Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

71. Historia Olfactus, et Odorum.

72. Historia Gustus, et Saporum.

73. Historia Tactus, et ejus Objectorum. 74. Historia Veneris, ut speciei Tactus.

75. Historia Dolorum corporeorum, ut speciei Tac

tus.

76. Historia Voluptatis et Doloris in genere.

77. Historia affectuum ; ut Iræ, Amoris, Verecundiæ,

etc.

78. Historia Facultatum Intellectualium; Cogitativæ, Phantasiæ, Discursus, Memoriæ, etc.

79. Historia Divinationum Naturalium.

80. Historia Dignotionum, sive Diacrisium occultarum Naturalium.

81. Historia Coquinaria; et artium subservientium, veluti Macellaria, Aviaria, etc.

82. Historia Pistoria et Panificiorum; et artium subservientium, ut Molendinaria, etc.

83. Historia Vinaria.

84. Historia Cellaria, et diversorum generum Potus. 85. Historia Bellariorum et Confecturarum.

86. Historia Mellis.

87. Historia Sacchari.

88. Historia Lacticiniorum.

89. Historia Balneatoria, et Unguentaria.

90. Historia Miscellanea circa curam corporis ; Tonsorum, Odorariorum, etc.

91. Historia Auri-fabrilis, et artium subservientium. 92. Historia Lanificiorum, et artium subservientium.

VOL. 11.

FF

93. Historia Opificiorum e Serico et Bombyce, et artium subservientium.

94. Historia Opificiorum ex Lino, Cannabio, Gossipio, Setis, et aliis Filaceis; et artium subservientium.

95. Historia Plumificiorum.

96. Historia Textoria, et artium subservientium. 97. Historia Tinctoria.

98. Historia Coriaria, Alutaria, et artium subservientium.

99. Historia Culcitraria et Plumaria.

100. Historia Ferri-Fabrilis.

101. Historia Latomiæ sive Lapicidarum.

102 Historia Lateraria, et Tegularia.

103. Historia Figularis.

104. Historia Cæmentaria, et Crustaria.

105. Historia Ligni-Fabrilis.

106. Historia Plumbaria.

107. Historia Vitri et omnium Vitreorum et Vitriaria.

108. Historia Architecturæ in genere.

109. Historia Plaustraria, Rhedaria, Lecticaria, etc. 110. Historia Typographica, Libraria, Scriptoria, Sigillatoria; Atramenti, Calami, Papyri, Membranæ, etc.

111. Historia Cera.

112. Historia Viminaria.

113. Historia Storearia, et Opificiorum ex Stramine, Scirpis, et similibus.

114. Historia Lotricaria, Scoparia, etc.

115. Historia Agriculturæ, Pascuariæ, Cultus Syl

varum, etc.

116. Historia Hortulana.

117. Historia Piscatoria.

118. Historia Venationis et Aucupii.

119 Historia Rei Bellicæ, et artium subservientium ; ut Armamentaria, Arcuaria, Sagittaria, Sclopetaria, Tormentaria, Balistaria, Machinaria, etc. 120. Historia Rei Nauticæ, et Practicarum, et artium subservientium.

121. Historia Athletica, et omnis generis Exercitationum Hominis.

122. Historia Rei Equestris.

123. Historia Ludorum omnis generis.

124. Historia Præstigiatorum et Circulatorum. 125. Historia Miscellanea diversarum Materiarum Artificialium; ut Esmaltæ, Porcellanæ, complurium Cæmentorum, etc.

126. Historia Salium.

127. Historia Miscellanea diversarum Machinarum, et Motuum.

128. Historia Miscellanea Experimentorum Vulgarium, quæ non coaluerunt in Artem.

Etiam Mathematicarum purarum Historiæ conscribendæ sunt, licet sint potius observationes quam experimenta.

129. Historia naturarum et potestatum Numerorum. 130. Historia naturarum et potestatum Figurarum. Non abs re fuerit admonere quod, cum necesse sit multa ex experimentis sub duobus titulis vel

pluribus cadere (veluti Historia Plantarum, et Historia Artis Hortulanæ multa habebunt fere communia), commodior sit Inquisitio per Artes, Dispositio vero per Corpora. Parum enim nobis curæ est de artibus ipsis mechanicis, sed tantum de iis quæ afferunt ad instruendam Philosophiam. Verum hæc e re nata melius regentur.

REDARGUTIO PHILOSOPHIARUM.

DUM hæc tractarem, intervenit amicus meus quidam ex Gallia rediens, quem cum salutassem, atque ego illum, ille me de rebus nostris familiariter interrogassemus: tu vero, inquit, vacuis tuis ab occupationibus civilibus intervallis, aut saltem remittentibus negotiis, quid agis? Opportune,' inquam, nam ne nil me agere existimes, meditor instaurationem philosophiæ, ejusmodi quæ nihil inanis aut abstracti habeat, quæque vitæ humanæ conditiones in melius provehat. Honestum profecto opus, inquit: et quos socios habes? Ego certe, inquam, profecto nullos : quin nec quenquam habeo quocum familiariter de hujusmodi rebus colloqui possim, ut me saltem explicem et exacuam. Duræ, inquit, partes tuæ sunt: et statim addidit, atque tamen scito hæc aliis curæ Tum ego lætatus: guttula, inquam, me aspersisti, atque animam reddidisti. Ego enim anum quandam fatidicam non ita pridem conveni, quæ, mihi nescio quid obmurmurans, vaticinata est, fœtum meum in solitudine periturum. Vis, inquit, ut tibi narrem quæ mihi in Gallia circa hujusmodi negotium evenerunt. Libentissime, inquam, atque insuper gratiam habebo.

esse.

Tum retulit se Parisiis vocatum a quodam amico

« VorigeDoorgaan »