Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

tendentibus, passim hosce corvos sequi testaque lutoque, nec animus est nec otium, specimen hoc novi fanaticismi refutati, qui évous dayuovios comitatus nullubi non grassatur, dicatum est. Puteum, ni fallar, seu abyssum potius errorum omnium, non tantum quorum in culpa cubantes deprehendimus fanaticos, sed et eorum etiam quibus pene nullos non inquinat aut fascinat Romana meretrix, luce retectum et veritate obcuratum iterum, paucis ostendimus. Destructa autem ista impietatis omnis et deioidaquovías arce, quam in Scripturarum contemptum moliuntur improbi homunciones, tam in proclivi est ut cadat tota errorum propago, quam imber est quando pluit. Quæ hic eo animo in honorem verbi Dei scripta invenies, tu lector sine gratia, odio aut partium studio, perpende atque judica.

PRO

SACRIS SCRIPTURIS

ADVERSUS HUJUS TEMPORIS

FANATICOs.

EXERCIT. I.

An sacra Scriptura sit, ac vere dicatur verbum Dei? QUESTIONIS hujus duas esse partes constat; quarum una rem ipsam, nomen proprium scripturarum altera ponit. Eam sub hisce terminis proposuimus, ut largior inde pateret disputandi campus, dum in utramvis partem opponentibus incurrere licuerit. Primam autem quæstionis partem, duplicem iterum respectum induere posse, palam est; nempe prout Scripturam respicit vel in esse reali, ut loquuntur, aut etiam in esse cognoscibili; nimirum Scripturam esse verbum Dei contra Atheos, Paganos, et Novum Testamentum quod attinet, Judæos etiam, asserentes, una, eam spirituali sua luce, quam a solo Authore suo mutuatur, se Dei verbum esse infallibiliter demonstrare contra pontificios, affirmamus fanaticos nostrates, qui a tremore quo se in sacris agitari ipsi sibi fingunt, aut reapse vi mali spiritus agitantur, vulgo trepidantes seu Quakers vocantur, respicit quæstionis pars posterior, quæ est de Scripturæ nomine proprio.

De prima quæstionis parte innumera extant virorum doctissimorum scripta, quibus veritatem quam astruendam hac disputatione duximus, et dilucide exposuerint, atque adversus insultus Atheorum ex una parte, pontificiorum ex altera, ita muniverint, ut omnino nihil opus sit ea hic repetere, quæ aliunde nullo negotio peti possunt; hoc tantum addam ; inter omnes quotquot sunt ubivis theologos, qui causam hanc Dei atque verbi ipsus contra pontificios defendendam susceperunt, vix quenquam inveniri, qui cum Whitakero nostro comparandus sit; nedum ei præferendus; de parte ideo quæstionis posteriori, seu de nomine Scripturæ proprio, contra, fanaticos nostrates impræsentiarum mihi agendum esse duxi.

Etenim huic hominum generi, cum non satis esset iiscum

congredi et sociari, qui præteritis sæculis convitia sacris Scripturis intentarunt, atque omnia in illas injecta opprobria suo calculo approbare; cum hoc solum sibi reliquum fecisse, aliorum ingeniosam nequitiam observaret, ut in discrimen nominis, unde omnis earum dependet authoritas, illas adduceret, hujus rei conficiendæ curam, sibi a Satana delatam gaudet; nimirum ut titulo illo glorioso, verbo Dei, illas spoliaret. Jam vero uti semper antiquo generis humani hosti perniciosa sua molimina colore aliquo seu fuco illinere, pro more fuit, ita quo plus veneni et malitiæ ulli eorum inesse noverit, eo gloriosiori tegumento infucatum obtrudere satagit. Exemplo sit is quem jam perpendimus error, seu furor potius dicendus sit; ut nihil pene unquam perniciosius excogitaverit, nec quod præsentius venenum ecclesiæ Christi propinaret; ita nunquam fallaciori prætextu ad animas rudium et aкakov illaqueandas usus est; hic vero qualis sit videamus. Nomen verbi Dei,' inquiunt fanatici, soli Christo competit; ideoque titulum illum, Scripturæ conferre, nobis est religio. Nonne enim qui decet, Scripturæ honorem habere possumus, nisi suum Christo honorem derogemus? Num Scriptura Christus? Num litera Spiritus? hoc nomen Christi, verbum Dei: Scriptura sua sorte ac nomine contenta abeat.'

Atqui hæc omnia merus fucus sunt, præstigiæ ac fraudes; si enim reverentia Christi ducti, si vario usu et homonymia vocis rou λóyou decepti, authoritatem, necessitatem, et perfectionem suam sacræ Scripturæ relinquentes, de solo nomine litem moverent miseri homunciones, misericordia saltem, si non venia digni viderentur. Sed alia omnino res est; non enim tantum Scripturas omni sua authoritate spoliare, easque loco suo movere, sed et ipsum Christum personalitate sua, atque divina existentia exuere, hoc unico stratagemate intendunt et conantur.

Cum enim multa de verbo Dei dicantur, quæ proprie et directe personæ Christi Jeavpórov non conveniunt, figmentum horrendum, Christum quendam imaginarium, qui lumen sit internum omnibus commune, et nescio quod rò av spirituale, hoc est vere nihil, comminiscuntur; quoniam autem millies fere mentio facta est verbi Dei atque prædicationis, promulgationis, et receptionis ejusdem, iis in locis, qui quo minus de persona Christi intelligantur, innumera sunt quæ obstant ; neque in iis Scripturam intendi, agnoscere velint; nescio quod

inde verbum internum, cujus jam in solidum sunt ipsi possessores, et illorum qui illud antea inclusum tenuerunt hæredes ex asse, exculpunt atque extorquent.

De fictitio isto, sive lumine, sive verbo interno, et Christo imaginario postea nobis suo ordine sigillatim agendum est; jam quæ sit horum hominum de Scriptura sententia, et quibus rationibus eam defendere satagunt accurate perpendamus; ea vero sic se habet.

Scripturam, inquiunt, sacram, Revelationem quandam voluntatis divinæ continere, eatenus a Deo profectam, quatenus ab interno illo lumine, quod ex Christo in iis fuit qui libros istos scripserint, quos scripturas nuncupatis, processit, profitemur. Cæterum Lumen illud omnibus æque inesse mortalibus: ita ut qui ei attendere velint, voluntatem Dei eadem authoritate et infallibilitate declarare possint, quibus in ipsa sacra Scriptura declaratur. Vera ita, inquiunt, sunt omnia, et certa, quæ in libris istis continentur, deque Deo et ejus voluntate enarrantur; et vera itidem sunt et certa, eodem genere certitudinis et veritatis, quæ a lumine illo interno proficiscuntur in iis, qui ad illud attendunt. Ita liber iste scriptus, cum neque sit Christus, neque lumen illud internum, nullo modo est verbum Dei.

[ocr errors]

Apparet ideo hosce homines ὁμονυμίᾳ vocis τοῦ λόγου, seu verbi,' se atque alios ludere ac decipere; de ea igitur primo agendum est.

[ocr errors]

Nonnullos ex antiquis, quos vocant, patribus, in schola Platonis eductos, et in ejus philosophia versatos, qua multa speciosa et plane admiranda Tepi Tou λóyou disseruntur, ambiguitate istius verbi fuisse deceptos, non nunc primum observatum est. Hinc Justinus palam affirmat, Christum esse λόγον, οὗ πᾶν τὸ γένος ἀνθρώπων μετέσχε, seu rationem cujus est particeps omne humanum genus;' quod sane non multum abludit a fanaticorum sententia, de lumine interno omnibus communi, quod vel sit Christus, vel immediate a Christo, de quo posthac nonnulla nobis dicenda sunt. Eos etiam quit μεrà λóyov, hoc est secundum rectam rationem vitam egerunt, inter ethincos, Christi participes fuisse, atque vitam æternam obtinuisse, idem Justinus fidenter asserit; nempe quia Christus λόγος.

Hinc gravissima illa et adprime necessaria Basilii ad prima verba evangelii Johannis admonitio; opa, inquit, un

VOL. IV.

2 N

ποτε σὲ παρακρούσηται τὸ ὁμώνυμον τῆς φωνῆς : atque iterum μὴ παραλογίσηται σε τὶς τῷ πολυσήμῳ τῆς λέξεως, Quid vero voluerint per istum suum λóyov Platonici, statim dicetur ; neque solus Justinus hac in re orationem ad Græcorum phraseologiam attemperans, periculose scripturarum simplicitatem deseruit. Alii etiam e veteribus ejus criminis communione implicantur; λόγος ὁ ἐπουράνιος, πνεῦμα, γεγονώς ἀπὸ τοῦ πατρὸς, καὶ λόγος ἐκ τῆς λογικῆς δυνάμεως, κατὰ τὴν τοῦ γενήσαντος αὐτὸν πατρὸς, μίμησιν, εἰκόνα τῆς ἀθανασίας τὸν avowπоv iπоinoev, inquit Tatianus Assyrius; Cont. Græc. Orat. quid vero sibi velint ista verba; λóyos ik tñs λoyikñs Suváμse in descriptione Christi, 'ratio ex rationali potentia?" Anne Scriptura ita loquitur de filio Dei? minime.

Ut igitur hoc latibulum, quo perpetuo sibi de refugio prospiciunt fanatici, ab iis abripiamus, variæ vocis hujus in S. Sa. significationes præmittendæ sunt.

Λόγος itaque τοῦ Θεοῦ triplex est : ὑποστατικὸς, ἐνδιάθετος, προφορικός.

Λόγος ὑποστατικὸς, qui et ουσιώδης, et ἐνυπόστατος, est ipse Christus ; καλεῖται τὸ ὄνομα αὐτοῦ, ὁ λόγος τοῦ Θεου, Apoc. xix. 13. καὶ ὁ λόγος ἦν πρὸς τὸν θεὸν, καὶ θεὸς ἦν ὁ λόγος, Joh. i. 1. Kaì ó λóyos σápě ¿yéveto, ver. 14. De aliis testimoniis quæ in hanc sententiam adduci solent, viz. Psal. xxxiii. 6. Hag. ii. 5. Luc. i. 2. 2 Pet. i. 16. Acts xx. 32. Heb. iv. 12. nihil certi habeo quod statuerim; Christum itaque verbum esse, λóyov, verbum quod Deus sit, quodque ei nomen sit verbum Dei, libentissime agnoscimus: neque super ea re ulla nobis cum adversariis intercedit controversia. At quo sensu dicitur Christus verbum Dei, seu quale verbum sit, nullatenus inter nos convenit, prout, Deo volente, in sequentibus videbimus.

Aóyos évdiádetoc est egressus potentiæ divinæ, proposita voluntatis Dei atque consilia ejus efficaciter exequens; seu est efficacia providentiæ divinæ, qua opera sua ad extra, se cundum consilium voluntatis suæ, deus operatur et perficit. Gen. i. 13. Dixit deus, esto lux, et fuit lux ;' Psal. cxlvii. 15. Emittit sermonem suum in terram, quam celerrime excurrit verbum ejus;' ver. 18. Emittit, verbum suum, liquefacit ista.' Et Psal. cxlviii. 8. Turbineus ventus efficiens verbum ejus ;' Isa. xxx. 31. Voce Jehov æcontritus est Assyrius ; 2 Pet. iii. 5. Γῆ ἐξ ὕδατος καὶ δὲ ὕδατος συνεστώσα τῷ

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
« VorigeDoorgaan »