Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

e vss. 940.943.947.950.971. Versus 1240. 1241.

Πάντως σφ' ἀνάγκη κατθανεῖν· ἐπεὶ δὲ χρή, Ἡμεῖς κτενοῦμεν, οἵπερ ἐξεφύσαμεν, e vss. 1062. 1063. male repetiti dicuntur. Quod 4o legitur Troad. 755.

Μάτην δ ̓ ἐμόχθουν καὶ κατεξάνθην πόνοις, idem est in Medea 1030. nisi quod ibi habemus άλλως p. μάτην. Ad hoc Valckenarius 1. c. p. 308. Quandoquidem interpolatum est Medeae drama, versus illic videri posset e Troa sin intersertus: sed contra deberi suspicor in Troasin histrionibus, qui loci meminerant e Medea. Versum 304.

Μηδ' ἡσυχαίαν ἀλλὰ θατέρου τρόπου, recte Piersonus repetitum dicit e vs. 808. Medeae versus 1006. 1007.

Τί σὴν ἔτρεψας ἔμπαλιν παρηΐδα,

Κοὐκ ἀσμένη τόνδ' ἐξ ἐμοῦ δέχει λόγον; histrionibus deberi monet apud eundem Valckenarius, cuius haec quoque addo. Plura supersunt, ait, tum in hoc dramate, tum in Hippolyto et Alcestide praesertim: sed haec pervestigaturi tamen meminerint τὸ μηδὲν ἄγαν. De Hippolyto ipse disseruit: ex Alcestide unum 'exemplum afferam quamquam iam Piersono p. 68. notatum. Hic est vs. 312.

Ὃν καὶ προςεῖπε καὶ προςεῤῥήθη πάλιν,

petitus ex vs. 192. Sed egregium praeceptum, Nihil nimis, minus quam debebat, servasse Phoenissarum interpres videtur, ubi variae lectionis etiam minutioris originem ab histrionum interpolatione repetit; a quibus vix cuiquam persuaserit profectum esse, quod Phoeniss. vs. 396.

Τὰς τῶν κρατούντων ἀμαθίας φέρειν χρεών, alii habent τὰς τῶν πολιτῶν; aut quod vs. 996. Προςηγορήσων εἶμι καὶ σώσω βίον,

legitur etiam лóλiv, ut p. 140. p. 362. coniicit. Nec multo mihi apertius est, quod p. 458. de vss. 1368.1369. docet. Verum hoc utut est, bene rem Valckenarius perspectam habuit, etiamsi non omnia singillatim sunt extra dubitationem posita: atque ut optimum est, et tenuią haec elementa ea, quám capiunt, perspicuita te tractare, ut ex perfectis articulis perfectum corpus construatur, ita unam quandam particulam laborare et universum valere corpus, quam contra melius est. Quare nos, modo sententia, quam vindicare conamur, nobis vigeat, in rerum humanarum imbecillitate, an una et altera littera aegrotet, non magnopere çurabimus.

[merged small][ocr errors]

CAPUT II.

Poetae suas ipsi fabulas refingunt.

10

In praecedente disputatione actores composui rhapsodis. Hoc si quis ita intelligeret, quasi ego eandem Iliadis et Sophocleae fabu lae putarem rationem esse, non possem conqueri, quum mihi oestrum dierum obiiceret canicularium. Nam toto coelo distant a cantatis scripta: quod, ut multi non perspiciant, tamen ipsis flantibus etesiis nequibat latere cogitantem, nedum nunc per brumam scribentem. In nonnullis tantum rebus scenicorum poetarum conditio convenit cum priscis vatibus. Sic, ni fallor, ut Homeri, ita etiam trium Tragicorum plures editiones apud veteres ferebantur: compares modo narrationes de illius ἐκδόσεσι πολιτικαῖς et ἐκ πλοίων ap. Wolf. Prolegg. in Hom. CLXXVII. cum sublatione codicum Atticorum, quam paullo ante protulimus. In utrisque praecipua varietatis causa est diasceue: sed quum eaedem res diversis temporibus locisque gestae, esse

p.

soleant diversae, aliter haec in epicis genuinis habet, aliter in iis, de quibus agimus, dramatum poetis. In illis emendator semper fere differt a primitivo poëta; in his rarissime: in illis casus regnat et arbitrium, in his ratio potissimum certe maior libertas est in colligendis et expoliendis rudioribus carminibus, quam in corrigendis perfectioribus scriptis. Plurimi igitur auctorum Graecorum scripta sua, etsi edita, posthac accuratius elimaverunt: pedestri sermone scribentium pauciores, ut fortasse Plato, certe iudice Wolfio Prolegg. ad Hom. p. CLIII. qui niti videtur narratione de repertis post obitum philosophi schedis sive ceris, in quibus multifariam perscriptum Politiae principium esset. V. Panaet. et Euphorion. ap. Diog. L. III,57. Quintilian. VIII, 6, Cic. Cat. mai. c. 5. coll. Muret. V. L. XVIII, 8. Victor. V. L. IX,5. Quamquam nescio an potius tum, quum libros de Republica elaborare coepisset, quam post editos hae scidulae exaratae fuerint. Sed in scenica poesi nihil usitatius diasceue. Egit de ea satis diligenter Casaubonus in Athen. III, 28. p. 211. ex quo pauca posui admistis nostris: ita tamen ut omnia excussa non putem. In quo mihi non succenseo magnopere: potius plura fortasse, quam necesse erat, congessisse mihi videor. Est igitur fabula Steozevaoμévņ sivė

éñidieozevaoμévn, correcta, ut vocat Quintilianus X, 1. retractata et expolita, ut Gellius III, 3. ea, quae, quum semel iam edita esset, sive quod non stetit, sive ob aliam quamcunque causam, a poeta ita emendatur, ut quaedam abiiciantur, alia addantur, alia immutentur, idque partim in actionis conformatione, partim in elocutione, tam in totis sententiis ac scenis, quam in singulis dictionibus et verbis. Haec correctio fiebat potissimum eo consilio, ut iterum in scenam prodiret fabula: raro emendata scripto tantum edita est, ut Maricas Eupolidis; v. Casaub. in Athen. VI, 7. Artsopholdes P, 416. et, ut videtur, Aristophanis Nubes; v. Hermann. Praef. p. XX sqq. Veteres docti utramque editionem in manibus habere solebant: nobis sive casu sive quadam providentia modo prior, modo posterior sērvata est: ex deperdita passim fragmenta per varios fontes ac rivulos ad nos devenerunt. Ex Euripifor Midgin dis tragoediis praeter eas, de quibus infra dicetur fusius, Medeam, Hippolytum, Iphigeniam Aulidensem, Bacchas, Autolyci satyrici dramatis prior editio memoratur Athenaeo X, p. 415. C. et Phrixum emendatam esse docet Schol. Aristoph. Ran. 1266. Idem colligo de Alcmaeoné: nam haec fabula citatur iam Aristoph. Eqq. 1299. ubi conf. Schol. Equites autem docta est comoedia Ol. LXXXVIII,

« VorigeDoorgaan »