Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

impedito, semper in progressu se commoturas ab oriente in occidentem, singulis diebus ad certum aliquod spatium (idque profecto non magnum ob exsolutionem et enervationem virium hujus motus in confiniis terræ), cum ex nulla parte objectu terræ impediantur aquæ, aut cohibeantur. Supponatur rursus, terram unicam insulam esse, eamqe in longitudine exporrigi inter austrum et septentriones, quæ forma ac situs motum ab oriente in occidentem maxime frenat et obstruit; existimamus aquas cursum suum directum et naturalem ad tempus porrecturas, sed rursus ab insula illa repercussas paribus intervallis relapsuras; itaque unicum tantum fluxum maris in die futurum fuisse, et unicum similiter refluxum, atque horum singulis circiter 12 horas attributum iri. Atque ponatur jam (quod verum est et factum ipsum) terram in duas insulas divisam esse, veteris scilicet et novi orbis (nam Terra Australis situ suo rem istam non magnopere disturbat, quemadmodum nec Groenlandia aut Nova Zembla), easque ambas insulas per tres fere mundi zonas exporrigi, inter quas duo Oceani, Atlanticus et Australis, interfluunt, et ipsi nunquam nisi versus polos pervii ; existimamus necessario sequi, ut duo isti obices naturam duplicis reciprocationis universæ moli aquarum insinuent et communicent, et fiat quadrans ille motus diurni; ut aquis scilicet utrimque frenatis, fluxus et refluxus maris bis in die, per spatia scilicet sex horarum, se explicet, cum duplex fiat processio, et duplex itidem repercussio. Illæ vero duæ insulæ, si instar cylindrorum aut columnarum, per quas exporrigeren

tur æquis dimensionibus et rectis littoribus, facile demonstraretur, et cuivis occurreret iste motus, qui jam tanta varietate posituræ terræ et maris confundi videtur et obscurari. Neque etiam est difficile conjecturam capere nonnullam, qualem isti motui aquarum incitationem tribuere consentaneum sit, et quanta spatia in uno die conficere possit. Si enim sumantur (in æstimationem hujus rei) littora aliqua ex iis quæ minus montosa aut depressa sunt, et oceano libero adjacent, et capiatur mensura spatii terræ inter metam fluxus et metam refluxus interjacentis, atque illud spatium quadruplicetur propter æstus singulis diebus quaternos, atque is numerus rursus duplicetur propter æstus ad adversa littora ejusdem oceani, atque huic numero nonnihil in cumulum adjiciatur, propter omnium littorum altitudinem quæ ab ipsa fossa mari semper aliquantum insurgunt; ista computatio illud spatium productura est, quod globus aquæ uno die, si liber ab impedimento esset, ac in orbe circa terram semper in progressu moveret, conficere possit; quod certe nil magnum est. De differentia autem illa quæ coincidit in rationes motus lunæ, et efficit periodum menstruam; id fieri existimamus, quod spatium sexhorarium non sit mensura exacta reciprocationis, quemadmodum nec motus diurnus alicujus planetarum non restituitur exacte in horis 24, minime autem omnium luna. Itaque mensura fluxus et refluxus non est quadrans motus stellarum fixarum, qui est 24, horarum, sed quadrans diurni motus lunæ.

Mandata. Inquiratur utrum hora fluxus circum lit

tora Africæ antevertat horam fluxus circa fretum Herculeum? Inquiratur utrum hora fluxus circa Norvegiam antevertat horam fluxus circa Suediam, et illa similiter horam fluxus circa Gravelingam?

Inquiratur utrum hora fluxus ad littora Brasilia antevertat horam fluxus ad littora Hispaniæ Novæ, et Floridæ ?

Inquiratur utrum hora fluxus ad littora Chinæ non inveniatur ad vel prope horam fluxus ad littora Peruviæ, et ad vel prope horam refluxus ad littora Africæ et Floridæ ?

Inquiratur quomodo hora fluxus ad littora Peruviana discrepet ab hora fluxus circa littora Hispaniæ Novæ, et particulariter quomodo se habeant differentiæ horarum fluxuum ad utraque littora Isthmi in America; et rursus quomodo hora fluxus ad littora Peruviana respondeat horæ fluxus circa littora China?

Inquiratur de magnitudinibus fluxuum ad diversa littora, non solum de temporibus sive horis. Licet enim causentur fere magnitudines fluxuum per depressiones littorum, tamen nihilominus communicant etiam cum ratione motus veri maris, prout seeundus est aut adversus.

Inquiratur de mari Caspio, quæ sunt bene magnæ portiones aquarum conclusæ, absque ullo exitu in oceanum, si patiantur fluxum et refluxum, vel qualem, siquidem nostra fert conjectura, aquas in Caspio posse habere fluxum unicum in die, non geminatum, atque talem ut littora orientalia ejusdem maris deserantur, cum occidentalia alluantur.

Inquiratur utrum fluxus augmenta in noviluniis et pleniluniis, atque etiam in æquinoxiis, fiant simul in diversis mundi partibus? Cum autem dicimus simul, intelligimus non eadem hora (variantur enim horæ secundum progressus aquarum ad littora, ut diximus), sed eodem die.

Moræ. Non producitur inquisitio ad explicationem plenam consensus motus menstrui in mari cum motu lunæ; sive illud fiat per subordinationem, sive per

concausam.

Syzygiæ. Inquisitio præsens conjungitur cum inquisitione, utrum terra moveatur motu diurno? Si enim æstus maris sit tamquam extrema diminutio motus diurni; sequetur globum terræ esse immobilem, aut saltem moveri motu longe tardiore quam ipsas aquas.

DE PRINCIPIIS ATQUE ORIGINIBUS

SECUNDUM FABULAS

CUPIDINIS ET CELI:

SIVE

PARMENIDIS ET TELESII

ET PRÆCIPUE

DEMOCRITI PHILOSOPHIA TRACTATA IN FABULA DE CUPIDINE.

QUÆ de Cupidine sive Amore ab antiquis memorata sunt, in eandem personam convenire non possunt; quinetiam ab ipsis ponuntur Cupidines duo, et longo sane intervallo discrepantes; cum unus ex iis deorum antiquissimus, alter natu minimus fuisse diceretur. Atque de antiquo illo nobis in præsentia sermo est. Narrant itaque Amorem illum omnium deorum fuisse antiquissimum, atque adeo omnium rerum, excepto Chao, quod ei coævum perhibetur. Atque Amor iste prorsus sine parente introducitur. Ipse autem cum Cœlo mistus; et deos et res universas progenuit. A nonnullis tamen ovo prognatus incubante Nocte traditus est. Ejus vero attributa ponuntur diversa, ut sit infans perpetuus, cæcus, nudus, alatus, sagittarius; vis autem ejus præcipua, et propria, ad corpora unienda valet: etiam claves ætheris, maris, et terræ ei deferebantur. Fingitur quoque et celebratur alter Cupido minor, Veneris filius, in quem attri

VOL. 11.

H

« VorigeDoorgaan »