Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][ocr errors][subsumed][subsumed]

1

15.3.160

PRAEFATIO.

Habet hoc debita viris illustribus reverentia, ut

quæcumque ab eorum manibus profecta fuerint, licet juvenilia illa & levia sint, libenti gratoque animo excipiantur. Vix enim quidquam erit in eorum scriptis adeo vanum, ac futile, ex quo non pauca quædam bonæ frugis excipere valeamus. Quod præsertim de familiaribus epistolis dici merito potest, in quibus cum alia multa, tum maxime pleraque occurrent, quæ ad ipsorum vitæ historiam penitius cognoscendam, atque ad res illorum temporum majori quadam, & securiori fide illustrandas plurimum conferant. Atque id profecto animum meum perpulit, ut nonnullas Antonii Augustini epistolas nondum editas, latinas alias, alias vero italicas, in lucem emittere cogitarem. Nam si quis est, cujus scripta quælibet eruditas cunctorum hominum mentes, cum omnium gentium, tum maxime hispanorum, atque italorum, ad sui cognitionem allicere debeant; is enim vero Augustinus est, qui et inter principes non modo juris utriusque, tum ecclesiastici, tum civilis prudentum, sed & grammaticorum, criticorumque, & romane, hispanæque antiquitatis explanatorum amplissimum locum ob

[ocr errors]

tinet, & in Hispania natus, altusque, in Italia longo tempore commoratus, unius ecclesiæ in Italia, duarumque in Hispania successivis temporibus antistes, utriusque gentis amorem æquo quodam modo jure sibi vendicat. Is enim Cæsar-augustæ in Hispania a nobilibus parentibus anno 1517 ortus, primum in patriæ scholis, dein Compluti, ac demum Salmanticæ humanioribus litteris, philosophicisque disciplinis, atque jure civili institutus, &; in salmaticensi academia jurisprudentiæ laurea donatus, ab Hieronymo fratre majore natu ad extremum anni 1535 Bononiam missus est, ut in illustrissima illa academia, quæ insignibus & magistris & discipulis eo tempore maxime florebat, animum ab omni disciplina bene paratum uberiori do→ ctrina excoleret. Quod cum per annum integrum, eoque amplius ibi præstitisset, voluit ad alium disciplinarum ludum probandum, aliosque præcepto→ res audiendos Patavium sese conferre, ibidemque annum alium scholasticum, seu octo novemve menses transigere. Quo tempore Patavii, & Antonium Perenottum condiscipulum habuit, & Joannem Fasolum magistrum audivit, cum eisque conjunctissime vixit, eaque tunc amicitiæ vincula contraxit, quæ postea neque temporum, neque locorum intervalla relaxarunt, sed imo potius frequens. eruditumque litterarum commercium arctius obli

1

[ocr errors]

gavit. Inde autem Bononiam reversus aliis præceptoribus audiendis animum attendit; atque anno 1539 in collegium S. Clementis ab hispanis sociis cooptatus, quinque, sexve annos ibidem est demoratus, donec a Carolo V. propositus, atque a Paulo III. Pontifice Maximo creatus judicandis liti bus in romanæ rotæ tribunali XIIvir Romam sese traduxit, ubi gravissimo hoc munere summa cum dignitate functus, legatusque a Julio III. in Britan niam, & a Paulo IV aliphanus episcopus sacratus, & variis legationibus ad Ferdinandum Cæsarem, plerosque alios Germaniæ principes adhibitus, atque a Philippo II ad sicularum ecclesiarum inspectio nem missus, demum ad ilerdensis ecclesiæ episcopatum evectus est, & tridentino concilio interfuit. Cumque per sexdecim annos ad ilerdensis ecclesiæ clavum sedisset, tarraconensi, quæ omnium Cathaloniæ ecclesiarum metropolis, & totius Hispaniæ celtiberica primas celebratur, præfectus fuit. Pér hæc ergo tempora, dum Bononiæ & Romæ, in Germania, in Sicilia, Tridenti, llerde, & Tarracone degeret, scriptæ sunt istæ epistolæ, quæ fortunato in meas manus inciderunt. Quæ mihi primo obtigere, italicæ nempe ad Panvinium scriptæ, Mediolani extant in Bibliotheca Ambrosiana in pretioso codice (4) clarissimorum virorum ad Onuphrium Panvi

(a) D. sor. Par. inf.

« VorigeDoorgaan »