Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

CAPUT XXII.

Vestigia iteratae recensionis Aulidensis Iphi geniae cernuntur in variis lectionibus. Eiusmodi censurae viam monstravit Val ckenarius ad Hippolytum.

Praeter

raeter ea, quae hactenus exposui, supersunt haud pauca, in quibus varietas editionum cerni possit, si quis pervestigare omnia studiosius velit; et licet fatear nonnulla tantum in coniecturis versari nec posse ad certam adduci cognitionem; tamen nescio an ab numero quaedam nostrae sententiae vis persuasionis accedat. Quum vero huc congerere animus sit, quidquid drama hoc singulare habeat, unde recensionum diversitas spectari possit, suppressis nonnullis, de quibus parum liqueat; potissimum in expendendis variis lectionibus occupatum hoc caput erit. Huius critices insignia duo specimina extant doctorum Batavorum, alterum Tib. Hemsterhusii in Aristophanis Pluto, alterum Valckenarii in Hippolyto Euripidis, ex cuius viri

plenissimis commentariis pauca pauca praefabor, ut appareat, quantum saepe a priore editione differat posterior, quaque via in his rebus indagandis procedendum sit. Nempe quum duplex Hippolytus fuerit, altera zaλuñtóμevos, altera σtεavnçógos, quae Ol. LXXXVII, 4. στεφανηφόρος, tulit praemium, hic vir in distinguendis utriusque varietatibus posuit tam eximiam diligentiam, eius ut iudicia perspexisse ante omnia debeat is, qui in alia fabula aut simile agere, aut iudicare de eo, qui egerit, velit; ideoque cum nostro consilio visum est coniunctissimum in unum colligere sparsas per totum opus huc pertinentes eius observationes. Principio ponamus, quae summus vir habet in Praefat. p. XVIII. Superstites, inquit, ex Hippslyto priore versus, qui non reperiuntur in nostra, suis plerosque locis indicavi, quibus probabiliter viderentur primum a poeta collocati. Sed sunt inter fragmenta prioris editionis omissa Barnesio quae mihi pene persuaserint, totam dramatis oeconomiam in editione fuisse secunda mutatam; in prima collocutam cum Hippolyto Phaedram, nec per interpretem, sed ipsam amorem verbis obscurioribus indicasse privigno novercam; non ab oraculo reversum Thesed ab inferis reducem in scenam prodiisse: atque adeo in Hippolyto priore eandem nonnunquam rerum fuisse dispositionem, qualis

sea,

multo deterior obtinet in opolyto Senecae, cui suspicor lectam Hippolytum Euripidis priorem. Nec tamen impediunt ista, quominus centeni versus aut prorsus iidem in utraque fuerint editione, aut in altera tantum hic illic voce mutata leviter interpolati: videnturque Euripidis studiosi ex Hippolyto priore diversas quasdam lectiones in editionis correctae marginibus ad notasse, ut hinc in Codd. scribendi nata sit diversitas, quae librariis imputari non possit. Quae quidem integra adscripsi, quod singula fere similiter de Aulidensi Iphigenia partim iam proposuimus, partim nunc proponemus, et quod multum conducit ad reprimendos frivolos obtrectatores clari viri alicuius auctoritas. Loci igitur prioris editionis a Valckenario proferuntur p. 178. 2. C. p. 188. 2. B. p. 220. 2. B. p. 224. 1. C. p. 230. 1. A. p. 237. 1. D. p. 249. 1. E. p. 259. 2. B. p. 289. 1. D. p. 299. 2. C. p. 312. 2. E. p. 322. 2. D. Sed varias inprimis lectiones nunc recenseamus, quas e lectionis diversitate natas esse censet. Legitur vs. 43.

Καὶ τὸν μὲν ἡμῖν πολέμιον πεφυκότα
Κτενεῖ πατὴρ ἀραῖσιν.

1

Cod. Paris. et alii лоλεμov vɛavíav, ad quod Valck. p. 168. Haec mihi lectio secundae, prioris editionis altera fuisse videtur. Dantur inoeckh de Trag. Ģr.

[ocr errors]

18

ter varias codicum plures, de quibus idem videtur iudicandum. Vs. 68.

Αἳ μέγαν κατ' οὐρανὸν
Ναίετ'

est in Cod. Paris. & et ναίεις; posterius habet et Florent. et ex aliis praebet Musgrav. Unde Valck. P. 170. Haec quoque fortasse fuerit duplicis editionis diversa lectio. Vs. 76. ubi est, Οὐδ ̓ ἦλθέ πω σίδηρος, futilibus sane argumentis in altera editione putat lectum fuisse σύαγρος p. σίδηρος. Multo felicius versatur vs. 79.

Ὅσοις διδακτὸν μηδὲν, ἀλλ' ἐν τῇ φύσει
Τὸ σωφρονεῖν είληχεν εἰς τὰ πάντ ̓ ἀεί.

Recte enim monet p. 173. hoc είληχε non cohaerere cum illo ἐν τῇ φύσει, refutatisque deinceps Barnesii nugis pergit: Hic quoque marginis lectio corrupisse videtur alteram. Primum pro ἀεὶ scriptura codicum est optimorum Flor. Paris. et aliorum Musgravii, είληχεν εἰς τὰ πάνθ ̓ ὅμως. Mox coniicit ad verba ἐν τῇ φύσει pertinere ἔνεστιν, et in prima editione obtinuisse fere quod nunc est in Bacchis vs. 315.

Ἀλλ ̓ ἐν τῇ φύσει

Τὸ σωφρονεῖν ἔνεστιν εἰς τὰ πάντ ̓ ἀεί,

sed in secunda esse scriptum,

Ὅσοις διδακτὸν μηδὲν, ἀλλά γ' ἡ φύσις
Τὸ σωφρονεῖν είληχεν εἰς τὰ πάνθ' ὅμως.

Vs. 250. Είθε γενοίμαν ἐν σοῖς δαπέδοις copiicit Valck. p. 188. ex Schol. Aristoph. Vesp. vs. 748. κεῖθι γενοίμαν, in Indice hanc diversitatem imputans duplici editioni. Minus probabiliter vs. 233.

Νῦν δὴ μὲν ὄρος βᾶσ ̓ ἐπὶ θήρας

Πόθον ἐστέλλου,

vetus lectio πόθεν eandem ei habet originem. Vs. 388.

Ταῦτ ̓ οὖν ἐπειδὴ τυγχάνω φρονοῦσ ̓ ἐγώ, duo codd. Paris. προγνοῦσ ̓ ἐγώ. Valckenario p. 206. hoc aut vulgatae vocis interpretamentum aut adnotatum ex priore editione videbatur. Vs. 451.

Καὶ δόξαν ἐσθλὴν ἐν βροτοῖς κομίζεται, codd. plures καρπίζεται. Hoc p. 211. ex priore, illud ex posteriore putat esse; possis et contra. P. 256. ad vs. 664 sqq. Parum dubito, ait, quin in editione prima priores quinque locum invenerint; et rectius, me iudice, fuissent in editione dramatis correcta praetermissi. Forsan etiam omissi fuerunt a poeta, ab histrionibus autem et φιλευριπιδείοις illinc repetiti. Vs. 746. habetur nunc:

« VorigeDoorgaan »