Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Atque mentio Chimistarum nos admonet, ut aliquid etiam de Magia naturali, ea quæ nunc hoc vocabulum solenne et fere sacrum inquinavit, dicamus: ea enim inter philosophos chimicos in honore esse consuevit. Quæ nobis in hujusmodi sermone inferior videtur, quam ut condemnetur : sed levitate ipsa effugiat. Quid enim illa ad nos, cujus dogmata plane phantasia et superstitio, opera præstigiæ et impostura? nam inter innumera falsa, si quid ad effectum perducitur, hujusmodi semper est, ut sit ad novitatem et admirationem conficta, non ad usum aut accommodata aut destinata. Etenim evenit fere semper de magicis experimentis, quod poeta lascivus ludit, "Pars minima est ipsa puella sui ;" quemadmodum autem philosophiæ proprium est efficere, ut omnia minus quam sint admiranda videantur propter demonstrationes; ita et imposturæ non minus proprium est, ut omnia magis quam sunt admiranda videantur propter ostentationem et falsum apparatum. Atque ista tamen vanitas, nescio quo modo, contemnitur et recipitur ; unde enim satyrion ad venerem, pulmones vulpis ad phthisim, nisi ex hac officina? verum nimis multa de nugis; nimis sane, si, ut ineptæ, ita innoxia essent.

Resumamus orationis filum, et philosophiam quam in manibus habemus ex signis excutiamus; ista enim, filii, inseri oportuit ad intellectus vestri præparationem, quæ res sola nunc agitur. Duplex enim est animorum præoccupatio seu mala inclinatio ad nova, quando ea proponi contigerit: una ab insita opinione de placitis receptis, altera ab anticipatione sive præ

figuratione erronea de re ipsa quæ affertur, ac si pertineret ad aliqua ex jampridem damnatis et rejectis, aut saltem ad ea, quæ animus ob levitatem aut absurditatem fastidit.

Itaque jam reversi de signis dispiciamus. Atque, filii, inter signa nullum est magis certum aut nobile quam ex fructibus. Quemadmodum enim in religione cavetur, ut fides ex operibus monstretur, idem etiam ad philosophiam optime traducitur, ut vana sit quæ sterilis. Atque eo magis, si loco fructuum uvæ vel olivæ, producat disputationum et contentionum carduos et spinas; de vestra autem philosophia vereor, ne nimis vere cecinerit poeta non solum illo carmine;

"Infelix lolium et steriles dominantur avenæ :" Sed et illo;

"Candida succinctam latrantibus inguina monstris."

Videtur enim illa ex longinquo visa virgo, specie non indecora, sed partibus superioribus: habet enim generalia quædam non ingrata et tanquam invitantia; cum vero ad particularia ventum sit, veluti ad uterum et partes generationis, atque ad id ut aliquid ex se edat, tum demum loco operum et actionum, quæ contemplationis proles est digna et legitima, monstra illa invenias resonantia, et oblatrantia, et ingeniorum naufragiis famosa.

Atque hujus mali auctor imprimis Aristoteles, altrix ista vestra philosophia. Illi enim vel ludo vel gloriæ erat, quæstiones minus utiles, primo subornare, deinde confodere; ut pro assertore veritatis

Pessimo enim et exem

contradictionum artifex sit. plo et successu scientia traditur per quæstiones subministratas, earumque solutiones. Qui enim bene affirmat et probat, et constituit et componit, is errores et objectiones longe summovet et veluti eminus impedit et abigit; qui autem cum singulis colluctatur, is exitum rei nullum invenit sed disputationes serit. Quid enim opus sit ei, qui unum luminis et veritatis corpus clarum et radiosum in medio statuit, parva quædam et pallida confutationum ellychnia ad omnes errorum angulos circumferre, solventi alia dubia, alia per ipsam illam solutionem excitanti ac veluti generanti? Verum id curæ, ut videtur, præcipue fuit Aristoteli, ut homines haberent parata in singulis quæ pronunciarent, quæ responderent, et per quæ se expedirent, potius, quam quid penitus crederent, aut liquido cogitarent, aut vere scirent. Philosophia autem vestra tam bene auctorem refert, ut quæstiones, quas ille movit, illa figat et faciat æternas; ut quæri videatur, non ut veritas eruatur, sed ut disputatio alatur: adeo ut Nasica sententia illi Catonis præponderet. Neque enim illud agitur ut temporis progressu sublatis dubiis, tanquam hostibus a tergo, ad ulteriores provincias penetretur; sed ut perpetuæ istæ quæstiones, tanquam Carthago, militiam istam disputandi ex

erceant.

Quod vero ad operum fructum et proventum attinet; existimo ex ista philosophia, per tot annorum spatia laborata et culta, ne unum quidem experimentum adduci posse, quod ad hominum sta

VOL. 11.

HH

tum levandum et locupletandum spectet, et philosophiæ speculationibus vere acceptum referri possit : adeo ut brutorum animalium instinctus plura inventa pepererint, quam doctorum hominum sermones. Sane Celsus ingenue et prudenter fatetur, experimenta medicinæ primo inventa fuisse, ac postea homines circa ea philosophatos esse, et causas explorasse et assignasse; non ordine inverso evenisse, ut ex philosophia et causarum cognitione ipsa experimenta deprompta essent: neque hic finis. Non male enim merita esset philosophia ista de practica, licet eam experimentis non auxisset, si tamen usum ejus castiorem et prudentiorem reddidisset (quod fortasse facit), atque interim ejus incrementis et progressibus nihil obfuisset. Illud autem magis damnosum, et perniciosum, quod inventa non solum non edat, sed etiam opprimat et exstinguat.

Nam affirmare licet, filii, verissime, Aristotelis de quatuor elementis commentum rem certe obviam et pinguem, quia hujusmodi corpora in maxima quantitate et mole cernuntur, cui tamen ille potius auctoritatem quam principium dedit, cum Empedoclis esset; a quo etiam melius erat positum, quod postea avide a medicis arreptum, quatuor complexionum, quatuor humorum, quatuor primarum qualitatum conjugationes post se traxit; tanquam malignum et infaustum sidus infinitam, et medicinæ, et compluribus rebus mechanciis sterilitatem attulisse, dum homines per hujusmodi concinnitates et compendiosas ineptias sibi satisfieri patientes, nil amplius curant, et vivas et utiles rerum observationes

prorsus omiserunt. Itaque si illud verum, "ex fructibus eorum," videtis certe quo res redierit.

Agite vero, filii, et signa ex incrementis capiamus; certe si ista doctrina plane instar plantæ a stirpibus suis revulsæ non esset, sed gremio et utero naturæ adhæreret, atque ab eadem aleretur; id minime eventurum fuisset, quod per annos bis mille jam fieri videmus, ut scientiæ in eodem fere statu maneant et hæreant, neque augmentum aliquod memorabile sumpserint. Poliuntur fortasse nonnunquam ab aliquo, et illustrantur et accommodantur (dum tamen interim ab infinitis lacerentur et deformentur et inquinentur), sed utcunque non dilatantur aut amplificantur. In artibus autem mechanicis contra evenire videmus; quæ ut spiritu quodam repletæ vegetant et crescunt, primo rudes, deinde commodæ, post excultæ, sed perpetuo auctæ philosophia autem et scientiæ intellectus statuarum more adorantur et celebrantur, sed non moventur ; quinetiam in primo nonnunquam auctore maxime florent, et deinceps declinant et exarescunt.

Neque vero mirum est ista discrimina inter mechanicam et philosophiam conspici, cum in illa singulorum ingenia misceantur, in hac corrumpantur et destruantur. Quod si quis existimet, scientiarum ut rerum ceterarum esse quendam statum, idque fere in tempus unius auctoris incidere, qui beneficio temporis usus, et suæ ætatis princeps, inspectis reliquis scriptoribus et judicatis, scientias ipsas absolvat et perficiat; quod postquam factum sit, juniores rite palmas secundas petere, ut hujusmodi auctoris opera

« VorigeDoorgaan »