Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors][merged small]

Iudaei falsarii scenicis poetis versus suppo nunt. De interpolatione, sextae Platonicae epistolae.

Quaesti

uaestionibus Sophocleis appendicis loco quaedam addam de sero suppositis huic poetae fragmentis ab auctoribus Judaeis partim veteris testamenti asseclis, partim Christianis. Nam ut Clytemnestram mittam, satis recentem monachi foetum, de qua dixerunt Eichstadius et Car. Lud. Struvius, aetate Alexandrinorum poetarum et litteratorum docti Iudaei, inprimis Aristobulus, ad augendam et populi sui famam et religionum fidem, impia magis quam pia fraude, Hebraeorum naturae insita, celeberrimis Graecorum poetarum multos versus supposuerunt, ut Aristobulus Orpheo, Lino, Homero, Hesiodo: qua de re accutissime egit Valckenarius de Aristob. Iud. p. XXXVIII. Quae pestis eo manavit, ut ipsos scenicos poetas invaderet. Fictis his fragmentis Christianae ecclesiae patres, alius ab alio

V.

transmissa accipientes, usi posthac sunt, quo novas religiones Graecis persuaderent facilius atque eos traducerent ad suae fidei confessio nem. Neque hoc Valckenarium fugit, quo nemo in his rebus omnibus acutior inveniri potest. Hic igitur 1. 1. §. II. Iustinum Martyra dicit primum habere multos versus, praeter oracula Sibyllina, velut Sophoclis, Aeschy li, atque aliorum aut interpolatos absurdis emblematis, aut fictos prorsus et adulterinos; eos tamen non ipsum fecisse patrem simplicissimum. In quo egregio Critico plane assentior; atque eam provinciam volo nunc ornare, ut spuria ista detegam argumentis apertis. Nam multi sunt homines pereruditi sed mentis et naris paullo obtusioris, qui quidquid tenere non liceat angis raîs xepoi, non intelliguut: his nisi minus subtilibus rationibus os obturabitur, castigabunt nos ad modum Chr. Frid. Matthaei in Sophocl. Clytaemn. vs. 195. ubi, Lepida sunt, inquit, inter eruditos capitula, Fortasse ergo ex hoc vocabulo aliquis ingeniosior et acutior criticus docebit, hanc tragoediam consutam esse ab aliquo monacho, qui hoc vocabulum apud solos LXX et N. T. repererit. Haec ille. Ac sane lepida sunt inter doctos capitula: qualis quidem capituli insigne exemplar haud longe repetendum est. Sed venio nunc ad rem. Liber fuit Hecataci ne

scio cuius de Abramo et Aegyptiis citatus ap. Clem. Alex. Stromm. V, p. 717. ed. Potter. quem Abderitae Hecataeo abiudicant et ab Hellenistis confictum contendunt los. Scaliger Epist. ad Casaubon. 115. et Rich. Bentleius Epist. ad Mill. p. 463. p. 530. ed. Lips. praeter alios. V. de hoc scripto doctissime disputantem Creuzerum nostrum Fragmm. Hist. Gr. p. 57 sqq. In eximiorum criticorum partes concessit Valck. de Aristob. Iud. p. XVIII. Nuper tamen exortus est Gallus doctissimus, San'ctocrucius in Examine critico Histt. Alex. M. p. 558. neutiquam dubitans, quin hic liber genuinus Hecataei fuerit, quod iudicium et post ea, quae Bentleius dixit, miror, et hac, quam ordior, disputatione labefactabo haud mediocriter. Nempe ex eo scripto venisse dico, quidquid spuriorum versuum nomine tragicorum a patribus circumfertur. Eius enim auctoritate Clemens et Iustinus nituntur: Σοφοκλής, ait ille, ὥς φησιν Ἑκαταῖος ὁ τὰς ἱστορίας συνταξάμενος ἐν τῷ κατ' Αβραμον καὶ τοὺς Αἰγυπτίους, ubi deinde infert hos versus, quos dabo ex Brunckiana recensione:

Εἷς ταῖς ἀληθείαισιν, εἷς ἐστὶν θεός,
Ὃς οὐρανόν τ' ἔτευξε καὶ γαῖαν μακράν,
Πόντου τε χαροπὸν οἶδμα κανέμων βίας.
Θνητοὶ δὲ πολλοὶ καρδίαν πλανώμενοι

Ἱδρυσάμεσθα πημάτων παραψυχήν,
Θεῶν ἀγάλματ' ἐκ λίθων ἢ χαλκέους
Ἢ χρυσοτείκτους ἢ λεφαντίνους τύπους
Θυσίας τε τούτοις καὶ καλὰς πανηγύρεις
Νέμοντες, οὕτως εὐσεβεῖν νομίζομεν.

Quos versus quoniam Bentl. ll. Il. explosit diligentissime, nolo nunc multus esse, praesertim accedente Brunckio Fragmm. Sophocl. p. 683. Possent enim plura addi de Hellenistico huius fragmenti idiomate: ut formulam ταῖς ἀληθείαισιν apud tragicum legere me non memini, sed apud unum Philemonem p. 564. collect. Cleric. coll. Grot. Excc. p. 777. et apud Aristaenetum ac Charitonem, cf. Dorvill. ad Charit. p. 597. ed. Lips. frequentius autem apud LXX, 2 Macc. 3, 9. εi taïs àĥnθείαις ταῦτα οὕτως ἔχοντα τυγχάνει. 7, 6. καὶ ταῖς ἀληθείαις ὑφ ̓ ἡμῖν παρακαλεῖται. Ita et ἀνέμων βίας diligunt Hellenistae, Sap. 4, 4. καπὸ βίας ἀνέμων εκριζωθήσεται.

Post haec apud Scriptorem de Monarch. p. 38. ed. Venet. item ap. Clem. Alex. sequitur aliud fragmentum, quod ipse locus, quo positum est, ex Hecataco esse ostendit, idque est hoc:

Ἔσται γὰρ, ἔσται κεῖνος αἰῶνος χρόνος,
Ὅταν πυρὸς γέμοντα θησαυρὸν σχάση

Χρυσωπὸς αἰθὴρ, ἡ δὲ βοσκηθεῖσα φλόξ *Απαντα ταπίγεια και μετάρσια

Φλέξει μανεῖσα.

Sequitur continuo post, apud Clem, autem est

alibi:

Ἐπὰν δ ̓ ἄρ ̓ ἐκλίπῃ τὸ πᾶν

Φροῦδος μὲν ἔσται κυμάτων ἅπας βυθός, Γῆ δ ̓ ἑδράνων ἔρημος, οὐδ ̓ ἀὴρ ἔτι Πτερωτά φύλα βαστάσει πυρούμενος Κάπειτα σώσει πάνθ' ἃ πρόσθ ̓ ἀπώλεσεν. Haec Sophoclis non esse, cui a patribus tribuuntur, vere vidit Brunckius: nonnullae tamen certe dictiones genuinae sunt, reliqua ab Iudaeo addita. Ante haec Iustinus habet ea, quae ap. Clem. Alex. legimus Stromm. V, p. 721. Aeschylo ea tribuuntur, non addito tragoediae nomine, etsi in eadem pagina apud Clem. Epicharmi Politia definitur accuratius; ipsa vero sedes ex Pseudo-Hecataeo arguit ea descripta esse. Sunt haec:

Χώριζε θνητῶν τὸν Θεὸν καὶ μὴ δόκει
Ὁμοῖον αὐτῷ σάρκινον καθεστάναι.
Οὐκ οἶσθα δ ̓ αὐτὸν ποτὲ μὲν ὡς πῦρ φαί-

νεται

Απλατον όρμη, ποτὲ δ ̓ ὕδωρ, ποτὲ δὲ
γνόφος,

Καὶ θηρσὶν αὐτὸς γίγνεται παρεμφερής,
Ανέμω νεφέλη τε καστραπή, βροντῆ, βροχῇ

« VorigeDoorgaan »