Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

IMAGO CIVILIS JULII CÆSARIS.

[blocks in formation]

JULIUS CESAR a principio fortuna exercita usus est, quod ei in bonum vertit; hoc enim illi fastum detraxit, nervos intendit. Animus ei inerat studio et affectu turbidus, judicio et intellectu admodum serenus hocque indicat facilis illa sui explicatio, tum in rebus gerendis, tum in sermone. Nemo enim, aut celerius decernebat, aut magis perspicue loquebatur: nil impeditum, nil involutum quis notaret. Voluntate autem et appetitu is erat, qui nunquam partis acquiescebat, sed ad ulteriora semper tendebat: ita tamen, ut non immaturo fastidio, sed legitimis spatiis, transitus actionum gubernaret : semper enim perfectissimas clausulas actionibus imponebat. Itaque ille, qui post tot victorias et tantam partam securitatem, reliquias belli civilis in Hispania non contempsit, sed præsens subegit; post extremum illud demum bellum civile confectum, et omnia undique pacata, expeditionem in Parthos continuo moliebatur. Erat proculdubio summa animi magnitudine, sed ea, quæ magis amplitudinem propriam, quam merita in commune, spiraret. Prorsus enim omnia ad se referebat, atque ipse sibi erat fidissimum omnium actionum suarum centrum: quod maximam ei et perpetuam fere felicitatem peperit.

Non enim patria, non religio, non officia, non necessitudines, non amicitiæ, destinata ejus remorabantur, vel in ordinem redigebant. Nec magnopere versus in æternitatem erat; ut qui nec statum rerum stabiliret, nec quidquam egregium, vel mole vel instituto, fundaret vel conderet; sed veluti ad se cuncta retulit. Sic etiam ad sua tempora cogitationum fines recepit. Nominis tantum celebritate frui voluit, quod etiam sua id nonnihil interesse putaret. Ac in propriis certe votis, magis potentiæ, quam dignitati, studebat; dignitatem enim et famam non propter se, sed ut instrumenta potentiæ, colebat. Itaque veluti naturali impetu, non morata aliqua disciplina ductus, rerum potiri volebat; iisque magis uti, quam dignus videri: quod ei apud populum, cui nulla inerat dignitas, gratiosum erat; apud nobiles et proceres, qui et suam dignitatem retinere volebant, id obtinuit nomen, ut cupidus et audax videretur. Neque multum sane a vero aberrarunt, cum natura audacissimus esset, nec verecundiam unquam, nisi ex composito, indueret. Atque nihilo secius ita ista efficta erat audacia, ut eum nec temeritatis argueret, nec fastidio homines enecaret, nec naturam ejus suspectam faceret; sed ex morum simplicitate quadam et fiducia, ac nobilitate generis, ortum habuisse putaretur: atque in cæteris quoque rebus omnibus id obtinuit, ut minime callidus aut veterator haberetur, sed apertus et verax. Cumque summus simulationis et dissimulationis artifex esset, totusque ex artibus compositus, ut nihil naturæ suæ reliquum esset, nisi quod ars probavis

set; tamen nil artificii, nil affectionis appareret, sed natura et ingenio suo frui, eaque sequi existimaretur. Neque tamen minoribus et vilioribus artificiis et cautelis omnino obnoxius erat, quibus homines rerum imperiti, et qui non propriis viribus sed alienis facultatibus subnixi, ad auctoritatem suam tuendam uti necesse habent; utpote qui omnium actionum humanarum peritissimus esset, atque cuncta paulo majora ipse per se, non per alios transigeret. Invidiam autem exstinguere optime norat; idque vel dignitatis jactura consequi, non alienum a rationibus suis duxit; veramque potentiam amplexus, omnem illam inanem speciem et tumidum apparatum potentiæ, æquo animo, per totum fere vitæ cursum, declinavit et transmisit: donec tandem, sive satiatus potentia, sive adulationibus corruptus, etiam insignia potentiæ, nomen regium et diadema, concupivit; quod in pernicem ejus vertit. Regnare autem jam usque a juventute meditatus est; idque ei exemplum Syllæ, affinitas Marii, æmulatio Pompeii, corruptela et perturbatio temporum facile suggerebant. Viam autem sibi ad regnum miro ordine sternebat primum per potentiam popularem et seditiosam, deinde per potentiam militarem et imperatoriam. Nam initio sibi erant frangendæ senatus opes et auctoritas, qua salva nemini ad immodica et extraordinaria imperia aditus erat. Tum demum evertenda erat Crassi et Pompeii potentia, quod nisi armis fieri non poterat. Itaque (ut faber fortunæ suæ peritissimus) primam structuram per largitiones, per judiciorum corruptelas, per renovationem

memoriæ C. Marii, et partium ejus (cum plerique senatorum et nobilium e Syllana factione essent), per leges agrarias, per seditiosos tribunos quos immittebat, per Catalinæ et conjuratorum insanias, quibus occulto favebat, per exilium Ciceronis, in cujus causa senatus auctoritas vertebatur, ac complures hujusmodi artes, attollebat et evehebat: sed maxime omnium per Crassi et Pompeii, et inter se et secum, conjunctionem absolvebat. Qua parte absoluta, ad alteram continuo partem accingebatur, factus proconsul Galliarum in quinquennium, rursusque in alterum quinquennium atque armis, legionibus, et bellicosa et opulenta provincia potens et Italiæ imminens. Neque enim eum latebat, postquam se armis et militari potentia firmasset, nec Crassum nec Pompeium sibi parem futurum; cum alter divitiis, alter famæ et nomini confideret; alter ætate, alter auctoritate senesceret ; neuter veris et vigentibus præsidiis niteretur. Quæ omnia ei ex voto cessere; præsertim cum ipse singulos senatores et magistratus, et denique omnes qui aliquid poterant, ita privatis beneficiis devinctos et obstrictos haberet, ut securus esset de aliqua conspiratione vel consensu adversus suos conatus ineundis, antequam aperte rempublicam invaderet. Quod cum et semper destinasset, et aliquando tandem faceret, tamen personam suam non deponebat; sed ita se gerebat, ut æquitate postulatorum, et simulatione pacis, et successibus suis moderandis, invidiam in adversas partes torqueret; seque, incolumitatis suæ gratia, ad bellum necessarium coactum præ se ferret.

Cujus simulationis vanitas manifesto depre

hensa est, postquam, confectis bellis civilibus, regiam potestatem adeptus, omnibusque æmulis, qui aliquam ei solicitudinem injicere possent, e medio sublatis, tamen de reddenda republica ne semel quidem cogitavit, neque hoc saltem fingere aut prætexere dignaretur. Quod liquido declarat, cupiditatem et propositum regni adipiscendi ei et semper fuisse, et ad extremum patuisse. Neque enim occasionem aliquam arripuit, sed ipse occasiones excitavit et efformavit. In bellicis autem rebus maxime ejus virtus enituit, quæ tantum valuit, ut exercitum non tantum duceret, sed et effingeret. Neque enim major ei scientia affuit in rebus gerendis, quam in animis tractandis neque id vulgari aliqua disciplina, quæ obsequium assuefaceret ad mandata, aut pudorem incuteret, aut severitatem usurparet; sed quæ miris modis ardorem et alacritatem adderet, et victoriam fere præriperet, quæque militem erga ipsum plus conciliaret, quam liberæ reipublicæ conducebat. Cum autem in omni genere belli versatus esset, cumque artes civiles cum bellicis conjungeret, nil tam improvisum ei accidebat, ad quod remedium paratum non haberet; et nil tam adversum, ex quo non utilitatem aliquam derivaret. Personæ autem suæ debitas partes attribuit; ut qui sedens in prætorio in magnis præliis omnia per nuntios administraret. Ex quo duplicem fructum capiebat; ut et in discrimen rarius se committeret, atque ut cum res inclinare cœpissent, prælium per ipsius præsentiam, veluti nova auxilia, instauraretur. In omni autem apparatu et conatu bellico, non tantum ad exempla res gerebat, sed

« VorigeDoorgaan »