Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors][merged small]

America Rerum naturalium Mole insignis.

QUA sese ingenti terrarum America tractu
Porrigit, atque orbis spectat utrumque polum ;
Passim magnifica ostentat miracula rerum
Natura, et vastas prodiga fundit opes.
Hic, qualis nec Pyrene consurgit ad auras,
Nec magna excelso stat Teneriffa jugo,
Hic adeo aëriis redimiti nubibus Andes,
Eterna attollunt culmina operta nive.
Grandior hic fervet torrens, fremituque marine
Amplior incursat littora longa lacus:

Tum pelagi in morem per mille ingentia regna
Devolvit vastas plurimus amnis aquas.
Talis Hyperboreum subter Laurentius axem
Immani longum gurgite radit iter.

Talis Orinocus, surgentisque æmula ponti

Plata, in Atlantæum præcipitata salum.

Quid culta Europæ invideas? circum undique lustrans Nativi patrii littoris, Inde, decus?

FINIS PARTIS SECUNDÆ.

W.

PARS TERTIA.

Inter CARMINA QUADRAGESIMALIA referenda sunt nonnulla, quæ passim in Elencho Carminum siglis G* et W * notata, in duobus prioribus operis particulis exhibui. Hæc scilicet, quum ab auctoribus subinde reficta et sub ipsorum nomine in amicorum gratiam promulgata essent, alium sibi locum vindicare visa sunt.

Titulos Carminum, sicut in Edis nostræ Censorum libris scripti leguntur, moris vetusti servandi caussa retinendos duxi.

[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

DEFESSAS sopor Eumenidas dum in limine Phoebi

Occupat, hoc questu Pythia templa sonant:

"Dormitisne ergo? nec nostræ injuria cladis

Nec vos Atridæ conjugis ira movet ?

Surgite -- nunc etiam vestri secura furoris
Exilit e mediis præda petita plagis.

Vos, Divæ, obtestor, quæ cæde cruenta mariti
Deveni Stygios umbra inhonesta lacus,
Cui neque adhuc sceleris labes exuritur, ipsos
Sed sequitur cineres pœna premitque meos.
Atqui ego adulterium Phrygiæ sum pellicis ulta;
Ulta ego sum manes, Iphianassa, tuos.

Illi autem

Sacrilego

aspicite hoc violatum vulnere pectus

sceleris sufficit auctor opem.

Scilicet et Phœbi auspiciis nunc irrita vestrûm
Numina, nunc inopes rideat ille minas.
At meminisse licet, tacitæ sub tempore lunæ,
Ut steterim ad vestros mæsta silensque focos;
Ut non desierim veneranda ex ordine sacra

Solvere, nulli alii sacra dicato deo ;

Ut lac rite novum, gelidamque e fontibus undam,
Puraque de plenis fundere mella favis.

Quare agite, illum ira furiisque agitetis acerbis,
Et quatite ultrici tela facesque manu.
Quæ tantis plectar pœnis, Agamemnonis uxor,
Non ego inulta, Deæ, mater Orestis, eam!"

« VorigeDoorgaan »