Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

parvum foramen aër fortiter exsugatur; deinde foramen cera obturetur, et ad tempus dimittatur; post cera a foramine auferatur; audies manifeste sibilum aëris intrantis in ovum, tractum scilicet ab aëre interiore, qui post violentam rarefactionem se restituit. Ut hoc quoque experimento generetur sonus in contrarium motus manifesti aëris.

Similiter, in ludicro illo instrumento, quod vocatur lyra Judaica, tenendo latera inter dentes vibratur lingula ferrea tracta ad exterius, sed resilit interius ad aërem in palato, et inde creatur sonus.

Atque in his tribus experimentis dubium non est, quin sonus generetur per percussionem aëris introrsum versus palatum aut ovum vitreum.

Percussio

Generatur sonus per percussiones. illa fit, vel aëris ad aërem, vel corporis duri ad aërem, vel corporis duri ad corpus durum.

Exemplum percussionis aëris ad aërem maxime. viget in voce humana, et in vocibus avium, et aliorum animalium; deinde in instrumentis musicis, quæ excitantur per inflationem: etiam in bombardis et sclopetis, ubi percussio edens sonum generatur maxime ex percussione aëris conclusi, exeuntis ex ore bombardæ aut sclopeti ad aërem externum. Nam pila indita non multum facit ad fragorem. Neque percussio corporis mollis ad corpus molle tantum repræsentatur in percussione aëris ad aërem; verum et aëris ad flammam, ut in excitatione flammæ per folles; etiam flammæ inter se, alia aliam impellens, reddunt quendam mugitum; utrum vero interveniat aër, inquiratur ulterius. Etiam omnis flamma subito

concepta, si sit alicujus amplitudinis, excitat sonum summovendo (ut arbitror) aërem magis quam ex esse: etiam in eruptionibus fit percussio spiritus erumpentis ad aërem ambientem; ut in crepitaculis quæ fiunt ex foliis siccis, aut sale nigro, et multis aliis immissis in ignem ; et in tonitru, vel erumpente spiritu e nube, vel volutante et agitato, ut fit in tonitru magis surdo et prolongato; etiam solet (ad ludicrum) folium rosæ viridis contractum ut aërem contineat, super dorsum manus aut frontem percussum, crepare per eruptionem aëris.

Exempla percussionis corporis duri ad aërem ostendunt se in instrumentis musicis sonantibus per chordas; in sibilo sagittæ volantis per aërem; in flagellatione aëris, licet non percutiat corpus durum, etiam in organis musicis editur sonus per aërem percutientem aquam in fistula illa, quam vocant lusciniolam, quæ reddit sonum perpetuo tremulum, in mota aqua, et rursus se recipiente: etiam in ludicris instrumentis, quibus se oblectant pueri (Gallos vocant) ad imitationem vocum avium: similiter in aliis hydraulicis.

Exempla percussionis corporis duri ad corpus durum se ostendunt vel simpliciter, vel cum communicatione aëris nonnihil conclusi, præter illum aërem, qui secatur sive eliditur inter corpora dura percussa; simpliciter, ut in omni malleatione, seu pulsatione corporum durorum; cum communicatione aëris inclusi, ut in campanis et tympanis.

Lapis injectus fortiter in aquam reddit sonum; atque etiam guttæ pluvia cadentes super aquam,

nec minus unda pulsans undam: in quibus percussio fit inter corpus durum et aquam.

Videtur in generatione omnis soni illud constans esse, ut aliquæ sint partes aëris, utque requiratur aër inter corpora percussa; qui aër, in percussione corporis duri ad aërem, et corporis duri ad corpus durum, videtur manifesto secari aut elidi. Arbitror flammam ad hoc posse sufficere, vice aeris: veluti si inter flammas majores sonet campana, aut lapides percutiantur: at in percussionibus aëris ad aërem elisio aut separatio illa videtur obscurior, sed tantum videtur aër verberari et impelli, idque molliter admodum in voce leni. Attamen necesse videtur, etiam in hoc genere, ut sit aliqua elisio aëris percussi per aërem percutientem: nam etiam in aëre moto per flabellum, aër a latere, et emisso aëre per folles, currens ille aëris, qui emittitur, dividit reliquum aërem. Verum de hoc genere elisionis aëris, quod fit ubi aëris percussio ad aërem edit sonum, ut in voce, inquiratur ulterius.

Merito dubitatur, utrum percussio illa, quæ edit sonum cum aër percutitur per chordam, aut alias, fiat ab initio, cum aër resiliente chorda percutitur; aut paulo post, videlicet densato per primam percussionem aëre, et deinde præstante vices tanquam corporis duri.

Ubi redditur sonus per percussionem aëris ad aërem, requiritur ut sit incarceratio aut conclusio aëris in aliquo concavo; ut in fistulando per os, in tibiis; in barbito; in voce, quæ participat ubi aër includitur in cavo oris aut gutturis. In percussione

corporis duri ad aërem requiritur durities corporis, et citus motus; et interdum communicatio cum concavo, ut in cithara, lyra, flagellatione aeris, etc. At in percussione corporis duri ad corpus durum minus requiritur concavum, aut celer motus.

Fabulantur de pulvere pyrio albo, qui præstaret percussionem absque sono. Certum est nitrum, quod est album, ad exsufflationem plurimum valere, ita tamen ut pernicitas incensionis et percussionem et sonum multum promoveat: cita autem incensio ex carbone salicis maxime causatur, qui est niger. Igitur si fiat compositio ex sulphure et nitro et ex modico camphora, fieri potest ut incensio sit tardior, et percussio non ita vibrans et acuta: unde multum possit diminui de sono; sed etiam cum jactura in fortitudine percussionis. De hoc inquiratur ulterius.

DE DURATIONE SONI, ET EJUS INTERITU ET
EXSTINCTIONE.

DURATIO Soni campana percussæ aut chordæ, qui videtur prolongari et sensim exstingui, non provenit utique a prima percussione: sed trepidatio corporis percussi generat in aëre continenter novum Nam si prohibeatur illa trepidatio, et sistatur campana aut chorda, perit cito sonus; ut fit in espinettis, ubi si dimittitur spina, ut chordam tangat, cessat sonus.

sonum.

Campana pensilis in aëre longe clariorem et diuturniorem reddit sonum, licet percutiatur malleo ad extra, quam si staret fixa, et similiter malleo percutiatur. Atque de diuturniore sono reddita est jam

ratio, quia trepidat diutius. Quod vero etiam primitivus sonus in pensili sit magis sonorus, in stante minus, amplius inquirendum est.

Similiter scyphus argenteus aut vitreus, talitro percussus, si sibi permittatur, sonum edit clariorem et diuturniorem; quod si pes scyphi altera manu teneatur fixus, longe hebetiorem et brevioris moræ.

Qui redditur in barbito aut cithara sonus, manifesto non fit a percussione inter digitum, aut calamum, et chordam; seu inter digitum, aut calamum, et aërem sed impellente digito, ac tum resiliente chorda, et resiliendo percutiente aërem. Itaque cum chorda movetur plectro, non digito, aut calamo, continuari potest sonus ad placitum, propter. asperitatem fili plectri resina parum obducti; unde non labitur per chordam, nec eam semel percutit, sed hæret, eamque continenter vexat; ex quo motu sonus continuatur.

Potest sumi in argumentum, quod sonus sit plane genus quoddam motus localis in aëre, quod ita subito pereat. Quia in omni sectione aut impulsione aëris, aër affatim se recipiat et restituat; quod etiam aqua facit per multos circulos, licet non tam velociter quam aër.

DE CONFUSIONE ET PERTURBATIONE SONI.

In actu visus visibilia ex una parte non impediunt visibilia ex aliis partibus; quin universa quæ se offerunt undiquaque visibilia, terræ, aquæ, sylvæ, sol, ædificia, homines, simul ob oculos repræsentantur. Quod si totidem voces aut soni ex diversis

« VorigeDoorgaan »