Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

placitis obnoxii, sed libertati faventes, ita animati fuere, ut alios secum simul quærere cuperent; illi sane affectu honesti, sed conatu invalidi fuerunt. Probabiles enim tantum rationes sequuti videntur, et argumentorum vertigine circumaguntur, et promiscua quærendi licentia severitatem inquisitionis enervarunt. Nemo autem reperitur, qui in rebus ipsis et experientia moram fecerit legitimam. Atque nonnulli rursus, qui experientia undis se commisere, et fere mechanici facti sunt; tamen in ipsa experientia erraticam quandam inquisitionem exercent, nec ei certa lege militant: quin et plerique pusilla quædam pensa sibi proposuere, pro magno ducentes, si unum aliquod inventum eruere possint; instituto non minus tenui, quam imperito. Nemo enim rei alicujus naturam, in ipsa re recte aut feliciter perscrutatur; verum post laboriosam experimentorum variationem, non acquiescit, sed invenit quod ulterius quærat. Neque illud imprimis omittendum est, quod omnis in experiendo industria, statim ab initio opera quædam destinata præpropero et intempestivo studio captavit; fructifera (inquam) experimenta, non lucifera, quæsivit; nec ordinem divinum imitata est, qui primo die lucem tantum creavit, eique unum diem integrum attribuit; neque illo die quicquam materiati operis produxit, verum sequentibus diebus ad ea descendit. At, qui summas dialecticæ partes tribuerunt, atque inde fidissima scientiis præsidia comparari putarunt, verissime et optime viderunt, intellectum humanum sibi permissum, merito suspectum esse debere. Verum infirmior omnino est malo medicina; nec ipsa mali expers: siquidem dialectica, quæ recepta est, licet ad civilia, et artes, quæ in sermone et opinione positæ sunt, rectissime adhibeatur; naturæ tamen subtilitatem longo intervallo non attingit; et prensando quod non capit, ad errores potius stabiliendos, et quasi figendos, quam ad viam veritati aperiendam valuit.

Quare, ut quæ dicta sunt complectamur, non videtur hominibus aut aliena fides, aut industria propria, circa scientias hactenus feliciter illuxisse; præsertim quum et in demonstrationibus et in experimentis adhuc cognitis, parum sit præsidii. Edificium autem hujus universi, structura sua, intellectui humano contemplanti, instar labyrinthi est; ubi tot ambigua viarum, tam fallaces rerum et signorum similitudines, tam obliquæ et implexæ naturarum spiræ et nodi, undequaque se ostendunt: iter autem, sub incerto sensus lumine, interdum affulgente, interdum se condente, per experientiæ et rerum particularium sylvas, perpetuo faciendum est. Quin etiam duces itineris (ut dictum est) qui se offerunt, et ipsi implicantur; atque errorum et errantium numerum augent. In rebus tam duris de judicio hominum ex vi propria, aut etiam de fecilitate fortuita, desperandum est: neque enim ingeniorum quantacunque excellentia, neque experiendi alea sæpius repetita, ista vincere queat. Vestigia filo regenda sunt: omnisque via, usque a primis ipsis sensuum perceptionibus, certa ratione munienda. Neque hæc ita accipienda sunt, ac si nihil omnino tot seculis, tantis laboribus actum sit: neque enim eorum, quæ inventa sunt, nos pœnitet. Atque antiqui certe in iis, quæ in ingenio et meditatione abstracta posita sunt, mirabiles se viros præstitere. Verum, quemadmodum seculis prioribus, cum homines in navigando per stellarum tantum observationes cursum dirigebant, veteris sane continentis oras legere potuerunt, aut maria aliqua minora et mediterranea trajicere; priusquam autem oceanus trajiceretur, et novi orbis regiones detegerentur, necesse fuit, usum acus nauticæ, ut ducem viæ magis fidum et certum, innotuisse: simili prorsus ratione, quæ hucusque in artibus et scientiis inventa sunt, ea hujusmodi sunt, ut usu, meditatione, observando, argumentando, reperiri potuerint; utpote quæ sensibus propiora sint et communibus notionibus fere subjaceant: antequam vero ad remotiora et occultiora naturæ liceat appellere, necessario requiritur, ut melior et perfectior mentis et intellectus humani usus et adoperatio introducatur.

Nos certe æterno veritatis amore devicti, viarum incertis, et arduis, et solitudinibus nos commisimus: et divino auxilio freti et innixi, mentem nostram et contra opinionum violentias et quasi instructas acies, et contra proprias et internas hæsitationes et scrupulos, et contra rerum caligines et nubes, et undequaque volantes phantasias, sustinuimus; ut tandem magis fida et secura indicia viventibus et posteris comparare possemus. Qua in re si quid profecerimus, non alia sane ratio nobis viam aperuit, quam vera et legitima spiritus humani humiliatio. Omnes enim ante nos, qui ad artes inveniendas se applicuerunt, conjectis paulisper in res, et exempla, et experientiam oculis, statim, quasi inventio nil aliud esset, quam quædam excogitatio, spiritus proprios, ut sibi oracula exhiberent, quodammodo invocarunt. Nos vero inter res caste et perpetuo versantes, intellectum longius a rebus non abstrahimus, quam ut rerum imagines et radii (ut in sensu fit) coire possint; unde fit, ut ingenii viribus et excellentiæ non multum relinquatur. Atque quam in inveniendo adhibemus humilitatem, eandem et in docendo sequuti sumus. Neque enim aut confutationum triumphis, aut antiquitatis advocationibus, aut auctoritatis usurpatione quadam, aut etiam obscuritatis velo, aliquam his nostris inventis majestatem imponere aut conciliare conamur; qualia reperire non difficile esset ei, qui nomini suo, non animis aliorum lumen affundere conaretur. Non (inquam) ullam aut vim, aut insidias hominum judiciis fecimus aut paramus; verum eos ad res ipsas, et rerum fœdera adducimus; ut ipsi videant, quid habeant, quid arguant, quid addant, atque in commune conferant. Nos autem, si qua in re vel male credidimus, vel obdormivimus, et minus attendimus, vel deficimus in via, et inquisitionem abrupimus; nihilominus iis modis, res nudas et apertas exhibemus, ut errores nostri, antequam scientiæ massam altius inficiant, notari et separari possint; atque etiam ut facilis et expedita sit laborum nostrorum continuatio. Atque hoc modo, inter empiricam et rationalem facultatem (quarum morosa et inauspicata divortia et repudia, omnia in humana familia turbavere) conjugium verum et legitimum, in perpetuum, nos firmasse existimamus.

Quamobrem, quum hæc arbitrii nostri non sint; in principio operis, ad Deum Patrem, Deum Verbum, Deum Spiritum, preces fundimus humillimas et ardentissimas, ut humani generis ærumnarum memores e

peregrinationis istius vitæ, in qua dies paucos et malos terimus; novis suis eleemosynis, per manus nostras, familiam humanam dotare dignentur. Atque illud insuper supplices rogamus, ne humana divinis officiant; neve ex reseratione viarum sensus, et accensione majore luminis naturalis, aliquid incredulitatis et noctis, animis nostris, erga divina mysteria oboriatur: sed potius, ut ab intellectu puro, a phantasiis et vanitate repurgato, et divinis oraculis nihilominus subdito et prorsus dedititio, fidei dentur, quæ fidei sunt. Postremo, ut scientiæ venemo, a serpente infuso, quo animus humanus tumet et inflatur, deposito, nec altum sapiamus, nec ultra sobrium, sed veritatem in charitate colamus.

Peractis autem votis, ad homines conversi, quædam et salutaria monemus, et æqua postulamus. Monemus primum (quod etiam precati sumus) ut homines sensum in officio, quoad divina, contineant. Sensus enim (instar solis) globi terrestris faciem aperit, cœlestis claudit, et obsignat. Rursus, ne, hujusce mali fuga, in contrarium peccent; quod certe fiet, si naturæ inquisitionem ulla ex parte, veluti interdicto, separatam putant. Neque enim pura illa et immaculata scientia naturalis, per quam Adam nomina ex proprietate rebus imposuit, principium aut occasionem lapsui dedit: sed ambitiosa illa et imperativa scientiæ moralis, de bono et malo dijudicantis, cupiditas, ad hoc ut homo a Deo deficeret, et sibi ipsi leges daret, ea demum ratio atque modus tentationis fuit. De scientiis autem, quæ naturam contemplantur, sanctus ille philosophus pronuntiat, " gloriam Dei esse celare rem; gloriam regis autem rem invenire:" non aliter, ac si divina natura, innocenti et benevolo puerorum ludo delectaretur, qui ideo se abscondunt ut inveniantur; atque animam humanam sibi collusorem in hoc ludo, pro sua in homines indulgentia et bonitate, cooptaverit. Postremo omnes in universum monitos volumus, ut scientiæ veros fines cogitent; nec eam aut animi causa petant, aut ad contentionem, aut ut alios despiciant, aut ad commodum, aut ad famam, aut ad potentiam, aut hujusmodi inferiora, sed ad meritum, et usus vitæ, eamque in charitate perficiant, et regant. Ex appetitu enim potentiæ, angeli lapsi sunt; ex appetitu scientiæ, homines: sed charitatis non est excessus; neque angelus, aut homo, per eam unquam in periculum venit.

Postulata autem nostra, quæ afferimus, talia sunt. De nobis ipsis silemus: de re autem, quæ agitur, petimus; ut homines eam non opinionem, sed opus esse cogitent; ac pro certo habeant, non sectæ nos alicujus, aut placiti, sed utilitatis et amplitudinis humanæ fundamenta moliri. Deinde, ut suis commodis æqui, exutis opinionum zelis et præjudiciis, in commune consulant, ac ab erroribus viarum atque impedimentis, nostris præsidiis et auxiliis, liberati et muniti, laborum, qui restant, et ipsi in partem veniant. Præterea, ut bene sperent, neque “Instaurationem" nostram, ut quiddam infinitum, et ultra mortale, fingant, et animo concipiant; quum revera sit infiniti erroris finis, et terminus legitimus; mortalitatis autem et humanitatis non sit immemor, quum rem non intra unius ætatis curriculum omnino perfici posse confidat, sed successioni destinet; denique scientias, non per arrogantiam in humani ingenii cellulis, sed submisse in mundo majore quærat. Vasta vero, ut plurimum, solent esse, quæ inania: solida contrahuntur maxime, et in parvo sita sunt. Postremo etiam petendum videtur (ne forte quis rei ipsius periculo nobis iniquus esse velit) ut videant homines, quatenus ex eo, quod nobis asserere necesse sit (si modo nobis ipsi constare velimus) de his nostris opinandi, aut sententiam ferendi, sibi jus permissum putent: quum nos omnem istam rationem humanam præmaturam, anticipantem, et a rebus temere, et citius quam oportuit, abstractam (quatenus ad inquisitionem naturæ) ut rem variam, et perturbatam, et male extructam, rejiciamus: neque postulandum est, ut ejus judicio stetur, quæ ipsa in judicium vocatur.

[blocks in formation]

Pari enim fere studio ferimur et ad vetera excolenda, | fectus. Illic enim adversarius disputatione vincitur et ad ulteriora assequenda. Pertinet etiam hoc ad et constringitur: hic natura, opere. faciendam fidem; juxta illud: "Non accipit indoctus verba scientiæ, nisi prius ea dixeris, quæ versantur in corde ejus." Itaque scientiarum atque artium receptarum oras legere, necnon utilia quædam in illas importare, tanquam in transitu, non negligemus.

Partitiones tamen scientiarum adhibemus eas, quæ non tantum jam inventa et nota, sed hactenus omissa et debita complectantur. Etenim inveniuntur in globo intellectuali, quemadmodum in terrestri, et culta pariter, et deserta. Itaque nil mirum videri debet, si a divisionibus usitatis quandoque recedamus. Adjectio enim, dum totum variat, etiam partes earumque sectiones necessario variat: receptæ autem divisiones, receptæ summæ scientiarum, qualis nunc est, tantum competunt.

Circa ea vero, quæ ceu omissa notabimus, ita nos geremus, ut non leves tantum titulos et argumenta concisa eorum, quæ desiderantur, proponamus: nam siquid inter omissa retulerimus (modo sit dignioris subjecti) cujus ratio paulo videatur obscurior (adeo ut merito suspicari possimus, homines non facile intellecturos, quid nobis velimus, aut quale sit illud opus, quod animo et cogitatione complectimur): perpetuo nobis curæ erit aut præcepta hujusmodi operis conficiendi, aut etiam partem operis ipsius jam a nobis confectam, ad exemplum totius subjungere; ut in singulis aut opera aut consilio juvemus. Etenim, etiam ad nostram existimationem, non solum aliorum utilitatem pertinere putavimus; ne quis arbitretur, levem aliquam de istiusmodi rebus notionem mentem nostram perstrinxisse; atque esse illa, quæ desideramus ac prensamus, tanquam votis similia. Ea vero talia sunt, quorum et penes homines (nisi sibi ipsi desint) potestas plane sit, et nos apud nosmet rationem quandam certam et explicatam habeamus. Neque enim regiones metiri animo, ut augures, auspiciorum causa: sed intrare, ut duces, promerendi studio, suscepimus.

Atque hæc prima operis pars est.

PORRO prætervecti artes veteres, intellectum humanum ad trajiciendum instruemus. Destinatur itaque parti secundæ, doctrina de meliore et perfectiore usu rationis in rerum inquisitione, et de auxiliis veris intellectus: ut per hoc (quantum conditio humanitatis ac mortalitatis patitur) exaltetur intellectus et facultate amplificetur ad naturæ ardua et obscura superanda. Atque est ea, quam adducimus, ars (quam "Interpretationem naturæ" appellare consuevimus) ex genere logica; licet plurimum, atque adeo immensum quiddam intersit. Nam et ipsa illa logica vulgaris auxilia et præsidia intellectui moliri ac parare profitetur : et in hoc uno consentiunt. Differt autem plane a vulgari, rebus præcipue tribus: viz. ipso fine, ordine demonstrandi, et inquirendi initiis.

Nam huic nostræ scientiæ finis proponitur; ut inveniantur non argumenta, sed artes; nec principiis consentanea, sed ipsa principia; nec rationes probabiles, sed designationes et indicationes operum. Itaque ex intentione diversa, diversus sequitur ef

Atque cum hujusmodi fine conveniunt demonstrationum ipsarum natura et ordo. In logica enim vulgari opera fere universa circa syllogismum consumitur. De inductione vero dialectici vix serio cogitasse videntur; levi mentione eam transmittentes, et ad disputandi formulas properantes. At nos demonstrationem per syllogismum rejicimus, quod confusius agat, et naturam emittat e manibus. Tametsi enim nemini dubium esse possit, quin, quæ in medio termino conveniunt, ea et inter se conveniant (quod est mathematicæ cujusdam certitudinis) nihilominus hoc subest fraudis, quod syllogismus ex propositionibus constet, propositiones ex verbis, verba autem notionum tesseræ et signa sint. Itaque si notiones ipsæ mentis (quæ verborum quasi anima sunt et totius hujusmodi structuræ ac fabricæ basis) male ac temere a rebus abstractæ et vagæ, nec satis definitæ et circumscriptæ, denique multis modis vitiosæ fuerint, omnia ruunt. Rejicimus igitur syllogismum; neque id solum quoad principia (ad quæ nec illi eam adhibent) sed etiam quoad propositiones medias: quas educit sane atque parturit, utcunque syllogismus; sed operum steriles, et a practica remotas, et plane quoad partem activam scientiarum incompetentes. Quamvis igitur relinquamus syllogismo, et hujusmodi demonstrationibus famosis ac jactatis, jurisdictionem in artes populares et opinabiles (nil enim in hac parte movemus) tamen ad naturam rerum, inductione per omnia, et tam ad minores propositiones, quam ad majores, utimur. Inductionem enim censemus eam esse demonstrandi formam, quæ sensum tuetur, et naturam premit, et operibus imminet ac fere immiscetur.

Itaque ordo quoque demonstrandi plane invertitur. Adhuc enim res ita geri consuevit; ut a sensu et particularibus primo loco ad maxime generalia advoletur, tanquam ad polos fixos, circa quos disputationes vertantur; ab illis cætera per media deriventur : via certe compendiaria, sed præcipiti; et ad naturam impervia, ad disputationes vero proclivis et accommodata. At, secundum nos, axiomata continenter et gradatim excitantur, ut nonnisi postremo loco ad generalissima veniatur : ea vero generalissima evadunt, non notionalia, sed bene terminata; et talia, quæ natura ut revera sibi notiora agnoscat, quæque rebus hæreant in medullis.

At in forma ipsa quoque inductionis, et judicio, quod per eam fit, opus longe maximum movemus. Ea enim, de qua dialectici loquuntur, quæ procedit per enumerationem simplicem, puerile quiddam est, et precario concludit, et periculo ab instantia contradictoria exponitur, et consueta tantum intuetur ; nec exitum reperit.

Atqui opus est ad scientias inductionis forma tali, quæ experientiam solvat, et separet, et per exclusiones ac rejectiones debitas necessario concludat. Quod si judicium illud vulgatum dialecticorum tam operosum fuerit, et tanta ingenia exercuerit; quanto magis laborandum est in hoc altero, quod non tantum ex mentis penetralibus, sed etiam ex naturæ visceribus extrahitur ?

Neque tamen hic finis. Nam fundamenta quoque

sensus. Utcunque enim homines sibi placeant, et in admirationem mentis humanæ ac fere adorationem ruant, illud certissimum est; sicut speculum inæ quale rerum radios ex figura et sectione propria immutat; ita et mentem, cum a rebus per sensum patitur, in notionibus suis expediendis et comminiscendis, haud optima fide rerum naturæ suam naturam inserere et immiscere.

scientiarum fortius deprimimus et solidamus, atque | errorem longe proclivior esse deprehenditur, quam initia inquirendi altius sumimus, quam adhuc homines fecerunt: ea subjiciendo examini, quæ logica vulgaris tanquam fide aliena recipit. Etenim dialectici principia scientiarum a scientiis singulis tanquam mutuo sumunt; rursus notiones mentis primas venerantur: postremo informationibus immediatis sensus bene dispositi acquiescunt. At nos logicam veram, singulas scientiarum provincias, majore cum imperio, quam penes ipsarum principia sit, debere ingredi decrevimus; atque illa ipsa principia putativa ad rationes reddendas compellere, quousque plane constent. Quod vero attinet ad notiones primas intellectus; nihil est eorum, quæ intellectus sibi permissus congessit, quin nobis pro suspecto sit : nec ullo modo ratum, nisi novo judicio se stiterit, et secundum illud pronuntiatum fuerit. Quinetiam sensus ipsius informationes multis modis excutimus. Sensus enim fallunt utique; sed et errores suos indicant: verum errores præsto, indicia eorum longe petita sunt.

Duplex autem est sensus culpa: aut enim destituit nos, aut decipit. Nam primo, plurimæ sunt res, quæ sensum etiam recte dispositum, nec ullo modo impeditum, effugiunt; aut subtilitate totius corporis, aut partium minutiis, aut loci distantia, aut tarditate atque etiam velocitate motus, aut familiaritate objecti, aut alias ob causas. Neque rursus, ubi sensus rem tenet, prehensiones ejus admodum firmæ sunt. Nam testimonium et informatio sensus semper est ex analogia hominis, non ex analogia universi: atque magno prorsus errore asseritur, sen

sum esse mensuram rerum.

Itaque ut his occurratur; nos multo et fido ministerio auxilia sensui undique conquisivimus, et contraximus: ut destitutionibus substitutiones, variationibus rectificationes suppeditentur. Neque id molimur tam instrumentis, quam experimentis. Etenim experimentorum longe major est subtilitas, quam sensus ipsius, licet instrumentis exquisitis adjuti: (de iis loquimur experimentis, quæ ad intentionem ejus, quod quæritur, perite, et secundum artem excogitata et apposita sunt). Itaque perceptioni sensus immediatæ ac propriæ non multum tribuimus: sed eo rem deducimus, ut sensus tantum de experimento, experimentum de re judicet. Quare existimamus nos sensus (a quo omnia in naturalibus petenda sunt, nisi forte libeat insanire) antistites religiosos, at oraculorum ejus non imperitos interpretes nos præstitisse: ut alii professione quadam, nos re ipsa sensum tueri ac colere videamur. Atque hujusmodi sunt ea, quæ ad lumen ipsum naturæ, ejusque accensionem et immissionem paramus: quæ per se sufficere possent, si intellectus humanus æquus et instar tabulæ abrasæ esset. Sed cum mentes hominum miris modis adeo obsessæ sint, ut ad veros rerum radios excipiendos sincera et polita area prorsus desit ; necessitas quædam incumbit, ut etiam huic rei remedium quærendum esse putemus. Idola autem, a quibus occupatur mens, vel adscititia sunt, vel innata. Adscititia vero immigrarunt in mentes hominum, vel ex philosophorum placitis et sectis, vel ex perversis legibus demonstrationum. At innata inhærent naturæ ipsius intellectus, qui ad

Atque priora illa duo idolorum genera, ægre; postrema vero hæc nullo modo evelli possunt. Id tantum relinquitur, ut indicentur; atque ut vis ista mentis insidiatrix notetur et convincatur, ne forte a destructione veterum, novi subinde errorum surculi ex ipsa mala complexione mentis pullulent; eoque res recidat, ut errores non extinguantur, sed permutentur: verum e contra, ut illud tandem in æternum ratum et fixum sit, intellectum nisi per inductionem, ejusque formam legitimam, judicare non posse. Itaque doctrina ista de expurgatione intellectus, ut ipse ad veritatem habilis sit, tribus redargutionibus absolvitur: redargutione philosophiarum, redargutione demonstrationum, et redargutione rationis humanæ nativæ. His vero explicatis, ac postquam demum patuerit, quid rerum natura, quid mentis natura ferat; existimamus nos thalamum mentis et universi, pronuba divina bonitate, stravisse et ornasse. Epithalamii autem votum sit, ut ex eo connubio auxilia humana, et stirps inventorum, quæ necessitates ac miserias hominum aliqua ex parte doment et subigant, suscipiatur. Hæc vero est operis pars secunda.

Ar vias non solum monstrare et munire, sed inire quoque consilium est. Itaque tertia pars operis complectitur Phænomena Universi; hoc est, omnigenam experientiam, atque historiam naturalem, ejus generis, quæ possit esse ad condendam philosophiam fundamentalis. Neque enim excellens aliqua demonstrandi via, sive naturam interpretandi forma, ut mentem ab errore et lapsu defendere ac sustinere, ita ei materiam ad sciendum præbere et subministrare possit. Verum iis, quibus non conjicere et hariolari, sed invenire et scire propositum est; quique non simiolas et fabulas mundorum comminisci, sed hujus ipsius veri mundi naturam introspicere et velut dissecare in animo habent; omnia a rebus ipsis petenda sunt. Neque huic labori, et inquisitioni, ac mundanæ perambulationi, ulla ingenii, aut meditationis, aut argumentationis substitutio, aut compensatio sufficere potest; non si omnia omnium ingenia coierint. Itaque aut hoc prorsus habendum, aut negotium in perpetuum deserendum. Ad hunc vero usque diem ita cum hominibus actum est, ut minime mirum sit, si natura sui copiam non faciat.

Nam primo, sensus ipsius informatio, et deserens et fallens: observatio, indiligens et inæqualis, et tanquam fortuita; traditio, vana et ex rumore: practica, operi intenta et servilis: vis experimentalis, cæca, stupida, vaga, et prærupta: denique historia naturalis, levis et inops; vitiosissimam materiam intellectui ad philosophiam et scientias congesserunt.

Deinde, præpostera argumentandi subtilitas et

ventilatio, serum rebus plane desperatis tentat remedium: nec negotium ullo modo restituit, aut errores separat. Itaque nulla spes majoris augmenti ac progressus sita est, nisi in restauratione quadam scientiarum.

Hujus autem exordia omnino a naturali historia sumenda sunt, eaque ipsa novi cujusdam generis et apparatus. Frustra enim fuerit speculum expolire, si desint imagines: et plane materia idonea præparanda est intellectui, non solum præsidia fida comparanda. Differt vero rursus historia nostra (quemadmodum logica nostra) ab ea, quæ habetur, multis rebus fine, sive officio; ipsa mole et congerie; dein subtilitate; etiam delectu, et constitutione in ordine ad ea, quæ sequuntur.

Primo enim eam proponimus historiam naturalem, quæ non tam aut rerum varietate delectet, aut præsenti experimentorum fructu juvet; quam lucem inventioni causarum affundat, et philosophiæ enutricandæ primam mammam præbeat. Licet enim opera, atque activam scientiarum partem præcipue sequamur, tamen messis tempus expectamus, nec muscum et segetem herbidam demetere conamur. Satis enim scimus axiomata recte inventa, tota agmina operum secum trahere; atque opera non sparsim, sed confertim exhibere. Intempestivum autem illum et puerilem affectum, ut pignora aliqua novorum operum propere captentur, prorsus damnamus et amovemus, ceu pomum Atalantæ, quod cursum retardat. Atque historiæ nostræ naturalis officium tale est.

Quoad congeriem vero, conficimus historiam non solum naturæ liberæ ac solutæ (cum scilicet illa sponte fluit, et opus suum peragit; qualis est historia cœlestium, meteororum, terræ et maris, mineralium, plantarum, animalium) sed multo magis naturæ constrictæ et vexatæ ; nempe, cum per artem et ministerium humanum de statu suo detruditur, atque premitur et fingitur. Itaque omnia artium mechanicarum, omnia operativæ partis liberalium, omnia practicarum complurium, quæ in artem propriam non coaluerunt, experimenta (quantum inquirere licuit, et quantum ad finem nostrum faciunt) perscribimus. Quin etiam (ut quod res est, eloquamur) fastum hominum et speciosa nil morati, multo plus et operæ et præsidii in hac parte, quam in illa altera, ponimus: quandoquidem natura rerum magis se prodit per vexationes artis, quam in libertate propria.

Neque corporum tantum historiam exhibemus, sed diligentiæ insuper nostræ esse putavimus, etiam virtutum ipsarum (illarum dicimus, quæ tanquam cardinales in natura censeri possint, et in quibus naturæ primordia plane constituuntur; utpote materia primis passionibus ac desideriis; viz. denso, raro, calido, frigido, consistenti, fluido, gravi, levi, aliisque haud paucis) historiam seorsum comparare.

Enimvero, ut de subtilitate dicamus, plane conquirimus genus experimentorum longe subtilius et simplicius, quam sunt ea, quæ occurrunt. Complura enim a tenebris educimus et eruimus, quæ nulli in mentem venisset investigare, nisi qui certo et constanti tramite ad inventionem causarum pergeret; cum in se nullius magnopere sint usus; ut liquido appareat, ea non propter se quæsita esse; sed ita

prorsus se habere illa ad res et opera, quemadmodum literæ alphabeti se habeant ad orationem et verba; quæ licet per se inutiles, eædem tamen omnis sermonis elementa sunt.

In delectu autem narrationum et experimentorum melius hominibus cavisse nos arbitramur, quam qui adhuc in historia naturali versati sunt. Nam omnia fide occulata, aut saltem perspecta, et summa quadam cum severitate recipimus: ita ut nil referatur auctum miraculi causa, sed quæ narramus, a fabulis et vanitate casta et intemerata sint. Quinetiam et recepta quæque ac jactata mendacia (quæ mirabili quodam neglectu per secula multa obtinuerunt, et inveterata sunt) nominatim proscribimus et notamus, ne scientiis amplius molesta sint. Quod enim prudenter animadvertit quidam; fabulas et superstitiones, et nugas, quas nutriculæ pueris instillant, mentes eorum etiam serio depravare: ita eadem nos movit ratio, ut soliciti atque etiam anxii simus, ne ab initio, cum veluti infantiam philosophiæ sub historia naturali tractemus et curemus, illa alicui vanitati assuescat. At in omni experimento novo et paulo subtiliore, licet (ut nobis videtur) certo ac probato, modum tamen experimenti, quo usi sumus, aperte subjungimus: ut, postquam patefactum sit, quomodo singula nobis constiterint, videant homines quid erroris subesse et adhærere possit; atque ad probationes magis fidas, et magis exquisitas (si quæ sint) expergiscantur: denique ubique monita, et scrupulos, et cautiones aspergimus, religione quadam, et tanquam exorcismo omnia phantasmata ejicientes, ac cohibentes.

Postremo, cum nobis exploratum sit, quantopere experientia et historia aciem mentis humanæ disgreget; et quam difficile sit (præsertim animis vel teneris, vel præoccupatis) a principio cum natura consuescere; adjungimus sæpius observationes nostras, tanquam primas quasdam conversiones et inclinationes, ac veluti aspectus historiæ ad philosophiam: ut et pignoris loco hominibus sint, eos in historiæ fluctibus perpetuo non detentum iri; utque, cum ad opus intellectus deveniatur, omnia sint magis in procinctu. Atque per hujusmodi (qualem describimus) historiam naturalem, aditum quendam fieri posse ad naturam tutum et commodum; atque materiam intellectui præberi probam et præparatam

censemus.

POSTQUAM Vero et intellectum fidissimis auxiliis ac præsidiis stipavimus, et justum divinorum operum exercitum severissimo delectu comparavimus; nil amplius superesse videtur, nisi ut philosophiam ipsam aggrediamur. Attamen in re tam ardua et suspensa sunt quædam, quæ necessario videntur interponenda; partim docendi gratia, partim in usum præsentem.

Horum primum est, ut exempla proponantur inquirendi et inveniendi, secundum nostram rationem ac viam, in aliquibus subjectis repræsentata: sumendo ea potissimum subjecta, quæ et inter ea, quæ quæruntur, sunt nobilissima, et inter se maxime diversa ; ut in unoquoque genere exemplum non desit. Neque de iis exemplis loquimur, quæ singulis præceptis ac regulis, illustrandi gratia, adjiciuntur (hoc enim in

« VorigeDoorgaan »