Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

quia voluptates fere secessus quærunt, atque hominum cœtus sæpe vitant: Sirenum autem cantus omnibus decantatus est, ejusque pernicies et artificium varium itaque interprete hæc non egent. Illud magis acutum, de ossibus veluti clivis albentibus e longinquo visis: ex quo illud significatur, exempla calamitatum, licet clara et conspicua, contra voluptatum corruptelas non multum proficere. Restat de remediis parabola, non abstrusa ea quidem, sed tamen prudens et nobilis. Proponuntur enim mali tam callidi, et tam violenti, remedia tria: duo a philosophia; tertium a religione. Atque primus effugii modus est, ut quis principiis obstet, atque omnes occasiones, quæ animum tentare et solicitare possint, sedulo devitet: id quod obturatio illa aurium denotat; atque hoc remedium ad animos mediocres et plebeios necessario adhibetur, tanquam ad comites Ulyssis. Animi autem celsiores etiam versari inter medias voluptates possunt, si decreti constantia se muniant: quin et per hoc, virtutis suæ experimentum magis exquisitum capere gaudent; etiam voluptatum ineptias et insanias perdiscunt, potius contemplantes quam obsequentes: quod et Salomon de se professus est, cum enumerationem voluptatum, quibus diffluebat, ea sententia claudat: "Sapientia quoque perseveravit mecum." Itaque hujusmodi heroës inter maximas voluptatum illecebras se immobiles præstare, atque in ipsis earum præcipitiis se sustinere queant; tantum, ad Ulyssis exemplum, interdictis perniciosis suorum consiliis et obse

quiis, quæ animum maxime omnium labefactare et solvere possint. Præstantissimum autem in omni genere est remedium Orphei; qui laudes deorum cantans et reboans, Sirenum voces confudit et summovit meditationes enim rerum divinarum voluptates sensus non tantum potestate, sed etiam suavitate, superant.

MEDITATIONES SACRE.

DE OPERIBUS DEI ET HOMINIS.

VIDIT Deus omnia, quæ fecerant manus ejus, et erant bona nimis homo autem conversus, ut videret opera, quæ fecerunt manus ejus, invenit quod omnia erant vanitas et vexatio spiritus.

Quare si opera Dei operaberis, sudor tuus ut unguentum aromatum, et feriatio tua ut sabbatum Dei. Laborabis in sudore bonæ conscientiæ, et feriabere in otio suavissimæ contemplationis. Si autem post magnalia hominum persequeris, erit tibi in operando stimulus et angustia, et in recordando fastidium et exprobratio. Et merito tibi evenit, O homo, ut cum tu, qui es opus Dei, non retribuas ei beneplacentiam, etiam opera tua reddant tibi fructum similem amaritudinis.

DE MIRACULIS SERVATORIS.

BENE OMNIA FECIT.

VERUS plausus: Deus, cum universa crearet, vidit, quod singula, et omnia erant bona nimis : Deus Verbum, in miraculis, quæ edidit (omne autem miraculum est nova creatio, et non ex lege primæ creationis), nil facere voluit, quod non gratiam et

beneficentiam omnino spiraret. Moses edidit miracula, et profligavit Ægyptios pestibus multis; Elias edidit, et occlusit cœlum ne plueret super terram; et rursus eduxit de cœlo ignem Dei super duces et cohortes; Elizæus edidit, et evocavit ursas e deserto quæ laniarent impuberes; Petrus Ananiam sacrilegum hypocritam morte, Paulus Elymam magum cæcitate percussit: sed nihil hujusmodi fecit Jesus. Descendit super eum Spiritus in forma columbæ, de quo dixit," Nescitis cujus spiritus sitis." Spiritus Jesu spiritus columbinus: fuerunt illi servi Dei tanquam boves Dei triturantes granum, et conculcantes paleam; sed Jesus agnus Dei sine ira et judiciis. Omnia ejus miracula circa corpus humanum, et doctrina ejus circa animam humanam. Indiget corpus hominis alimento, defensione ab externis, et cura. Ille multitudinem piscium in retibus congregavit, ut uberiorem victum hominibus præberet: ille alimentum aquæ in dignius alimentum vini ad exhilarandum cor hominis convertit: ille ficum, quod officio suo, ad quod destinatum fuit, ad cibum hominis videlicet, non fungeretur, arefieri jussit : ille penuriam piscium et panum ad alendum exercitum populi dilatavit: ille ventos, quod navigantibus minarentur, corripuit : ille claudis motum, cæcis lumen, mutis sermonem, languidis sanitatem, leprosis carnem mundam, dæmoniacis animum integrum, mortuis vitam restituit. Nullum miraculum judicii, omnia beneficentiæ, et circa corpus humanum; nam circa divitias non est dignatus edere miracula, nisi hoc unicum, ut tributum daretur Cæsari.

DE COLUMBINA INNOCENTIA ET SERPENTINA

PRUDENTIA.

NON ACCIPIT STULTUS VERBA PRUDENTIÆ, NISI EA
DIXERIS, QUÆ VERSANTUR IN CORDE EJUS.

JUDICIO hominis depravato et corrupto omnis, quæ adhibetur, eruditio et persuasio irrita est, et despectui, quæ non ducit exordium a detectione et repræsentatione malæ complexionis animi sanandi; quemadmodum inutiliter adhibetur medicina non pertentato vulnere. Nam homines malitiosi, qui nihil sani cogitant, præoccupant hoc sibi, ut putent bonitatem ex simplicitate morum, ac inscitia quadam, et imperitia rerum humanarum gigni. Quare, nisi perspexerint ea quæ versantur in corde suo, id est, penitissimas latebras malitiæ suæ perlustratas esse ei, qui suasum molitur, deridiculo habent verba prudentiæ; itaque ei, qui ad bonitatem aspirat (non solitariam et particularem, sed seminalem et genitivam, quæ alios trahat), debent esse omnino nota, quæ ille vocat "profunda Satanæ;" ut loquatur cum auctoritate et insinuatione vera. Hinc est illud, "Omnia probate, quod bonum est tenete;" inducens electionem judiciosam ex generali minatione. Ex eodem fonte est illud: "Estote prudentes sicut serpentes, innocentes sicut columbæ." Non est dens serpentis, nec venenum, nec aculeus, quæ non probata debeant esse ; nec pollutionem quis timeat, nam et sol ingreditur latrinas, nec inquinatur; nec quis se Deum tentare credat, nam ex præcepto est, et sufficiens est Deus ut vos immaculatos custodiat.

« VorigeDoorgaan »