Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

de cunctis singillatim verba faciemus. Occurrit an te omnes Didacus Hurtado de Mendoza, seu, ut Augustinus, aliique complures scribunt, Jacobus Furtadius Mendoza, quem Paulus Manutius Diegum, Lælius Taurellius Diacheum vocant, ad quem primæ septem epistolæ datæ sunt, quique ob insignia sua merita jure quodam suo postulare videtur, ut in ejus memoriam, eorumque qui ad ipsum spectant, paulo latius excurramus. Quid enim abest huic homini, quod si adesset, jure nos omnem laudum cumulum in ipsum conferre maxime averemus? Nobilitas sanguinis, ingenii doctrinæque præstantia, bellica, politicæque artis scientia, legationum, magistratuumque amplitudo, graviorumque munerum, & honorum ornamenta, summa omnia in Mendoza, ac præclara fuerunt. Antiquissimo genere ortus plurimis erat avorum titulis insignitus, qui magnum nostris laudibus argumentum præberent, si eorum omnium res gestas oratione persequi vellemus, Sed nos propius ad Jacobum accedentes patrem fratresque tantummodo, idque non nostris, sed Pauli Manutii verbis commemorabimus (a). Patrem habuit Ennecum Tendilla Comitem Mondejarensem Marchionem, qui, ut ait Manutius, cum annum ageret vix quintum & decimum, qua atate mili

(a) Ad Diegum Hurtadum de Mendoza &c. In Phil. Cic. partem primam.

tes in exercitu pauci solent esse, omnium approbatio ne, qui exercitus regeret electus, Batica regem bis acie fusum regno exuit, & quæcumque in ejus ditione fuerant catholici regis imperio potestatique subjecit. Ipsius soror fuit fæmina præstantissima; cujus, ut idem inquit, militaria facinora cum audimus, cuivis eam nostræ ætatis viro comparamus ; cum autem ea qua scripsit legimus, vel antiquis scriptoribus ingenii præstantia simillimam judicamus. De fratribus item eos esse dicit, quorum potissimum virtute, ac fide Carolus imperator niteretur. Nam fratrem tuum, inquit, Marchionem de Mondejar, qui cæteros ætate anteit, cum aliis in rebus, tum in victoria tunetana equitibus levis armaturæ & classi maxime præpositum magno suis rebus sensit esse adjumento. Alterum autem Episcopatu Jaenensi ornatum summe propter eruditionem, & prudentiam diligit: tertium indicis provinciis proregem: quartum hispanicis triremibus præfecit. In ea igitur familia anno 1503 natus Jacobus Granatæ primum in patria, tum Salmanticæ latinis, græcis, arabicisque litteris eruditus, mathematicis, philosophicisque disciplinis excultus, juris tum civilis, tum canonici prudentiam assecutus, patrio sermoni perpoliendo exornandoque singularem operam impendens, eam sibi viam ad immortalitatem stravit, qua fratrum suorum gloriam superaret. Tum

militari sacramento adstrictus a scholasticis umbraculis in militiæ campos traductus, nequaquam se sivit per bellicos strepitus a litterarum cultura removeri. Etenim per hybernas bellorum intermissiones, quod aliis ad res suas obeundas, atque ad requiem animi, & corporis, conceditur temporis, quodque cæteri tempestivis conviviis, ludis, scenicisque spectaculis, choreis agendis, voluptatibusque captandis tribuere solent, id ille ad academias frequentandas, ad præceptores audiendos, ad mathematicas, philosophicasque disciplinas, litterarum→ que studia diligentius recolenda sibi sumebat. Quo tantam rerum cognitionem, & consiliorum prudentiam assecutus est, ut eum in suo consilio voluerit esse Carolus V. & in maximis temporum dificulta tibus unum elegerit, cui sui oratoris primum Vene. tiis, tum in tridentino concilio, demumque Rome partes imponeret, quemque inter civicas Senarum turbationes cum militari civilique imperio urbi, & provincia universæ gubernandæ præficeret, Atque inter hæc tam gravia, tamque difficilia munera iis oblectamentis animum recreabat, quæ Lucullos Pompejos, celebrioresque antiquitatis imperatores decerent. Quem enim unquam posteriorum tempoFum, aut vidimus, aut audivimus militarem virum, oratoremve regium cujus domus studiosis doctisque hominibus sive hospitio, sive confugio,

[ocr errors]

sive solatio dies noctesque pateret, quæ eruditis sermonibus usque personaret, doctissimæque academiæ loco haberi posset? Ubi præ foliis lusoriis codices græci latini arabicique evolverentur, pro cirratis comtisque pueris scriptores, librarii, glutinatoresque circumversarentur, ubi denique de lihris continuo, seu typis exaratis, seu manu scriptis, aut comparandis, aut describendis, aut corrigendis, aut explicandis, aut quoquomodo exornandis diu noctuque ageretur. Atqui ea erat Mendozæ domus dum regium oratorem Venetiis ageret.

Libet hic ad Mendoza studium eruditionemque commendandam Conradi Gesneri verba, quæ majorem fidem mereri debent, referre. Hic enim in Bibliotheca, cum de Mendoza loquitur, sic ait: Superiore anno (1544) Venetiis a me visus est, et nuper ex Arnoldi Arlenii nostri litteris cognovi, ipsum, quamvis maximarum rerum administratione districtum, pristina tamen litterarum, et philosophia. studia non deserere, ingenio esse celso, ac in philosophicis præsertim, & mathematicis egregie doctum & luculentam paraphrasim in totum Aristotelem instituere: item de Tunetana expeditione historiam latine scripsisse, cui ipse non solum interfuit, sed etiam bona ex parte cum fratribus præfuit. Bibliothecam Venetiis ornatissimam habet, ac omne genus rarissimis libris, præsertim græcis,

mire instructam. Ejus catalogum Arlenius, quem in contubernio suo legatus valde amanter fovet, mihi ostendit, & sæpe a nobis in hoc volumine com-. memoratur. Atque hæc Gesnerus. Nos ut cætera omittamus, quæ nimis longam orationem postularent, his tantum immorabimur quæ in modo dictis epistolis memorari videmus. Duos ille librarios continuo domi alebat qui græcis codicibus transcribendis insudarent. Quorum alter græcus erat nomine mihi ignotus; alter vero & grace, & latine doctus Arnol dus Arlenius, quem & Augustinus, & Metellus, & Petrus Victorius, & Calcagninius, & Giraldus, & Floridus, & plures alii sæpe laudant, & de quo nobis postea redibit sermo. Talium ergo hominum opera utebatur Mendoza ad græcos codices exscribendos, resque librarias accurate tractandas. Quo factum est, ut præstantissimos rarosque codices, quales nondum Italia viderat, pretio compararet, alios hinc inde transcribendos curaret, librariamque suam supellectilem regia potius quam privata magnificentia augeret. Præcipue vero complura græca exemplaria ab Arlenio, atque a græcis scriptoribus exscribi fecit, quæ a Bibliotheca S. Marci depromi sibi per Venetos Senatores licebat, quæque cum accurate a suis scriptoribus expressa fuerint, in Bibliothecam Marcianam, ubi ad hæc usque tempora servabantur, sancte restituit. Quare nulla fides ha

« VorigeDoorgaan »