Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

CAPUT X V.

[ocr errors]

Explicantur ex historia loci quidam tragis corum, et iudicantur inde aliquot fas bularum tempora. De peplo Panathenaico in Ione Euripidis designato, et de peplo Minervae Dresdensis. Quae dam de Giganto machia.

Mittamus

ittamus nunc alia, in quibus examen , eorum, quae in tragoediis ad res nuperrime gestas sive in populi gratiam dicta sunt, conduci queat, et unum hoc notemus, quantum inde ad invenienda fabularum tempora proficere liceat: qua in re haud primi sumus, sed plura dixerunt ante nos alii, quae tamen accuratiori examini subiicere opus videtur esse: invicem autem ex temporum ratione possunt falsae opiniones de finibus totarum fabularum aut singularum partium refutari. De Aeschylo iam dixi quaedam: Sophoclem in Oedipo Tyr. 883 sqq. Alcibiadis exilium (Ol. XCI, 2.) gratulari civibus putat Musgravius Chronol. scenic. p. 9. Sed hoc falsum

[ocr errors]
[ocr errors]

sit necesse est secundum ea, quae cap. XI. explicui. Probabilior res in Oedipo Coloneo: quam et civibus Sophoclis magnopere gratam fuisse novimus ex Argumenti scriptore; nec sine causa poeta in Thebanos invehitur gravissime, ut Euripides in Supplicibus, aut ut idem in Heraclidis reprehendit Argivos: qua in fabula Copreus caduceator eandem personam agit, quam impius Creon in Oedipo: ac Supplicum et Colonei Oedipi non absimile argumentum: similiter etiam Sophoclis Oedidipus Atheniensibus victoriam de Thebanis velut in manus tradit, atque Adrastus dato iureiurando Argivos Atheniensibus in perpetuum iungit. Actam igitur Oedipum. Coloneum eo tempore censeo, quum Thebanos Athenienses summo odio persequerentur: id quod fuit tum quum Euripides doceret Supplices, quam pono continuo post Ol. LXXXIX, 4. Sophocle, annum agente LXXV. id quod optime congruit iis, quae de Oedipo Coloneo tradita sunt, licet non iis, quae habentur perinepta ap. Valer. Max. VIII, 7. ext. 12. Ibi enim est de Sophocle: Prope enim centesimum annum attigit, sub ipsum transitum ad mortem Oedipo Coloneo scripto: in quo singulis fere vocibus declamatoris indoles cernitur vera parum curans sed ultra modum res exaggerans.

[ocr errors]

Iam venio ad Euripid.m, in quo

talia omnia clarius spectare licet. Etenim eius in Supplicibus quam plurima rerum civilium respectu dicta reperies, ut vss. 187. 190. 232. 321. 410, 510. et ubivis ac fortasse parte horum locorum pungitur Alcibiades, qui valde tum iuvenis rempublicam gerebat: quod in Andromacham quoque cadere videtur, ubi de iuventute et senecta disseritur vss. 183. 645. 728. 764 sqq. coll. Thucyd. V, 43. Sic populus non sola concione, non Delphico Apolline regebatur, sed Baccho etiam et theatro; et quid miremur hoc, quum hac ipsa aetate, ubi Musae a rebus divinis ac civilibus omnino dissiunctae sunt, de pulpito populum ad patriam ac religiones colendas nostrates hortari sero conati sint? Iam Supplices Barnesius notabili vanitate actam dicit Ol. XC, 3. quo tempore pacem fecerint Argivi et Lacedaemonii: cui rationi nollem accessisset Jacobsius Additt. ad Sulzer. Theor. T. V. P. II, p. 409. Si enim tum docta fabula esset, reprehensi potius, ut in Heraclidis, quam laudati Argivi fuissent: immo acta est tum, quum foedus pangeretur inter Athenienses et Argivos: quod contigit Ol. LXXXIX, 4. propter societatem abs Thebanis ac Lacedaemoniis privatim initam: v. Thucyd. V, 46. 47. post quam Euripides haud dubie docuit tragoediam; praeser

[ocr errors]

1

ac

tim quum vss. 1191 sqq. eadem partim dican-
tur quae in foedere apud Thucydidem:
firmatur hoc acerrimo Thebanorum odio, qui
tamquam superbissimi ac rudissimi homines
describuntur. Cf. Thucyd. V, 36-42. quae ad
hoc tempus pertinent. Historico igitur fun-
damento nititur, quod dicitur de caesis abs
Thebanis Argivis: v. Thucyd. 1. c. 40. Porro
in Andromacha summa est Lacedaemoniorum
detestatio, ut vs. 446. leguntur haec:

Ὦ πᾶσιν ἀνθρώποισιν ἔχιστοι βροτῶν,
Σπάρτης ἔνοικοι, δόλια βουλευτήρια,
Ψευδῶν ἄνακτες, μηχανόῤῥαφοι κακῶν,
Ἑλικτὰ, κοὐδὲν ὑγιὲς ἀλλὰ πᾶν πέριξ
Φρονοῦντες, ἀδίκως εὐτυχεῖτ ̓ ἀν ̓ Ἑλλάδα
Τί δ ̓ οὐκ ἐν ὑμῖν ἐστίν; οὐ πλεῖστοι φόνοι;
Οὐκ αἰσχροκερδεῖς, οὐ λέγοντες άλλα μέν
Γλώσσῃ, φρονοῦντες δ ̓ ἀλλ' ἐφευρίσκεσθ ̓ ἀεί;
Ολοισθ'.

Haec omnia ad eum fere modum dicta, qui
in Shakspearii historicis dramatis invenitur.
Et dubitari non potest, quin haec Euripidis
fabula acta sit post aliquam iniuriam a Lace-
daemoniis perfidiose illatam Atheniensibus sive
eorum sociis. Neque absurde Sam. Petitus
Misc. III, 16. e vss. 733 sqq. (ubi v. Barnes.)
colligit doctam Ol. XC, 2. quum Lacedaemonii
Argivos invaderent propter ea, quae in Trö-

zenios Spartae socios perpetraverant. Thucyd. V, 58 sqq. VI, 7. Diod. Sic. XII, 78. Convicia profecto in periuros Lacones quadrant optime, quandoquidem tum 'Anvaïoi 'Ahxıβιάδου πείσαντος τῇ Λακωνικῇ στήλῃ ἐπέγρα ψαν ὅτι οὐκ ἐνέμειναν οἱ Λακεδαιμόνιοι τοῖς ὅρxois, quod haud dubie factum est feriis quibusdam, et fortasse iis ipsis, quibus acta haec fabula est: ita ut Euripides ad hoc ipsum composuerit eam festinantius, quod factum esse subinde conieci capite praecedente. Et tum vicisse Euripidem Barnesius dicit Vit. Eurip. S. XXVII. sine auctore. Postremo etiam Heraclidae ad res publicas pertinet: ex conviciis in Argivos ibi iactis apparet doctam esse, quum bellum Argivi pararent adversus Athenienses: quod longius foret, si vellem singillatim persequi: unus sufficiat locus vs. 285.

Φθείρου τὸ σὸν γὰρ Αργος οὐ δέδοικ ̓ ἐγώ,

etc. Cf. praecipue vss. 354 sqq. 759 sqq. etc. Itaque coniicio actam tragoediam Ol. XC, 3, quum rupto foedere Argivi pacem cum Laconibus facerent, Atheniensibus autem bellum inferrent, efficientibus optimatibus (Thucyd. V, 76 sq.), qui ipsi in Heraclidis Euripidis iniuriam faciunt: anno tamen proximo, restituto Argis populari imperio, cum Athenienibus in gratiam redeunt (Thucyd. V, 82. coll.

« VorigeDoorgaan »