Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Οὐκ ἐν ἁβρότητι κεῖσαι πρὸς τὰ νῦν πεπραγμένα,

duo mss. legunt τὰ νῦν πεπτωκότα: utrumque bonum, ut emendationem potius quam interpretationem subesse putem, Vs, 1573. vulgo sonat:

Ἔλεξε δ ̓ ὦ Ξηροκτόν ̇ Αρτεμι, παῖ Διός, Sed codd. Parisienses:

Ἔλεξε δ ̓ ὦ Διὸς Αρτεμις Ξηροκτόνε.

Hoc elegantius: an et hic recensionis agnoscitur diversitas? Versum 1580, delet Valck. ad Phoeniss. vs. 1378. et sane pessimus est: nolo tamen hoc trahere ad probandam meam. sententiam. Idem sentio de vs. 1589. quem Marklandus spurium iudicat; et plures afferri possint eiusmodi loci in extrema fabulae parte Euripide parum digni. Abstinendum vero erat a falso citatis;versus, quos Stobaeus p. 531. profert ex Iphigenia Aulidensi, obvii sunt Ion. vs. 381. quosque p. 558., ii reperiuntur Herc. fur. vs. 1290. Utrumque tamen fefellit Valckenarium Diatr. p. 229. Qui vir quum in isto eruditissimo libro plura sive falso sive audacius pronunciarit, num reprehensione digni sumus, si nos quoque in hoc capite quaedam sumus ausi? Hoc unum opus est, ut sese suaque quivis noscat, ne de se iudicet

,

magnificentius: cuius praecepti memores non nos pro aeribus lupinos vendimus: quid sentiamus, fatemur ingenue. Nempe coniecturas tantum proferre voluimus, quae nobis plus minus visae essent probabiles: earum ut pars dilabatur, una saltem et altera manebit particula: certam autem de his variis lectionibus scientiam neutiquam habere credimus.

CAPUT XXIII.

An Baccharum Euripidis repetita editio extiterit a minore confecta, et utra sit superstes.

Qu

uum una cum Alcmaeone et Aulidensi Iphigenia a minore Euripide producta Bacchae sit maiore defuncto (cap. XVIII.), ambae autem illae non novae fuerint, sed repetitae (cap. XVII.), consentaneum est Bacchas quoque non tum primum prodiisse, et emendatam ab eodem esse, a quo Iphigenia, ab editore, propinquo Euripidis cognomini. Ac si duplex extiterit recensio, eadem supererit, quae quum una cum interpolata Iphigenia repe

teretur, coronata est; primum, quod ex duabus tragoediis, quarum altera editio coniunctim et commissa et praemio donata est, non alterius prior, alterius posterior recensio ita inclarescere potuit, ut prae altera servaretur: deinde, quod Euripidearum fabularum, quarum duae editiones fuerunt, posteriores ad nos pervenerunt potissimum, ut Medeae, Hippolyti, Iphigeniae Aulidensis: postremo, quod ex duabus recensionibus si altera vicerit, haec victrix celebrior facta est et aetatem tulit diutius, ut videmus in Aulidensi Iphigenia et Coronato Hippolyto. Quae quum apud animum reputarem, incidit suspicio, etiam nostram Bacchas, ut nunc legitur, non a maiore Euripide profectam esse, sed a minore interpolatam, Ante omnia igitur quaerendum erit, an veteres habuerint editionem geminam. Hoc ego nunc conabor ostendere quibusdam indiciis, etsi non tantis tamque apertis, quam in Iphigenia: at nescio an remitti debeat aliquid a severitate demonstrationum in re post hactenus dicta probabili etiam nullo allato argumento. Primum nihil obstat, quominus Bacchae, quae superest, fabula esse possit Euripidem minorem emendatorem passa: nam quod prologo drama hoc instructum est, Iphigenia non est, diversum auctorem haud arguit, sed ratione agentem: ut

*

enim nunc Baccharum prologus habet, non in eo exitus fabulae universus proditur, quod prologi Euripidei incommodum est praecipu um: itaque prologus aut relinqui integer poterat, si ab initio talis fuit, aut in praesentem formam redigi, in qua nihil, offensionis praebebat. Quaenam autem duplicis editionis sunt indicia? Varia sane: sed alienus ab omni cupiditate infirmabo nonnulla, quae quis proferre pro mea sententia possit. Primum dico nomen duplex Baccharum et Penthei, quo titulo notatur in optimo cod. Florentino: v. Voss. in Catull. p. 221. Valck. Diatr. p. 16. id quod apud veteres est in correctis fabulis. V. Casaub. ad Athen. III, p. 211. Tamen, quum et aliae fabulae duplici nomine citentur, ut Hippolytus ac Phaedra una eademque est, nolo hoc argumento uti. Sic habentur Aeschyli et Iophontis fabulae et Penthei et Baccharum inscriptione insignitae: v. Valck. 1. c. Alias multa dramata sunt Penthei aut Baccharum nomine notata, Penthens Thespidis ap. Polluc. VII, 12. et Chaeremonis

ap.

Suid. v. Aristot. Rhet. II, 25. Bacchae Tragicorum Cleophontis ap. Suid. et Eudoc. p. 270. Xenoclis ap. Aelian. V. H. II, 8. Comicorum Antiphanis ap. Athen. X, p. 441, C. Dioclis, de quo v. Fabric. B. Gr. T. II, p. 457. ed. Harles. Epicharmi ap. Athen. III, p. 106. A. coll. Fa

SHMOLEY

bric. p. 300. Lysippi ap. Athen. III, p. 238. C. Epigenis ap. Athen. IX, p. 384. C. coll. Fabric. p. 441. Nostrum hoc drama proprie Baccharum nomine appellatum fuit. Argum. Huvo. ποιΐα κεῖται παρ' Αἰσχύλῳ ἐν Πενθεῖ τὸ ὄνομα μόνον μεταπεποίηται Εὐριπίδη. Sed in his quid commoror? Potius quaerendum, an loca inveniantur ex Euripidis Bacchis citata, quae haud reperias in nostra: id quod res est. Schol. Aristoph. Plut. vs. 908. inde habet versum:

Εἰ μὴ γὰρ ἴδιον ἔλαβον εἰς χεῖρας μύσος,

qui nusquam legitur. Neque usquam in hac fabula obvium verbum, quod inde affertur in Glossario Sangermanensi Bibl. Coisl. p. 482. Λελάβημαι, ἀντὶ τοῦ εἴλημμαι. Ἡρόδοτος ς' και δ', Ευριπίδης Βάκχαις. Cf. Valck. ad Herodot. p. 217. Sed, inquis, lacuna est post vs. 1328. Tyrwhitto ac Brunckio animadversa; ex deperditis ibi versibus Anglus putabat unum esse hunc a Scholiasta Pluti citatum. Recte: modo ne alia sint correctionis indicia; quae si fuerint, saltem incerti simus, utrum ex deperdito loco an ex alia recensione versus depromptus sit: immo tum ipsa lacuna nata ex editionum confusione possit videri. Quae utinam ex libris aliquando suppleatur, quamquam exigua spes est, postquam Bredovius, inspectis Parisiensibus Baccharum codicibus

« VorigeDoorgaan »