The Works of Francis Bacon, Lord Chancellor of England: A New Edition:

Voorkant
William Pickering., 1828
 

Geselecteerde pagina's

Inhoudsopgave

Overige edities - Alles bekijken

Veelvoorkomende woorden en zinsdelen

Populaire passages

Pagina 466 - remorata sit et averterit. Eam esse opinionem sive aestimationem tumidam et damnosam, minui nempe majestatem mentis humanae, si in experimentis et rebus particularibus, sensui subjectis, et in materia terminatis, diu ac multum versetur : praesertim cum hujusmodi res ad inquirendum laboriosae, ad meditandum ignobiles, ad dicendum asperae, ad practicam illiberales, numero infinitae, et subtilitate
Pagina 365 - Limus ut hic durescit, et haec ut cera liquescit, Uno eodemque igni.;" in hoc fundentur, quod in altera spiritus emittitur, in altera detinetur. Condensatio quae fit per ignem, licet non sit pseudo-densatio (est enim substantialis), tamen est condensatio potius secundum partes, quam
Pagina 109 - administri, in vita hominum proroganda et instauranda ; praesertim cum hoc agatur per vias tutas, et commodas, et civiles, licet intentatas. Etsi enim nos Christiani ad terram promissionis perpetuo aspiremus et anhelemus : tamen interim itinerantibus nobis, in hac mundi eremo, etiam calceos istos et tegmina (corporis scilicet nostri fragilis) quam minimum atteri, erit signum favoris divini. HISTORIA
Pagina 421 - veluti in gleba feraciore, transplantata magnum et felix incrementum recipere possit. Nos autem, si qua in re vel male credidimus, vel obdormivimus et minus attendimus, vel defecimus et inquisitionem abrupimus, nihilominus rem ita proposuimus, ut et errores nostri, antequam massam scientiae altius inficiant, notari et separari possint : atque etiam ut facilis et expedita sit laborum nostrorum successio et continuatio
Pagina 486 - dubium esse posse, quin iisdem quaerentibus, idque via et ordine, non Ímpetu et desultorie, longe plura detegi necesse sit. Licet enim semel aut iterum accidere possit, ut quispiam in id forte fortuna incidat, quod magno conatu scrutantem antea fugit, tarnen in summa rerum proculdubio contrarium inveniri. Casum enim
Pagina 481 - gloriam Regis autem rem invenire :" non aliter ac si divina natura innocenti et benevolo puerorum ludo delectaretur, qui ideo se abscondunt ut inveniantur, ac animam humanam sibi collusorem in hoc ludo, pro sua in homines indulgentia et bonitate optaverit. Atque hanc inveniendi gloriam eam esse, quae humanam naturam nobilitet, nec interim cuiquam mortalium molesta sit (ut civilia esse solent),
Pagina 466 - numerari. Cogitavit et illud ; in moribus et institutis academiarum, collegiorum, et similium conventuum, quae ad doctorum hominum sedes et operas mutuas destinata sunt, omnia progressui scientiarum in ulterius adversa inveniri. Frequentiam enim multo maximam professoriam primo, ac subinde meritoriam esse. Lectiones autem et exercitia ita disposita, ut aliud a consuetis ne facile cuiquam in
Pagina 109 - et secundam edere, propter eximiam rei utilitatem ; in qua, vel minima temporis jactura pro pretiosa haberi debet. Speramus enim et cupimus futurum, ut id plurimorum bono fiat ; atque ut medici nobiliores animos nonnihil erigant, neque toti sint in curarum sordibus ; neque solum propter necessitatem honorentur, sed fiant demum
Pagina 493 - non ad mensuram facta sit, et aptata particularium, ex quibus elicitur : sed amplior aut latior sit, eamque amplitudinem sive latitudinem suam ex novorum particularium designatione, quasi fidejussione quadam, firmet ; ne vel in jam notis tantum haereamus^ vel laxiore fortasse complexu umbras et formas abstractas prensemus. Visum est ei, multa praeter haec inveniri,
Pagina 434 - est, nulli prorsus errori ansam et occasionem praebeat? ut vim quandam insitam et innatam habeat tum ad fidem conciliandam, tum ad pellendas injurias temporis, adeo ut scientia ita tradita veluti planta vivax et vegeta quotidie serpat et adolescat? ut idoneum et legitimum sibi lectorem seponat, et quasi adoptet ? Atque haec omnia praestiterim

Bibliografische gegevens