Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

motuum repugnantia, et diversa politas zodiaci, et inversus ordo celeritatis, et hujusmodi, quæ nullo modo cum natura rerum conveniunt, licet pacem qualem qualem colant cum calculis. Neque ista non viderunt astronomi præstantiores, sed arti suæ intenti, et circa perfectos circulos inepti, et subtilitates captantes, et philosophiæ malum morigeri, naturam sequi contempserunt. Verum istud sapientium arbitrium imperiosum in naturam, est ipsa vulgi simplicitate et credulitate deterius; si quis manifesta, quia sunt manifesta fastidit. Et tamen ingens est illud malum, et latissime patet ; ut ingenium humanum, cum par rebus esse non possit, supra res esse malit. Jam vero inquirendum utrum motus iste unicus et simplex, in circulo et spira, ab oriente in occidentem, super polos certos australem et borealem, desinat et terminetur cum cœlo, an etiam deducatur ad inferiora. Neque enim liberum erit hujusmodi placita confingere hic in proximo, qualia supponunt in cœlestibus. Itaque si in his regionibus quoque reperiatur ille motus, apparebit etiam in cœlo eum talem esse secundum naturam communem sive cosmicam, qualem nos illam experimur. Primo itaque plane constat, illum cœli terminis non contineri. Verum hujusce rei demonstrationes et evidentias in Anticipatione nostra de Fluxu et Refluxu Maris plene tractavimus; itaque ad illam homines rejicimus; et hoc veluti posito et concesso, ad reliquos motus cœlestium pergemus. Eos autem non Cosmicos, sed ad invicem esse diximus. Quatuor sunt genera motuum in cœlestibus visibilium, præter eum

quem diximus Cosmicum, qui est motus diurnus per spiras intra tropicos. Aut enim attolluntur stellæ altius, et rursus demittuntur humilius, ut sint longius et propius a terra: aut flectunt se et sinuant per latitudinem zodiaci, excurrendo magis ad austrum, aut magis ad boream, atque efficiendo eos, quos vocant, Dracones: aut incitatione atque etiam consecutione motus (hæc enim duo conjungimus) variant, gradiendo aliquando celerius, aliquando tardius, aliquando in progressu, aliquando in regressu, aliquando etiam stando et morando; aut ad distantiam aliquam a sole magis aut minus alligantur, et circumscribuntur. Horum causas et naturas reddemus tantum in genere et per capita; id enim hoc loco nostrum postulat institutum. Verum ad hoc ut viam præmuniamus et aperiamus, dicendum aperte quid sentiamus de quibusdam tam placitis philosophicis quam hypothesibus astronomicis, et de observationibus etiam astronomorum per varia secula, ex quibus artem suam instaurant; quæ omnia videntur nobis esse erroris et confusionis plena. Sunt itaque axiomata, sive potius placita nonnulla, quæ a philosophis accepta, et in astronomiam translata, et male credita, artem corruperunt. Simplex autem erit rejectio et judicium nostrum ; neque enim tempus refutationibus terere convenit. Horum primum est, quod omnia supra lunam inclusive sint incorruptibilia, neque novas generationes aut mutationes ullo modo patiantur. De quo alibi dictum est, quod sit superstitio et vaniloquium. Verum ex hoc fonte illud ingens malum, quod ex omni anomalia novas

atque, ut putant, emendatas confingant astronomi theorias, et rebus sæpius tamquam fortuitis applicant causas æternas et invariabiles. Secundum est, quod cœlo (cum sit scilicet ex essentia quinta et minime elementari) non competant actiones illæ turbulentæ, compressionis, relaxationis, repulsionis, cessionis et similium, quæ videntur progigni a mollitia quadam corporum et duritia, quæ habentur pro qualitatibus elementaribus. Hæc vero assertio est abnegatio insolens et licentiosa rerum et sensus. Ubicunque enim corpus naturale positum sit, ibi est antitypia quoque, idque pro modo corporis. Ubicunque vero corpora naturalia, et motus localis, ibi vel repulsio, vel cessio, vel sectio; hæc enim quæ dicta sunt, compressio, relaxatio, repulsio, cessio, cum multis aliis, sunt passiones materiæ catholicæ ubique locorum. Attamen ex hoc fonte nobis emanavit illa multiplicatio circulorum perplexorum ad libitum, quos tamen volunt ita et consignari inter se, et alios intra alios moveri et verti tanto lævore et lubricitate, ut nulla nihilominus sit impeditio, nulla fluctuatio; quæ omnia phantastica plane sunt et rebus insultant. Tertium est, quod singulis corporibus naturalibus singuli competant motus proprii; et si plures inveniantur motus, omnes, excepto uno, sint aliunde, et ex movente aliquo separato. Quo falsius quicquid nec excogitari potest, cum universa corpora ex multiplici rerum consensu motibus etiam pluribus prædita sint, aliis dominantibus, aliis succumbentibus, aliis etiam latentibus nisi provocentur ; proprii autem rerum motus nulli sint nisi mensuræ exactæ, et modi

motuum communium. Atque hinc rursus nobis prodiit primum mobile separatum, et cœli super cœlos et inædificationes novæ continentur, ut motuum tam diversorum præstationibus sufficere possint. Quartum est, quod omnes motus cœlestium dispensentur per circulos perfectos; quod onerosum valde est, et portenta illa eccentricorum et epicyclorum nobis peperit; cum tamen, si naturam consuluissent, motus ordinatus et uniformis sit circuli perfecti; motus vero ordinatus, sed multiformis, qualis invenitur in cœlestibus compluribus, sit aliarum linearum; meritoque Gilbertus hæc deridet, quod non verisimile sit naturam confinxisse rotas, quæ, exempli gratia, in circuitu contineant milliare unum aut alterum, ad hoc ut feratur pila palmaris. Tantulæ enim magnitudinis videtur esse corpus planetæ ad eos, quos ad deferendum illud fingunt, circulos. Quintum est, quod stellæ sint partes orbis sui tanquam clavo fixæ. Hoc vero evidentissime est commentum eorum, qui mathemata, non naturam tractant, atque motum corporum tantum stupide intuentes, substantiarum omnino obliviscuntur. Ista enim fixatio, particularis est affectus rerum compactarum et consistentium, quæ firmas habent prehensiones ob pressuras partium. Inopinabile autem prorsus est si transferatur ad mollia vel liquida. Sextum est, quod stella sit densior pars orbis sui; illæ vero neque partes sunt, neque densiores. Non enim homogenea sunt cum æthere, et gradu tantum, sed plane heterogenea, et substantia differunt; atque ea quoque substantia quoad densitatem rarior est, et magis

explicata quam ætherea. Sunt et alia complura placita ejusdem vanitatis; sed hæc ad id, quod agitur, sufficient. Atque hæc de placitis philosophiæ circa cœlestia dicta sint. Quod vero ad hypotheses astronomorum attinet, inutilis fere est earum redargutio, quæ nec ipsæ pro veris asseruntur, et possint. esse variæ, et inter se contrariæ, ut tamen phænomena æque salvent, et concinnent. Itaque sit cautum, si placet, inter astronomiam et philosophiam, tanquam fœdere convenienti et legitimo, ut scilicet astronomia præhabeat hypotheses, quæ maxime expeditæ sunt ad compendia computandi, philosophia eas, quæ proxime accedunt ad veritatem naturæ, atque ut astronomiæ hypotheses rei veritati non præjudicent, et philosophiæ decreta talia sint, quæ sint super phænomena astronomiæ explicabilia. Atque de hypothesibus ita esto. At de observationibus astronomicis, quæ accumulantur assidue, quæque jugiter a cœlo tanquam aquæ scaturiunt, illud omnino homines monitos volumus; ne forte de illis verum sit, quod eleganter fingitur de musca Esopi, quæ sedens super temonem currus Olympici; Quantum, inquit, pulverem ego excito? Ita observatio aliqua pusilla, eaque quandoque instrumento, quandoque oculo, quandoque calculo titubans, quæque possit esse propter veram aliquam in cœlo mutationem, novos cœlos, et novas sphæras, et circulos excitat. Neque hæc eo dicimus, quod remitti debeat aliqua industria observationum et historiæ, quam omnibus modis acuendam et intendendam esse dicimus, sed tantummodo ut adhibeatur prudentia, et summa et sedata judicii maturitas, in

« VorigeDoorgaan »