar angelorum, vel hominum, charitatem autem non habeam, factus sum velut as resonans, aut cymbalum tinniens." Non quin eximium quid sit loqui linguis angelorum et hominum, sed quia, si segregetur a charitate, neque ad commune humani generis bonum dirigatur, potius inanem gloriam exhibebit, quam solidum fructum. Censuram quod attinet Salomonis, de excessu legendi scribendique libros, et cruciatu spiritus e scientia oriundo; monitumque etiam Paulinum, "Ne decipiamur per inanem philosophiam:" si recte explicentur ea loca, optime ostendent veros cancellos,

ACCEDAMUS nunc ad opprobria, quibus literas aspergunt politici. Illa ejusmodi sunt: artes emollire animos, militarique gloriæ ineptos reddere: tum in politicis quoque corrumpere ingenia; quæ vel nimis curiosa efficiunt ex varietate lectionis; vel nimis pertinacia ex rigore regularum; vel nimis tumida ex magnitudine exemplorum; vel nimis extravagantia ex dissimilitudine exemplorum; quin saltem utcunque avertere, et alienare animos a negotiis, et actione, otii ac secessus amorem instillantes: dein rebuspublicis inducere disciplinæ relaxationem, dum unusquisque promptior est ad disputandum, quam ad obtemperandum. Unde Cato Censorius, cum primis mortalium sapiens, ubi juventus Romana ad Carneadem philosophum, qui venerat Romam legatus, dulcedine atque majestate eloquentiæ ejus capta, undique conflueret, frequenti senatu auctor fuit, ut, expeditis negotiis, primo quoque tempore dimitterent hominem, ne civium animos inficeret, et fascinaret, et nec opinantibus morum consuetudinumque patriarum mutationem induceret. Hoc etiam permovit Virgilium (dum studia sua patriæ existimationi posthaberet) ut artes politicas a literariis segregaret; illas Romanis vendicans, has Græcis relinquens, in versibus illis decantatis :

et limites, quibus humana scientia circumsepitur; | dicam, nemo, male applicatæ sobrietatis moderaita tamen ut liberum sit ei, absque omni coarctatione tionisque famam captans, posse nos nimium progredi, universam rerum naturam amplecti. Sunt enim in libris sive Scripturarum, sive creaturarum, theolimites tres. Primus, ne ita felicitatem collocemus logia, aut philosophia, existimet; quinimo excitent in scientia, ut interim mortalitatis nostræ oblivio sub- se homines, et infinitos profectus audacter urgeant repat. Secundus, ne sic utamur scientia, ut anxieta- utrobique, et persequantur; caventes tantum ne tem pariat, non animi tranquillitatem. Tertius, ne scientia utantur ad tumorem, non ad charitatem, ad putemus, posse nos, per naturæ contemplationem, ostentationem, non ad usum ; et rursus, ne distinctas mysteria divina assequi. Nam quantum ad primum, illas theologiæ philosophiæque doctrinas, earumque optime in eodem libro alibi se Salomon explicat: latices imperite misceant ac confundant. "Satis," inquit, "perspexi, sapientiam tantum recedere a stultitiâ, quantum lucem a tenebris. Sapientis oculi in capite ejus, stultus in tenebris oberrat; sed simul didici moriendi necessitatem utrique esse communem." De secundo certum est, nullam animi anxietatem, aut perturbationem oriri e scientia, nisi tantum per accidens. Omnis enim scientia, et admiratio (quæ et semen scientiæ), per se jucunda est. Cum autem conclusiones inde deducuntur, quæ oblique rebus nostris applicatæ, vel infirmos metus gignunt, vel immodicas cupiditates, tum demum nascitur cruciatus ille, et perturbatio mentis, qua de loquimur: tunc enim scientia non est amplius lumen siccum (ut voluit Heraclitus ille obscurus, "Lumen siccum optima anima"); sed fit lumen madidum, atque humoribus affectuum maceratum. Tertia regula accuratiorem paulo disquisitionem postulat, neque sicco pede prætereunda est. Siquis enim ex rerum sensibilium et materiatarum intuitu, tantum luminis assequi speret, quantum ad patefaciendam divinam naturam, aut voluntatem sufficiet, næ iste decipitur per inanem philosophiam. Etenim contemplatio creaturarum, quantum ad creaturas ipsas, producit scientiam; quantum ad Deum, admirationem tantum; quæ est quasi abrupta scientia. Ideoque scitissime dixit quidam Platonicus; "Sensus humanos solem referre, qui quidem revelat terrestrem globum, cœlestem vero et stellas obsignat." Sic sensus reserant naturalia, divina occludunt. Atque hinc evenit, nonnullos e doctiorum manipulo in hæresin lapsos esse, quum, ceratis sensuum alis innixi, ad divina evolare contenderent. Namque eos, qui autumant nimiam scientiam inclinare mentem in atheismum, ignorantiamque secundarum causarum pietati erga primam obstetricari, libenter compellarem Jobi quæstione: " An oporteat mentiri pro Deo, et ejus gratia dolum loqui conveniat, ut ipsi gratificemur ?" Liquet enim, Deum nihil operari ordinario in natura, nisi per secundas causas, cujus diversum credi si vellent, impostura mera esset, quasi in gratiam Dei, et nihil aliud, quam auctori veritatis immundam mendacii hostiam immolare. Quin potius certissimum est, atque experientia comprobatum, leves gustus in philosophia movere fortasse ad atheismum, sed pleniores haustus ad religionem reducere. Namque in limine philosophiæ, cum secundæ causæ, tanquam sensibus proximæ, ingerant se menti humanæ, mensque ipsa in illis hæreat atque commoretur, oblivio primæ causæ obrepere possit: sin quis ulterius pergat, causarumque dependentiam, seriem, et concatenationem, atque opera providentiæ intueatur, tunc, secundum poëtarum mythologiam, facile credet summum naturalis catenæ annulum pedi solii Jovis affigi. Ut semel

Tu regere imperio populos, Romane, memento:
Hæ tibi erunt artes.
EN. vi. 851.

Videmus etiam Anytum, Socratis accusatorem, pro
crimine ei objecisse, quod vi et varietate sermonum,
ac disputationum suarum, auctoritatem et reveren-
tiam legum consuetudinumque patriarum, apud
adolescentes imminueret; quodque artem profitere-
tur perniciosam et periculo plenam, qua quis in-
structus, deteriorem causam meliorem faceret, veri-
tatemque ipsam eloquentiæ apparatu obrueret.

Verum hæ criminationes, cæteræque ejusdem farinæ, potius personatam gravitatem præ se ferunt, quam veritatis candorem. Testatur enim experientia, sicut unos atque eosdem homines, sic una eadem que tempora, et rerum bellicarum, et optimarum artium gloria floruisse. Viros quod attinet, exemplo sit nobile par imperatorum, Alexander Magnus, et Julius Cæsar dictator, alter Aristotelis in philosophia discipulus, alter Ciceronis in dicendo rivalis. Aut si quis requirat potius literatos, qui in claros imperatores evaserunt, quam imperatores, qui insigniter docti fuerunt; præsto est Epaminondas Thebanus, aut Xenophon Atheniensis: quorum ille primus fuit, qui fregit potentiam Spartanorum; hie autem primus, qui stravit viam ad eversionem monarchiæ Persarum. Istud vero armorum literarumque quasi conjugium, clarius adhuc in temporibus, quam

in personis, elucescit, quanto nimirum seculum ho- | exemplorum copiam, ad regendos eventus vitæ, etiam mine objectum grandius est. Ipsa quippe eademque in uno homine. Sicut enim interdum fit ut nepos tempora, apud Ægyptios, Assyrios, Persas, Græcos, vel pronepos, avum vel proavum magis referat, Romanosque, quæ propter bellicam virtutem maxime quam patrem; eodem modo haud raro evenit, ut celebrantur, etiam et literis plurimum fuerunt nobi- negotia præsentia magis quadrent cum exemplis litata; adeo ut gravissimi auctores philosophique, vetustioribus, quam cum recentioribus. Postremo et clarissimi duces atque imperatores, eodem seculo unius ingenium tantum cedit amplitudini literarum, vixerint. Nec sane aliter fieri potest: quandoquidem quantum privati reditus ærario. ut in homine vigor corporis animique simul fere maturescunt, nisi quod ille hunc paulo antevertat; sic in rebuspublicis militaris gloria literataque (quarum illa corpori respondet, hæc animo) aut coæva sunt, aut se proxime consequuntur.

Jam vero, eruditionem politicis impedimento esse potius quam adjumento, nil minus probabile. Fatemur omnes, temerarium quiddam esse empiricis medicis corpus et valetudinis curam tradere; qui solent pauca quædam medicamenta, quæ illis videntur panchresta, venditare, quorum fiducia nihil non audent tentare: cum tamen neque causas morborum, neque ægrotorum habitus, neque symptomatum pericula, neque veram sanandi methodum calleant. Videmus pariter errare eos, qui ad causas et lites suas expediendas adhibent leguleios, in practica potius, quam in libris juris versatos, quibus os facile oblinitur, si quid novum, aut extra experientiæ suæ calles tritos occurrat: consimiliter non potest non esse periculosissimum, quoties summa rerum empiricis consiliariis præcipue mandatur. E contra, vix exemplum adduci possit reipublicæ infeliciter administratæ, ad clavum sedentibus viris eruditis. Quamvis enim in more sit politicis, literatos pedaneorum nomine elevare; historia tamen, veritatis magistra, in plurimis fidem facit, pupillares principes adultis longe præstitisse (non obstante ætatis incommodo) ea ipsa de causa, quam politici sugillant, quod scilicet tunc temporis a pædagogis administratum sit imperium. Quis ignorat, per decantatum illud quinquennium Neronis, onus rerum incubuisse Seneca pædagogo? Quin et Gordianus junior decennium laudis Misitheo pædagogo debuit. Neque infelicius imperium gessit Severus Alexander, dum minor fuit: quo tempore omnia procurabant mulieres, sedex consilio præceptorum. Imo convertamus oculos ad regimen pontificium, ac nominatim Pii Quinti vel Sixti Quinti, nostro seculo, qui sub initiis suis habiti sunt pro fraterculis rerum imperitis: reperiemusque acta paparum ejus generis magis esse solere memorabilia, quam eorum, qui in negotiis civilibus et principum aulis enutriti ad papatum ascenderint. Quamvis enim, qui in literis vitam maxime traduxerunt minus solertes sint atque versatiles in occasionibus prensandis, atque accommodandis rebus; qno spectant ea, quæ ab Italis ragioni di stato dicuntur, quorum nomen ipsum aversatus est Pius Quintus, solitus dicere; "Esse mera malorum hominum commenta, quæ opponerentur religioni, et virtutibus moralibus;" in eo tamen abunde fit compensatio, quod per tutum planumque iter religionis, justitiæ, honestatis, virtutumque moralium prompte atque expedite incedant: quam viam qui constanter tenuerint, illis alteris remediis non magis indigebunt, quam corpus sanum medicina. Porro autem curriculum vitæ in uno homine suppeditare non potest

[ocr errors][ocr errors]

Quod si detur, depravationes illas et impedimenta, quæ a politicis imputantur literis, aliquid virium habere et veritatis; attamen simul monendum, eruditionem in singulis plus remedii, quam mali, afferre. Esto enim, literæ tacita quadam vi animum reddunt incertum atque perplexum; at certe liquido præcipiunt quomodo cogitationes sint expediendæ, et quousque sit deliberandum, quando demum statuendum ; imo ostendunt, quomodo res interim absque periculo trahi possint, et suspendi. Esto etiam, animos efficiunt magis pertinaces, et difficiles; at simul docent, quæ res demonstrationibus, quæ conjecturis innituntur; neque minus distinctionum et exceptionum usum, quam canonum et principiorum constantiam, proponunt. Esto rursus, seducunt et detorquent animos exemplorum vel imparitate vel dissimilitudine; nescio; sed satis novi, eas, tam circumstantiarum efficacias, quam comparationum errores, et applicationum cautiones, explicare; adeo ut in universum magis corrigant animos, quam corrumpant. Hæc autem remedia insinuant undequaque literæ, magna vi, et varietate exemplorum. Perpendat quis errores Clementis septimi, a Guicciardino, qui ei fuit quasi domesticus, tam luculenter depictos; aut vacillationes Ciceronis, in epistolis ad Atticum, manu propria ad vivum resectas; omnino inconstantiam et crebras consiliorum mutationes vitabit: inspiciat errores Phocionis; pervicaciam exhorrebit: fabulam Ixionis legat; et nimias spes, et hujusmodi fumos, ac nebulas dispellet: intueatur Catonem secundum; neque unquam migrabit ad antipodas, et contraria præsenti seculo vestigia figet.

Jam qui putant literas desidia amicas esse, otiique et secessus dulcedine perfundere animum; mirum præstabunt, si, quæ assuefaciunt mentem perpetuæ agitationi, socordiæ patronas ostendant: cum contra vere affirmari possit, inter omnia hominum genera nullum negotia amare propter ipsa negotia, præter literatum. Alii enim res et negotia diligunt quæstus gratia, ut conductitii opus propter mercedem : alii honoris ergo; etenim dum res gerunt, vivunt in oculis hominum, existimationique suæ inserviunt, alioqui evanituræ: alii propter potentiam, et fortunæ prærogativam, ut amicos remunerare, inimicos ulcisci possint: alii ut facultatem aliquam suam, quam adamant, exerceant, ac sibi ipsis hoc nomine sæpius gratulentur, et arrideant: alii denique ut alios suos fines consequantur. Adeo ut, quod de gloriosis dici solet, eorum fortitudinem sitam esse in spectantium oculis, sic hujusmodi hominum diligentia et strenuitas hoc videtur agere, aut ut alii plaudant, aut ut ipsi intra se gestiant. Soli literati negotiis et occupationibus delectantur, tanquam actionibus naturæ consentaneis, et non minus salubribus animo, quam exercitatio est corpori, ipsam rem, non emolumentum, intuentes: ita ut omnium minime sint defatigabiles,

« VorigeDoorgaan »