Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Dei ab omni adspersione malitiæ liberent. Primus gradus est eorum, qui duo principia constituunt paria, ac inter se pugnantia et contraria, unum boni, alterum mali. Secundus gradus est eorum, quibus nimium læsa videtur majestas Dei, in constituendo adversus eum principio affirmativo et activo: quare exturbata tali audacia, nihilominus inducunt contra Deum principium negativum et privativum. Nam volunt esse opus ipsius materiæ et creaturæ internum et nativum et substantivum, ut ex se vergat et relabatur ad confusionem et ad nihilum; nescientes ejusdem esse omnipotentiæ ex aliquo nihil facere, cujus ex nihilo aliquid. Tertius gradus est eorum, qui arctant et restringunt opinionem priorem tantum ad actiones humanas, quæ participant ex peccato, quas volunt substantive, absque nexu aliquo causarum, ex interna voluntate et arbitrio humano pendere, statuuntque latiores terminos scientiæ Dei quam potestatis, vel potius ejus partis potestatis Dei (nam et ipsa scientia potestas est), qua scit, quam ejus, qua movet et agit: ut præsciat quædam otiose, quæ non prædestinet et præordinet. Et non absimile est figmento, quod Epicurus introduxit in Democritismum, ut fatum tolleret, et fortunæ locum daret, declinationem videlicet atomi, quod semper a prudentioribus inanissimum commentum habitum est. Sed quidquid a Deo non pendet, ut auctore et principio, per nexus et gradus subordinatos, id loco Dei erit, et novum principium, et deaster quidam. Quare merito illa opinio respuitur, ut læsio et diminutio majestatis et potestatis Dei. Et tamen admo

dum recte dicitur, quod "Deus non sit auctor mali," non quia non auctor, sed quia non mali.

DE ECCLESIA ET SCRIPTURIS.

PROTEGES EOS IN TABERNACULO TUO A CONTRADICTIONE

LINGUARUM.

CONTRADICTIONES linguarum ubique occurrunt, extra tabernaculum Dei. Quare quocunque te verteris, exitum controversiarum non reperies nisi huc te receperis. Dices, verum est, nempe in unitatem ecclesiæ. Sed adverte. Erat in tabernaculo arca, et in arca testimonium vel tabulæ legis. Quid mihi narras corticem tabernaculi, sine nucleo testimonii? Tabernaculum ad custodiendum et tradendum testimonium erat ordinatum. Eodem modo et ecclesiæ custodia et traditio per manus scripturarum demandata est, sed anima tabernaculi est testimonium.

IN FELICEM MEMORIAM

ELIZABETHÆ

ANGLIÆ REGINÆ.

ELIZABETHA, et natura et fortuna, mirabilis inter fœminas, memorabilis inter principes, fuit. Neque hæc res indicium monachi alicujus, aut hujusmodi censoris umbratilis desiderat: nam isti homines, stylo acres, judicio impares, et partis suæ memores, rerum minus fideles testes sunt. Ad principes viros pertinet hæc cognitio, atque ad eos, qui imperiorum gubernacula tractarunt, et rerum civilium ardua, et arcana norunt. Rarum in omni est memoria muliebre imperium; rarior in eo felicitas; rarissima cum felicitate diuturnitas. Illa vero quadragesimum quartum regni sui annum complevit ; neque tamen felicitati suæ superstes fuit. De hac felicitate pauca dicere institui, neque in laudes excurrere : laudem homines tribuunt, felicitatem Deus.

nam

Primum in parte felicitatis pono, quod ad imperatorium fastigium a privata fortuna evecta sit. Siquidem hoc in moribus et opinionibus hominum penitus insedit, ut quæ præter spem et exspectationem eveniunt, majori felicitati deputentur. Sed non hoc est quod volo; illud intueor, principes, qui in domo regnatrice, et ad spem successionis non dubiam nutriti sunt, ab educationis indulgentia et

licentia depravatos, plerumque et minus capaces et minus moderatos evadere. Itaque optimos et excellentissimos reges reperias, quos utraque fortuna erudit: talis apud nos fuit Henricus septimus, et apud Gallos Ludovicus duodecimus; qui recenti memoria, et eodem fere tempore, non tantum a privata, sed etiam ab adversa et exercita fortuna, regnum accepere, atque (ille prudentia, hic justitia) floruere. Similis fuit et hujusce principis ratio; cujus initia et spes variavit fortuna, ut in principatu ad extremum erga illam constans et æquabilis esset. Nam Elizabetha natalibus suis successioni destinata, deinde exhæredata, tum posthabita fuit; eadem, regno fratris, fortuna magis propitia et serena, regno sororis magis turbida et ancipiti usa est. Neque tamen ex vinculis subito in regnum assumpta est, ut ab infortunio exacerbata intumesceret; sed libertati restituta, et exspectatione aucta, tum demum regnum, sine tumultu aut competitore, placide et felicissime obtinuit. Atque hæc ideo adducimus, ut appareat, divinam providentiam, optimam principem meditatam, per istiusmodi disciplinæ gradus eam præparasse et extulisse. Neque sane natalium dignitati calamitas matris obesse debet; cum præsertim satis constet, Henricum octavum prius amori novo, quam iræ adversus Annam, indulsisse; ejusque regis natura et ad amores, et ad suspiciones propensissima, et in iisdem usque ad sanguinem præceps, posteritatis notam non effugiat. Adde, quod criminatione, vel personæ ipsius, ad quem referebatur, nomine minus probabili, et tenuissimis conjectu

ris innixa, circumventa erat; quod et fama, etiam tum, occulto, ut solet, murmure excepit, et Anna ipsa, celso animo et memorabili voce, sub tempus mortis suæ protestata est: nacta enim nuntium (ut existimabat) et fidum et benevolum, eadem hora, qua ad mortem se parabat, hujusmodi mandata ad regem perferenda dedit: "regem in ipsa novis honoribus cumulanda institutum suum optime servare et perpetuo tueri; cum illam primum, generosa stirpe ortam, sed nobilitatis titulis non insignitam, dignitate marchionissæ ornasset, deinde in regni et thori consortium accepisset; et postremo, quia non restabat terreni honoris gradus altior, innocentem ad coronam martyrii evehere voluisset." Atqui nuntius ille ad regem, alio amore flagrantem, hoc perferre non ausus est; sed fama, veritatis vindex, ad posteros pertulit.

Atque non exigua pars felicitatis Elizabethæ, etiam mensura, ac veluti curriculum ipsum regiminis sui nobis visum est: non tantum quia diuturnum, sed quia spatium illud ætatis suæ occupavit, quod rerum moderamini, et habenis regni flectendis et moliendis, aptissimum esset. Annos enim viginti quinque (qua ætate curatura finitur) nata, cum regnare inciperet, ad septuagesimum ætatis annum imperium produxit. Itaque, nec pupillæ detrimenta et aliena arbitria; nec rursus exactæ et ægræ senectutis incommoda experta est. Senectus autem, etiam privatis, miseriarum satis; sed regibus, præter communia ætatis mala, adhuc status sui declinationes et inglorios exitus afferre solet. Nemo enim fere in

« VorigeDoorgaan »