Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

globos spargi sine systemate opinati sunt, innuere videntur; præsertim ii, qui astrorum corpora compacta asseruere. Opinio talis est, globos universos, tam astra, quam terram, ex materia solida et densa constare. Illos autem in proximo circumdari genere quodam corporum, quæ sint ipsi globo aliquatenus connaturalia, sed tamen magis imperfecta, languida, et attenuata, quæque nil aliud sint, quam globorum ipsorum effluvia et emanationes; qualia sunt vapores et halitus, atque adeo aër ipse, si conferantur terræ: hæc effluvia ad distantiam circa unumquemque globum non magnam pertingere, reliquum intervallum (quod longe amplissimum est) inane esse. Cui opinioni illud fidem adstruere possit, quod ex tam immensa distantia corpora astrorum conspiciuntur. Si enim universum illud spatium plenum esset, præsertim corporum, quæ proculdubio raritate et densitate valde inæqualia sunt, tanta foret radiorum refractio, ut ad visum nostrum pertingere non possent; cum si longe maxima ejus spatii pars vacua sit, facilius sane perferri consentaneum est. Atque revera hæc quæstio magna ex parte pendebit ex quæstione, quam statim adducemus de substantia stellarum, An sit densa, vel tenuis et explicata? Nam si substantia earum sit solida, videbitur utique na tura circa globos eorumque confinia tantummodo fere occupata esse et solicita, spatia vero interjacentia deserere, et tanquam prætermittere. Itaque non absimile vero fuerit, globos circa centrum spissiores, circa superficiem laxiores, in ambientibus et effluviis quasi deficientes, in vacuo tandem terminari.

Contra, si natura astrorum sit tenuis et flammea, apparebit naturam tenuis non esse solummodo densi decrementum, sed per se potentem et primariam, non minus quam naturam solidi, eamque et in stellis ipsis, et in æthere, et in aëre vigere, ut vacuo illo coacervato non sit opus. Pendebit quoque ista quæstio de vacuo in spatiis interstellaribus ex quæstione illa, quæ pertinet ad principia naturæ, An detur vacuum? Neque tamen hoc ipsum nisi adhibita distinctione. Aliud enim est negare vacuum simpliciter, aliud aliud negare vacuum coacervatum. Longe enim firmiores sunt eæ rationes, quæ adduci possunt ad adstruendum vacuum intermistum ad laxamentum corporum, quam quæ asserunt vacuum coacervatum, sive in spatiis majoribus. Neque hoc solum vidit Hero, vir ingeniosus et mechanicus, sed etiam Leucippus et Democritus, inventores opinionis de vacuo, quam Aristoteles argutiis quibusdam obsidere et expugnare conatur; qui duo philosophi, acutissimi certe et celeberrimi, ita vacuum intermistum dant, ut vacuum coacervatum tollant. Ex sententia enim Democriti vacuum terminatur et circumscribitur, ut ultra certos fines non detur distractio sive divulsio corporum, non magis quam compulsio aut compactio. Licet enim in iis quæ ex Democrito habemus, hoc nunquam diserte positum sit, tamen hoc dicere videtur, cum corpora, æque ac spatia, infinita constituit; ea usus ratione, aliter (si spatium scilicet infinitum, corpora finita essent) corpora nunquam hæsura. Itaque propter co-infinitatem materiæ cum spatio necessario compingitur vacuum

ad terminos certos, quæ videtur ejus fuisse opinio vera et recte intellecta, ut scilicet constituatur finis quidam explicationis sive expansionis corporum per vacuum copulatum; neque vacuum detur solitarium, aut corpore non obsessum.

Quod si non detur vacuum instar solutionis continuitatis in systemate, tamen cum tanta inveniatur in partibus et regionibus systematis corporum diversitas, ut sint tanquam alterius gentis et patriæ, oritur quæstio secunda quæ ad connexionem systematis pertineat; ea est, an æther purus sit unus perpetuus sive continuus fluor, an vero constet ex pluribus contiguis? Neque vero nostrum est de verbis argutari, sed intelligimus per contiguum, corpus quod superjacet nec miscetur: neque rursus intelligimus contignationem duram, qualem vulgus astronomorum comminiscitur, sed qualem possint recipere fluores, ac si argento vivo supernataret aqua, aquæ oleum, oleo aër. Nemini enim dubium esse potest, quin in immenso illo tractu ætheris puri sint eximiæ differentiæ quoad raritatem et densitatem, et alia non pauca; sed utrolibet dato (id est, continuo sive contiguo) hoc fieri potest. Nam satis constat, nec in mari ipso aquam in summo et aquam in imo ejusdem esse consistentiæ et saporis; in aëre vero, inter aërem terræ conterminum, et aërem superiorem plurimum interest, et tamen unus et integer est et perpetuus fluor. Itaque deducitur quæstio ad hoc, utrum differentiæ in tractu ætheris puri se insinuent gradatim et fluxu quodam continuo; an constituantur et distribuantur ad certos et notabiles limites,

ubi corpora conjunguntur, quæ non sint commiscibilia, quemadmodum apud nos aër incumbit aquæ. Enimvero simplicius contemplanti videtur totum istud purum et liquidum corpus, in quo globi terræ et astrorum, tanquam in vastissimo pelago, pendent et natant, quodque interjunctum illis globis quanto ipso et spatio, quod occupat, globorum mensuras quasi innumeris partibus superat, esse indivisa quædam res et summe unita. Verum naturam diligentius intuenti illud plane constabit, consuesse naturam ad spatia nonnulla per gradus, deinde subito per saltus procedere, atque hunc processum alternare. Aliter, si quis vere introspiciat, nulla possit constitui fabrica rerum, nulla figura organica, si per gradus insensibiles perpetuo procederetur. Itaque processus ille per gradus intermundiis competere possit, non mundo, ad cujus constructionem necesse est longe dissimilia discludi alia ab aliis, et tamen approximari. Itaque terram et aquas excipit et contingit aër, corpus longe diversum, et tamen in proximo locatum, non primo limus, deinde vapor, aut nebula, dein aër purus; sed confestim aër absque medio. In aëre vero et æthere (illa enim duo conjungimus) dispertitio maxime omnium insignis et radicalis sumi posse videtur, ex natura magis aut minus susceptiva naturæ stellaris. Itaque tres secundum genera videntur esse regiones maximæ notabiles a globo terræ ad fastigia coli; nimirum trac tus aëris, tractus cœli planetarum, et tractus cœli stellati. Atque in infimo tractu natura stellaris non consistit, in medio consistit, sed coit ad globos sin

gulos, in supremo spargit se per globos plurimos, adeo ut per summitates ejus videatur transire, quasi in empyreum integrum. Neque interim obliviscendum ejus quod paulo ante diximus, consuesse naturam processum graduatum et persultorium alternare, adeo ut regionis primæ confinia communicent cum secunda, et secundæ cum tertia. Nam et in aëre sublimiore, postquam aër cœperit esse ab effluviis terræ defæcatior, et a cœlestium magis attenuatus, tentat et experitur consistere flamma; ut in cometis humilioribus fit, qui sunt mediæ cujusdam naturæ inter naturam stellarum consistentem et evanidam; et rursus videtur cœlum circa solem fortasse stellescere, et transire incipere in naturam cœli stellati. Nam possint illæ maculæ, quæ in sole observatione certe fida et diligenti deprehensæ sunt, esse rudimenta quædam materiæ stellaris; at in cœlo Jovis etiam stellæ absolutæ et perfectæ conspiciuntur, licet, propter parvitatem, absque commoditate perspicillorum invisibiles, et rursus in summitatibus cœli stellati ex innumeris micationibus ætheris inter stellas numeratas (cujus aliæ causæ satis frigidæ reddi solent) videtur natura stellaris magis fundi et continuari. Verum de his in quæstionibus, quas mox proponemus de substantia et astrorum et cœli interstellaris, plura dicemus. Hæc enim, quæ diximus, pertinent tantum ad quæstiones de nexu systematis. Superest quinta quæstio de collocatione partium systematis, sive de ordine coelorum. Atque dato quod non sit systema, sed spargantur globi, aut dato quod sit systema, cujus sit centrum sol;

« VorigeDoorgaan »