Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

autem nullius observationes contempsit; sed ad aliqui gratia, et favore ejus perperam usi sint, id candelam cujuslibet lampada suam accendere non solummodo errori bonitatis suæ nativæ, eorum autem erubuit.

perpetuæ infamiæ et intemperantiæ tribuendum est. Dicta, et pronunciata ejus, vix unquam in dubium Heros iste divini Numinis cultor fuit. Quamvis vocata sunt; eumque disserentem omnes audierunt, enim viris politicis, et ingeniis præaltis, atheismi nullus se opposuit; ac si oracula magis, quam elo- notam inurere vulgo inoleverat ; ille tamen Deum quia, protulisset. Quod quidem, sive exactæ sen- et agnovit, et coluit. Id quod ex variis testimoniis, tentiæ suæ, antequam declarasset, in lance veritatis, per filum operum suorum sparsis, liquidissime apet rationis librationi ; sive existimationi, qua ab | paret. Alias enim principia propria destruxisset et omnibus habitus fuit, ut nemo contrairet, tribuen- evertisset ; quæ fuerunt, "Philosophiam primoribus dum censeo. Unde argumentationis genus illud, tantum labiis degustatam a Deo abducere ; utpote, qua in utramque partem disceptatur, mensa ejus quæ causas secundas ultra debitum magni faceret : haud novit; aut si aliqua forte intervenerit, eadem philosophiam autem plene haustam ad Deum denuo cum magna submissione, et moderatione, agitata fuit. reducere.” Illum autem philosophum profundum

Sæpe observavi, neque virorum quorundam illus- extitisse nemo, opinor, est, qui neget. Neque hoc trium notitiam effugit; quod si occasio forte inter- solum, sed et “omni poscenti rationem reddere de veniret sermonis alieni inter colloquendum repetendi, ea, quæ in illo erat, spe," et potens et paratus fuit. ea facultate præditum fuisse, ut novis subinde et Hocque opus illud “confessionis fidei” abunde tesmelioribus vestibus indutum proferret : adeo ut tatum reliquit. Interesse frequenter solebat (cum auctor ipse sermonem proprium ornatu cultiorem per valetudinem liceret) divinis officiis, sive privatim, cerneret; sensu autem, et materia minime mulctatum ; sive publice celebratis; concionibus audiendis ; saac si formulis bonis uti res esset ei a natura indita : cræ eucharistiæ participandæ; et tandem in fide vera, id quod in carminibus componendis de se cecinit in ecclesia Anglicana stabilita, placide obdormivit. Ovidius,

Hoc pro certo ponendum est, eum malevolentiæ “Et quod tentabam scribere, versus erat.”

omnis penitus expertem fuisse; quam (ut ipse dixerat)

neque parturivit, neque pavit. De injuriarum vindicta Quotiescunque ex officio premebatur reum aliquem ne cogitavit quidem: ad quam si ita animo affectus peragere (quod muneris regiæ majestatis consilio fuisset, et opportunitate et potestate armatus fuit

. Dedocto incumbebat) sive in criminalibus, sive in capi- turbator officiariorum a muneribus adeptis neutiquam talibus, nunquam se superbum, aut fastuosum, versus fuit; ac si exitio, et ruina aliorum se impinguasdelinquentem præbuit; sed semper lenem, et decenti set. Calumniator apud principem non cluit. Die temperie affectum : et quanquam sciebat ex munere quodam, cum quidam e ministris status primariis, suo esse pro parte regis crimen adversus reum, pro neutiquam ei favens, nuper defunctus fuisset, rex virili sua, urgere et aggravare ; ita tamen se gessit

, eum percontatus est, quid de domino illo, jam fatis ut severitatis oculo exemplum, misericordiæ oculo functo, sentiret ? Cui respondit, “ Ejusmodi eum personam, intueretur. In negotiis autem status, fuisse, qui majestatis tuæ res nunquam promoquando in sanctius regis concilium ascitus fuit, opti. visset, aut auctiores fecisset ; verum a præcipitio mum consulendi modum tenuit; non implicando et declinatione servare haud dubie sategisset.” dominum suum in consiliis aliquibus temerariis, aut Neque enim duriorem de eo sententiam proferre populo gravioribus, sed temperatis, et æqualibus : voluit. Quam quidem non inter virtutes illius Jacobo rege hoc eum testimonio ornante, “ Illum morales, sed Christianas, numero. viam calluisse negotia ejus tractandi suavibus modis; Nomen ejus magis foris, et apud exteros, quam atque id majestati suæ maxime cordi fuisse, pronun- domi, inter populares suos, celebratum est, et inclaciavit."

ruit: veluti id quod oraculo illi divino etiam subNeque vero (cum occasio tulerat) minus gratiosus jicitur, “ Non est propheta sine honore, nisi in patria apud subditos regni fuit, quam apud regem ipsum. sua, et in domo sua.” In qua re, paucula quædam Comitiis parliamentariis inferioris consessus, dum ex epistola, ab Italia ingeniorum politorum apotheca) in ea domo sedit, pergratus semper fuit; in qua ad comitem nuper Devoniensem, eo tempore baronem sæpe peroravit, non sine magno applausu. Post Candishium, missa, excerpam : quæ sic se habuequam ad munus atturnati generalis evectus fuisset, runt; Delibationes novas domini cancellarii Baconi, et ad locum in parliamento electus, libertas inter nec non Historiam ejus, et quicquid aliud jam ipsos consultandi communi suffragio ei concessa est ; molitur, ingenti cum animi ardore exspectabo : quæ aliis atturnatis generalibus minime indulta. speciatim autem in Historia sua opus perfectum, et

Sicut autem erga herum suum servi boni laudem limatum, mihi spondeo ; præsertim in Henrici sepreportavit; siquidem in annorum novendecim ad-timi rebus gestis; in quibus enarrandis acuminis sui ministratione (prout ipse asseruit) in reprehensionem divini talentum exercere licebit. Dominus iste regis propter aliquam offensam in majestatem regiam indies in majus innotescit, et opera ejus magis immediate admissam nunquam incurrerat; ita erga magisque apud nos in deliciis habentur; atque ii, servos proprios heri boni nomen obtinuit ; et servitia qui in rebus humanis ultra vulgare sapiunt, eum eorum diuturna præclaris officiis, cum in potestatem inter ingenia seculi hujus capacissima et celsissima suam devenerunt, gratis compensavit. Quæ res in reputant: et sic revera est.” Jam fama ejus causa fuit cur tot melioris notæ juvenes, e claris diuturnitate non deflorescit, sed potius augescit. familiis oriundos, in numerum asseclarum suorum Librorum ejus plurimi alias linguas, tam eruditas recipere precibus pene fatigatus sit. Quod si corum quam modernas, et pridem et nuper, callere edocti

sunt ab illarum nationum indigenis. Viri primarii | pascebatur, licet mensa ejus ferculis aliis non destialiquot, dum adhuc in vivis fuit, nullam aliam ob tueretur. Persuasum habeas, illud nullatenus ipsum causam huc in Angliam transfretarunt, quam ut eum neglexisse quod in scriptis suis toties decantatum conspicerent, et cum eo coram loquendi opportuni- reperies, usum nimirum crebrum nitri; cujus quidem tatem captarent, quorum unum pictura sua, a capite grana circiter tria quotidie in jusculo tenui et tepido, ad pedes usque delineata, in Galliam secum portanda per triginta ad minus annos immediate mortem ejus donavit : quam hospes ille tanquam rem gratissimam antecedentes, mane sumpsit. Quantum ad mediciconterraneis suis futuram fassus est; ut ita imagine nam; verum est, medice eum vixisse, sed non misere. personæ non secus, ac imaginibus cerebri (libris Siquidem rhabarbari sesqui-drachmam, et non amnimirum) potirentur. Inter cæteros marchio Fiatus, plius, in haustu cerevisiæ et vini albi simul commixnobilis Gallus, qui legatus in Angliam venerat anno torum ad spatium semi-horæ infusi et macerati (sex primo Mariæ reginæ, Caroli regis nuptæ, ingenti aut septem diebus interjectis) continuo sumpserit : animi ardore eum invisendi captus est. Ad quam idque paulo ante cibum (sive prandium, sive cænam) rem opportunitatem nactus, et cubiculum ingressus quo minus corpus desiccaret : quod (sicut ipse assepræ infirmitate in lectulo decumbentis, stylo ali- ruit) humores excrementitios corporis sæpius asporquantum grandiore eum adortus est, “Dominationem taret; spiritus autem exhalare non provocaret; suam sibi semper angelis similem fuisse ; de quibus sicut sudores repetiti faciunt. Jam tantillum medimulta ad illius aures pervenerunt, et in libris simili- cinæ sumere, miserum non fuit. Aliis autem mediter lectitarit, sed eos nunquam coram conspicere camentis (quicquid vulgo jactatum fuit) non omnino concessum fuit."

quo congressu tanta inter eos assuevit. Remedium adversus podagram, cujus ipse amicitia inita fuit, et marchio eum tanta reverentia auctor fuit, quodque intra spatium horarum duarum, prosecutus est, ut præter visitationes crebras, literæ sæpius experto, dolorem lenivit, extat in fine “ Hisinvicem sub nominibus et titulis patris et filii inter- toriæ naturalis." cesserint. Quod ad salutationes innumeras per Verisimile est, lunam in themate ejus natalitio epistolas, ab exterarum nationum viris primariis, præcipuum aliquem locum (veluti in horoscopo, aut sapientiæ aut bonarum artium studio deditis, missas, medio cæli) tenuisse. Quoties enim luna defecit, aut nihil hic addo ; utpote rem aliis melioris notæ ho- eclipsim passa est, repentino animi deliquio correptus minibus cum eo communem.

fuit : idque etiam si nullam defectionis lunaris noti. Jam vero cum de fama ejus dissero, intelligi tiam præviam habuisset. Quamprimum autem luna velim, ac si in stylo non exclusivo, sed comparativo lumini priori restituta fuisset, confestim refocillatus tantum scriberem: fama enim ejus etiam apud est, et convaluit. Anglos suos non flaccida aut enervis, sed vivida et Obiit ixo die Aprilis, anno MDCXXVI, summo mane vegeta est; præcipue apud eos, qui ingenio acutiore illius diei qui in festum resurrectionis Domini tunc et sublimiore, emineant. Cujus rei testimonia tan- illuxit, ætatis sexagesimo sexto, apud ædes comitis tum duo inserere libet, et non plura. Prius est, Arundeliæ in villa de High-gate prope Londinum; cum

“ Historia regni Henrici septimi” jam prælo ad quem locum, animi reficiendi, non commorandi matura fuerit, Fulconi baroni Brooko a Jacobo rege gratia, ante dies octo casu devenit, Deo sic ordinante, perlegenda tradita est: is, cum totam absolvisset, ut illic animam efflaret, e febri lenta, una cum hoc elogio ad auctorem remisit, “Commendatum me catarrho vehemente; unde humor adeo copiose ad habeas dominationi suæ; et exora eum, ut de papyro pectus ejus defluxit, ut per suffocationem extinctus et atramento bono comparando curam suscipiat; sit. Sepultus autem est in ecclesia Sancti Michaelis, opus enim ipsum supereminet.” Alterum doctoris fano Sancti Albani vicina, loco supremis tabulis Samuelis Collini, in inclyta academia Cantabrigiensi sepulturæ suæ destinato: tum quia matris ejus corpus nuper et theologiæ professoris regii, et collegii in eadem ecclesia humatum recumbat; tum quia ecregalis præpositi, viri minime vulgaris ingenii ; qui clesia illa ex urbis vetustæ Verulamii ruderibus hodie mihi ipsi (sive festive, sive serio) affirmavit, “ Quod sola superstes sit. Ubi monumentum præclarum e postquam librum De profectu scientiarum perlegisset, marmore candido in memoriam illius exstructum est eo se adactum putaverit, ut studia sua de integro (cura et gratitudine Thomæ Meutesii, equitis aurati, renovare necesse fuerit; et quod oleum et operam et administratoris ultimi ipsius testamenti, quondam antea impensam perdiderit.”

dominationi suæ a secretis, postea concilii regis Emagitatum a nonnullis est ut de diæta ejus, et sanctioris sub regibus duobus clerici) exhibens effiregimine valetudinis, quædam insererentur; eo, quod, giem suam in cathedra sedentis, et studio incumpropter universalem ejus in rebus naturalibus cogni- bentis ; una cum epitaphio, quod lectissimus ille, et tionem, poterit fortasse quibusdam exemplo suo nitidioris ingenii, nec non equestris dignitatis, vir, præire. Quod ad diætam; plena potius et liberali Henricus Wottonus, amoris et admirationis ergo, usus est, prout stomachus ferebat, quam tenui aut composuit. parca : quam etiam in “ Historia vitæ et mortis" Quamvis autem corpus, quod deposuit, mortale alicubi collaudavit. Ætate juniori, cibis delicatiori- fuerit, libri tamen ejus, et memoria, haud dubie bus et levioribus (veluti carnibus volatilium et hujus- perennes erunt ; neque prius fatis cessuri, quam modi) præcipue vescebatur ; sed experientia edoctus, orbis terrarum machina dissolvatur. Quo permotus, carnes fortiores, quales in macello veneunt, potius quantulacunque hæc, pro tenuitate mea, colligere probavit ; utpote, quæ succos corporis magis firmos visum est, ut nomini ejus in posterum propagando et solidos, et (ut ipsius verbis utar) minus dissipa- quoquo modo inservirem. biles progenerarent; ex quibus solis sæpenumero

GUL. RAWLEY.

A. D. MDCLVIII.

[ocr errors][merged small][merged small]

TALEMQUE APUD SE RATIONEM INSTITUIT; QUAM VIVENTIBUS ET POSTERIS NOTAM FIERI, IPSORUM

INTERESSE PUTAVIT.

Cum illi pro comperto esset, intellectum humanum | tamen idem tractatu sanum invenietur, ac sobrium sibi ipsi negotium facessere, neque auxiliis veris magis, quam ea, quæ adhuc facta sunt. Exitus enim (quæ in hominis potestate sunt) uti sobrie et com- hujus rei est nonnullus. In iis vero, quæ jam fiunt mode ; unde multiplex rerum ignoratio, et ex igno- circa scientias, est vertigo quædam, et agitatio perratione rerum detrimenta innumera : omni ope con- petua, et circulus. Neque eum fugit quanta in nitendum existimavit, si quo modo commercium istud solitudine versetur hoc experimentum, et quam mentis et rerum (cui vix aliquid in terris, aut saltem durum et incredibile sit ad faciendam fidem. Nihiloin terrenis, se ostendit simile) restitui posset in inte- minus, nec rem, nec seipsum deserendum putavit; grum, aut saltem in melius deduci. Ut vero errores qui quin viam, quæ una humanæ menti pervia est, teninvaluerunt, quique in æternum invalituri sunt, alii taret atque iniret : præstat enim principium dare rei, post alios (si mens sibi permittatur) ipsi se corrige- quæ exitum habere possit, quam in iis, quæ exitum rent, vel ex vi intellectus propria, vel ex auxiliis nullum habent, perpetua contentione et studio im atque adminiculis dialecticæ, nulla prorsus suberat plicari. Viæ autem contemplativæ viis illis activis spes; propterea quod notiones rerum primæ, quas decantatis fere respondent; ut altera, ab initio ardua mens haustu facili et supino excipit, recondit

, atque et difficilis, desinat in apertum ; altera, primo intuitu accumulat (unde reliqua omnia fluunt) vitiosæ sint, expedita et proclivis, ducat in avia et præcipitia. et confusæ, et temere a rebus abstractæ ; neque Cum autem incertus esset, quando hæc alicui postminor sit in secundis et reliquis libido et incon- hac in mentem ventura sint; eo potissimum usus stantia: ex quo fit, ut universa ista ratio humana, argumento, quod neminem hactenus invenit, qui ad qua utimur quoad inquisitionem naturæ, non bene similes cogitationes animum applicuerit; decrevit erngesta et ædificata sit, sed tanquam moles aliqua prima quæque, quæ perficere licuit, in publicum magnifica sine fundamento. Dum enim falsas edere. Neque hæc festinatio ambitiosa fuit, sed mentis vires mirantur homines et celebrant, veras solicita ; ut si quid illi humanitus accideret, extaret ejusdem, quæ esse possint (si debita ei adhibeantur tamen designatio quædam, ac destinatio rei, quam auxilia, atque ipsa rebus morigera sit, nec impotenter animo complexus est ; utque extaret simul signum rebus insultet) prætereunt et perdunt : restabat illud aliquod honestæ suæ et propensæ in generis humani unum, ut res de integro tentetur melioribus præsidiis; commoda voluntatis. Certe aliam quamcunque atque fiat scientiarum et artium, atque omnis humanæ ambitionem inferiorem duxit re, quam præ manibus doctrinæ, in universum instauratio, a debitis excitata habuit: aut enim hoc, quod agitur, nihil est; aut fundamentis. Hoc vero licet aggressu infinitum tantum, ut merito ipso contentum esse debeat, nec quiddam videri possit, ac supra vires mortales ; | fructum extra quærere.

SERENISSIMO POTENTISSIMOQUE

PRINCIPI AC DOMINO NOSTRO

JACOBO,

DEI GRATIA MAGNÆ BRITANNIÆ, FRANCIÆ, ET HIBERNIÆ REGI, FIDEI DEFENSORI, ETC.

SERENISSIME, POTENTISSIMEQUE REX, Poterit fortasse majestas tua me furti incusare, quod tantum temporis, quantum ad hæc sufficiat, negotiis tuis suffuratus sim. Non habeo quod dicam. Temporis enim non fit restitutio; nisi forte quod detractum fuerit temporis rebus tuis, id memoriæ nominis tui et honori seculi tui reponi possit; si modo hæc alicujus sint pretii. Sunt certe prorsus nova; etiam toto genere : sed descripta ex veteri admodum exemplari, mundo scilicet ipso, et natura rerum et mentis. Ipse certe (ut ingenue fatear) soleo æstimare hoc opus magis pro partu temporis, quam ingenii. Illud enim in eo solummodo mirabile est; initia rei, et tantas de iis, quæ invaluerunt suspiciones, alicui in mentem venire potuisse. Cætera non illibenter sequuntur. At versatur proculdubio casus (ut loquimur) et quiddam quasi fortuitum, non minus in iis, quæ cogitant homines, quam in iis, quæ agunt aut loquuntur. Verum hunc casum (de quo loquor) ita intelligi volo, ut si quid in his, quæ affero, sit boni, id immensæ misericordiæ et bonitati divinæ, et felicitati temporum tuorum tribuatur: cui et vivus integerrimo affectu servivi, et mortuus fortasse id effecero, ut illa posteritati, nova hac accensa face in philosophiæ tenebris, prælucere possint. Merito autem temporibus regis omnium sapientissimi et doctissimi regeneratio ista et instauratio scientiarum debetur. Superest petitio, majestate tua non indigna ; et maxime omnium faciens ad id quod agitur : ea est, ut quando Salomonem in plurimis referas, judiciorum gravitate, regno pacifico, cordis latitudine, librorum denique, quos composuisti, nobili varietate: etiam hoc ad ejusdem regis exemplum addas, ut cures historiam naturalem et experimentalem, veram et severam (missis philologicis) et quæ sit in ordine ad condendam philosophiam, denique qualem suo loco describemus; congeri et perfici : ut tandem post tot mundi ætates, philosophiæ et scientiæ non sint amplius pensiles et aëreæ, sed solidis experientiæ omnigenæ, ejusdemque bene pensitatæ, nitantur fundamentis. Equidem Organum præbui : verum materies a rebus ipsis petenda est. Deus Opt. Max. majestatem tuam diu servet incolumem.

Serenissimæ Majestati tuæ
Servus devinctissimus,

et devotissimus,
FRANCISCUS VERULAM,

CANCELLARIUS.

PRÆFATIO,

DE STATU SCIENTIARUM, QUOD NON SIT FELIX, AUT MAJOREM IN MODUM AUCTUS ; QUODQUE ALIA OMNINO, QUAM PRIORIBUS COGNITA FUERIT, VIA APERIENDA SIT INTELLECTUI HUMANO, ET

ALIA COMPARANDA AUXILIA, UT MENS SUO JURE IN RERUM NATURAM UTI POSSIT.

VIDENTUR nobis homines, nec opes, nec vires suas bene nosse ; verum de illis majora, quam par est, de his minora, credere. Ita fit, ut aut artes receptas insanis pretiis æstimantes, nil amplius quærant; aut seipsos plus æquo contemnentes, vires suas in levioribus consumant; in iis, quæ ad summam rei faciant, non experiantur. Quare sunt et suæ scientiis columnæ, tanquam fatales ; cum ad ulterius penetrandum, homines nec desiderio, nec spe excitentur. Atque, cum opinio copiæ inter maximas causas inopiæ sit; quumque ex fiducia præsentium, vera auxilia negligantur in posterum ; ex usu est, et plane ex necessitate, ut ab illis, quæ adhuc inventa sunt, in ipso operis nostri limine (idque relictis ambagibus, et non dissimulanter) honoris et admirationis excessus tollatur ; utili monito, ne homines eorum aut copiam, aut utilitatem, in majus accipiant, aut celebrent. Nam si quis in omnem illam librorum varietatem, qua artes et scientiæ exultant, diligentius introspiciat, ubique inveniet ejusdem rei repetitiones infinitas, tractandi modis diversas, inventione præoccupatas ; ut omnia primo intuitu numerosa, facto examine, pauca reperiantur. Et de utilitate aperte dicendum est; sapientiam istam, quam a Græcis potissimum hausimus, pueritiam quandam scientiæ videri

, atque habere quod proprium est puerorum; ut ad garriendum prompta, ad generandum invalida et immatura sit. Controversiarum enim ferax, operum effæta est. Adeo ut fabula illa de Scylla, in literarum statum, qualis habetur, ad vivum quadrare videatur ; quæ virginis os et vultum extulit, ad uterum vero monstra latrantia succingebantur et adhærebant. Ita habent et scientiæ, quibus insuevimus, generalia quædam blandientia et speciosa; sed cum ad particularia ventum sit, veluti ad partes generationis, ut fructum et opera ex se edant, tum contentiones et oblatrantes disputationes exoriuntur, in quas desinunt, et quæ partus locum obtinent. Præterea, si hujusmodi scientiæ plane res mortua non essent, id minime videtur eventurum fuisse, quod per multa jam secula usu venit; ut illæ suis immotæ fere hæreant vestigiis, nec incrementa genere humano digna sumant: eo usque, ut sæpenumero non solum assertio maneat assertio, sed etiam quæstio maneat quæstio, et per disputationes non solvatur, sed figatur et alatur: omnisque traditio et successio disciplinarum repræsentet et exhibeat personas magistri et auditoris, non inventoris, et ejus, qui inventis aliquid eximium adjiciat. In artibus autem mechanicis, contrarium evenire videmus : quæ, ac si auræ cujusdam vitalis forent participes, quotidie crescunt et perficiuntur; et in primis auctoribus rudes plerunque et fere onerosæ et informes apparent, postea vero novas virtutes et commoditatem quandam adipiscuntur, eo usque ut citius studia hominum et cupiditates deficiant et mutentur, quam illæ ad calmen et perfectionem suam pervenerint. Philosophia contra et scientiæ intellectuales, statuarum more, adorantur et celebrantur, sed non promoventur : quin etiam in primo nonnunquam auctore maxime vigent, et deinceps degenerant. Nam postquam homines dedititii facti sint, et in unius sententiam (tanquam pedarii senatores) coierint, scientiis ipsis amplitudinem non addunt, sed in certis auctoribus ornandis et stipandis, servili officio funguntur. Neque illud afferat quispiam ; Scientias paulatim succrescentes, tandem ad statum quendam pervenisse, et tum demum (quasi confectis spatiis legitimis) in operibus paucorum sedes fixas posuisse ; atque postquam nil melius inveniri potuerit, restare scilicet, ut, quæ inventa sint, exornentur et colantur. Atque optandum quidem esset, hæc ita se habuisse. Rectius illud et verius ; istas scientiarum mancipationes nil aliud esse, quam rem ex paucorum hominum confidentia, et reliquorum socordia et inertia natam : postquam enim scientiæ, per partes diligenter fortasse excultæ et tractatæ fuerint, tum forte exortus est aliquis, ingenio audax et propter methodi compendia acceptus et celebratus, qui specie tenus artem constituerit, revera veterum labores corruperit. Id tamen posteris gratum esse solet, propter usum operis expeditum, et inquisitionis novæ tædium, et impatientiam. Quod si quis, consensu jam inveterato, tanquam temporis judicio moveatur; sciat se ratione admodum fallaci et infirma niti. Neque enim nobis magna ex parte notum est, quid in scientiis et artibus, variis seculis et locis, innotuerit, et in publicum epanarit; multo minus, quid a singulis tentatum sit, et secreto agitatum. Itaque nec temporis partus, Dec abortus extant in fastis. Neque ipse consensus, ejusque diuturnitas magni prorsus æstimandus est. Ctcunqne enim varia sint genera politiarum, unicus est status scientiarum, isque semper fuit, et mansurus est popularis. Atque apud populum plurimum vigent doctrinæ, aut contentiosæ et pugnaces, aut speciosæ et inanes ; quales videlicet assensum aut illaqueant, aut demulcent. Itaque maxima ingenia proculdubio per singulas ætates vim passa sunt; dum viri captu et intellectu non vulgares, nihilo secius existimationi suæ consulentes, temporis et multitudinis judicio se submiserint. Quamobrem altiores contemplationes, si forte usquam emicuerunt, opinionum vulgarium ventis subinde agitatæ sunt, et extinctæ : adeo ut tempus, tanquam fluvius, levia et inflata ad nos devexerit, gravia et solida demerserit. Quin et illi ipsi auctores, qui dictaturam quandam in scientiis invaserunt, et tanta confidentia de rebus pronuntiant ; cum tamen per intervalla ad se redeunt, ad querimonias de subtilitate naturæ, veritatis recessibus, rerum obscuritate, causarum implicatione, ingenii humani infirmitate se convertunt : in hoc nihilo tamen modestiores, cum malint communem hominum et rerum conditionem causari, quam de seipsis confiteri. Quin illis hoc fere solenne est, ut quicquid ars aliqua non attingat, id ipsum ex eadem arte impossibile esse statuant. Neque vero damnari potest ars, quum ipsa disceptet, et judicet. Itaque id agitur, nt ignorantia etiam ab ignominia liberetur. Atque quæ tradita et recepta sunt, ad hunc fere modum se habent: quoad opera sterilia, quæstionum plena ; incrementis suis tarda et languida; perfectionem in toto simulantia, sed per partes male impleta ; delectu autem popularia et auctoribus ipsis suspecta, ideoque artificiis quibusdam munita, et ostentata. Qui autem et ipsi experiri, et se scientiis addere, earumque fines proferre statuerunt, nec illi a receptis prorsus desciscere ansi sunt, nec fontes rerum petere. Verum se magnum quiddam consequutos putant, si aliquid ex proprio inserant et adjiciant ; prudenter secum reputantes, se in assentiendo modestiam, in adjiciendo libertatem tueri posse. Verum dum opinionibus et moribus consulitur, mediocritates istæ laudatæ in magnum scientiarum detrimentum cedunt: Vix enim datur, auctores simul et admirari, et superare. Sed fit aquarum more, quæ 2on altius ascendunt, quam ex quo descenderunt. Itaque hujusmodi homines emendant nonnulla, sed parum promovent ; et proficiunt in melius, non in majus. Neque tamen defuerunt, qui ausu majore, omnia integra sibi duxerunt, et ingenii impetu usi, priora prosternendo, et destruendo, aditum sibi et placitis suis fecerunt; quorum tumultu non magnopere profectum est; quum philosophiam et artes non re ac opere amplificare, sed placita tantum permutare, atque regnum opinionum in se transferre contenderint: exiguo sane fructu, quum inter errores oppositos, errandi causæ sint fere communes. Si qui autem nec alienis, nec propriis

[ocr errors]
« VorigeDoorgaan »