Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

suo, atque introductum in consessum virorum, qualem, inquit, vel tu videre velles; nihil enim in vita mihi accidit jucundius; erant autem circiter quinquaginta viri, neque ex iis quisquam adolescens, sed omnes ætate provectiores, quique vultu ipso dignitatem cum probitate singuli præ se ferrent. Inter quos aiebat se cognovisse nonnullos honoribus perfunctos, atque alios ex senatu; etiam antistites sacrorum insignes, atque ex omni fere ordine eminentiore aliquos; erant etiam quidam, ut aiebat, peregrini ex diversis nationibus. Atque cum ille primo introiisset, invenit eos familiariter inter se colloquentes; sedebant tamen ordine sedilibus dispositis, ac veluti adventum alicujus exspectantes.

Neque ita multo post ingressus est ad eos vir quidam, aspectus (ut ei videbatur) admodum placidi et sereni, nisi quod oris compositio erat tanquam miserantis, cui cum omnes assurrexissent, ille circumspiciens et subridens; nunquam, inquit, existimavi, potuisse fieri, ut otium omnium vestrum, cum singulos recognosco, in unum atque idem tempus coincideret, idque quomodo evenerit, satis mirari non possum. Cumque unus ex coetu respondisset, eum ipsum hoc otium illis fecisse, cum quæ ab ipso exspectarent illi ducerent omni negotio potiora: atque ut video, inquit, universa illa jactura ejus quod hic consumetur temporis, quo certe vos separati multis mortalibus profuissetis, ad meas rationes accedet. Quod si ita est, videndum profecto ne vos diutius morer: simul consedit, absque suggesto aut cathedra, sed ex æquo cum cæteris, atque hujusmodi quædam

apud eum consessum verba fecit; nam aiebat, qui hæc narrabat, se illa tum excepisse ut potuit, licet cum apud se, una cum illo amico suo qui eum introduxerat, ea recognosceret, fateretur ea longe inferiora iis quæ tum dicta essent visa esse. Exemplum autem orationis quam exceperat, quod circa se habebat, proferebat. Illud ita scriptum erat.

Vos certe, filii, homines estis et mortales; nec conditiones vestræ tantum pœniteat, si naturæ vestræ satis memineritis. Deus mundi conditor et vestrum, animas vobis donavit mundi ipsius capaces, nec tamen eo ipso satiandas, itaque fidem vestram sibi seposuit, mundum sensui attribuit: neutra autem oracula clara esse voluit sed involuta, ut vos exerceret, quandoquidem excellentiam rerum rependeret. Atque de rebus divinis optima de vobis spero: circa humaná autem, metuo vobis, ne diuturnus error vos usu céperit. Existimo enim hoc apud vos penitus credi, voś statu uti scientiarum florente et bono. Ego rursus moneo vos, ne eorum quæ habetis aut copiam aut utilitatem, quasi ad magnum aliquod fastigium evecti, et votorum compotes, aut laboribus perfuncti accipiatis. Idque sic considerate.

Si in omnem illam scriptorum varietatem, qua scientiæ tument et luxuriantur, de eo quod afferunt interpelletis, et stricte et presse examinetis, ubique reperietis ejusdem rei repetitiones infinitas; verbis, ordine, exemplis, atque illustratione, diversas; rérum summa et pondere, ac vera potestate prælibatas âê plane iteratas; ut in pompa paupertas sit, et in rebus jejunis fastidium. Atque si vobiscum fami

liariter loqui et jocari hac de re liceat, videtur doctrina vestra cœnæ illi hospitis Chalcidensis simillima, qui cum interrogaretur, unde tam varia venatio ? respondit, illa omnia ex mansueto sue esse facta. Neque enim negabitis universam istam copiam, nil aliud esse quam portionem quandam philosophiæ Græcorum, eamque certe minime in saltu aut silvis naturæ nutritam, sed in scholis et cellis, tanquam animal domesticum saginatum. Quod si a Græcis iisque paucis abscedatis, quid tandem habent vel Romani, vel Arabes, vel nostri, quod non ab Aristotelis, Platonis, Hippocratis, Galeni, Euclidis, Ptolemæi inventis derivetur, aut in eadem recidat? Itaque videtis in sex fortasse hominum cerebellis et animulis, spes et fortunas vestras sitas esse. Neque vero idcirco Deus vobis animas rationales indidit, ut suas partes (fidem scilicet vestram quæ divinis debetur) hominibus deferretis: neque sensus informationem firmam et validam attribuit, ut paucorum hominum opera, sed ut sua demum opera, cœlum et terram, contemplaremini; laudes suas celebrantes, et hymnum auctori vestro canentes, iis etiam viris, si placet, (nihil enim obstat) in chorum acceptis.

Quinetiam ista ipsa doctrina, usu vestra, origine Græca, quæ tanta pompa incedit, quota pars fuit illa sapientiæ Græcorum? Ea enim varia fuit; varietas autem ut veritate non acquiescit, ita nec errorem figit, sed ad veritatem est instar iridis ad solem, quæ omnium imaginum est maxime infirma, et quasi deperdita, sed tamen imago. Verum et hanc quoque varietatem nobis exstinxit (Græcus et

ipse) Aristoteles credo, ut discipuli res gestas æquaret. Atque discipuli præconium (si recte memini) tale celebratur:

"Felix terrarum prædo, non utile mundo

Editus exemplum, terras tot posse sub uno
Esse viro."

Acerbe

An et magister, felix doctrinæ prædo? illud, sed quæ sequuntur optime. Nullo enim modo ille utilis rebus humanis, qui tot egregia ingenia, tot, inquam, libera capita in servitutem redegerit. Itaque, filii, de copia vestra audistis quam arcta, quam ad paucos redacta. redacta. Divitiæ enim vestræ sunt pau

corum census. De utilitate jam attendite.

Atque tandem, aditum ad mentes et sensus vestros, non dicam impetrabimus (vos enim benevoli), sed struemus aut machinabimur, res siquidem difficilis. Quo fomite, qua accensione lumen nobis innatum excitabimus, idque a præstigiis luminis adventitii et infusi liberabimus? Quomodo, inquam, nos vobis dabimus, ut vos vobis reddamus? Infinita præjudicia facta sunt, opiniones haustæ, receptæ, sparsæ. Theologi multa e philosophia ista sua fecerunt, et speculativam quandam ab utraque doctrina coagmentatam condiderunt. Viri civiles, qui ad existimationis suæ fructum pertinere putant, ut docti habeantur, multa ubique ex eadem scriptis suis et orationibus inspergunt. Etiam voces, filii, et verba ex dictamine ejusdem philosophiæ, et secundum ejus præscripta et placita, apposite conficta sunt, adeo ut simul ac loqui didiceritis (felicem dicam an

infelicem) hanc errorum cabalam haurire et imbibere necesse fuerit. Neque hæc tantum consensu singulorum firmata, sed et institutis academiarum, collegiorum, ordinum, fere rerumpublicarum veluti sancita est.

Huic itaque jam subito renunciabitis? idne sumus vobis auctores? Atqui ego, filii, hoc non postulo, neque hujusmodi philosophiæ vestræ fructus moror, aut eos vobis interdico, neque in solitudinem aliquam vos abripiam. Utimini philosophia quam habetis, disputationes vestras ex ejus uberibus alite, sermones ornate, graviores apud vulgus hominum hoc ipso nomine estote. Neque enim philosophia vera ad hæc multum utilis vobis erit: non præsto est, nec in transitu capitur, nec ex prænotionibus intellectui blanditur, non ad vulgi captum (nisi per utilitatem et opera) descendit. Servate itaque et illam alteram, et prout commodum vobis erit, adhibete atque aliter cum natura, aliter cum populo negotiamini. Nemo enim est, qui plus multo quam alius quis intelligit, quin ad minus intelligentem, tanquam personatus sit, ut se exuat, alteri det. Verum illud vos familiariter pro more nostro moneo, "Habete Laidem dummodo a Laide non habeamini." Judicium sustinete, aliis vos date, non dedite; et vos melioribus servate. Atque videmur minus quiddam vobis imponere, quod hæc, quæ in manibus habetis, usu vobis et honore manebunt: ideoque æquiore animo passuri estis, eadem de veritate et utilitate in dubium vocari.

Verum etiamsi vos optime animati essetis, ut

« VorigeDoorgaan »