Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

A CATALOGUE OF BODIES, ATTRACTIVE, &c. 223

magnetici, et fini alteri apponatur succinum, leniter fricatum, versorium convertit se.

Succinum calefactum ab igne, sive tepeat, sive ferveat, sive inflammetur, non trahit.

Bacillum ferreum candens, flamma candela ardens, carbo ignitus, admota festucis aut versoriis, non trahunt.

Succinum in majore mole, si fuerit politum, allicit, licet non fricatum; si in minore, aut impurius, sine frictione non trahit.

Crystallus, lapis specularis, vitrum, electrica cetera, si urantur, aut torreantur, non trahunt.

[blocks in formation]

Vapidus aër succino, &c. afflatus, vel ab ore, vel ab aere humidiore, virtutem trahendi suffocat.

Si charta aut linteum interponatur inter succinum et paleam, non fit motus aut attractio.

Succinum ant electrica calefacta ex radiis solis, non expergefiunt ad trahendum, sicut ex frictione.

Succinum fricatum, et radiis solis expositum diutius vires trahendi retinet, nec tam cito eas deponit ac si in umbra positum esset.

Fervor ex speculo comburente succino, &c. conciliatus, non juvat ad trahendum.

Sulphur accensum, et cera dura inflammata, non trahunt.

Succinum, cum citissime a frictione festucæ vel versorio apponitur, optime trahit.

Virtus electrica viget in retentione ad tempus non minus quam in attractione prima.

Flamma apposito succino intra orbem activitatis non trahitur.

Gutta aquæ admoto succino trahitur in conum. Electrica, si durius affricentur, impeditur attractio. Quæ ægre alliciunt in claro cælo, in crasso non

movent.

Aqua imposita succino virtutem trahendi suffocat, licet ipsum aquam trahat.

Sarca ita succino circundatum, ut tangat, attractionem tollit; sed interpositum ut non tangat, non omnino tollit.

Oleum succino appositum motum non impedit; nec succinum digito oleo madefacto fricatum, vires trahendi perdit.

Firmius provocant, et diutius retinent succinum gagates, et hujusmodi, etiam minore cum frictione : adamas, crystallum, vitrum, diutius teri debent, ut manifesto incalescant antequam trahant.

Quæ flammæ approximant, licet propinqna distantia, a succino non trahuntur.

Fumum extincta lucerna succinum, &c. trahit. Fumus ubi exit et crassus est, fortius trahit succinum; cum adscenderit, et rarior fit, debilius. Corpus ab electricis attractum non manifesto alteratur, sed tantum incumbit.

HISTORIA ET INQUISITIO PRIMA

DE SONO ET AUDITU, ET DE FORMA SONI, ET LATENTE PROCESSU SONI;

SIVE

SYLVA SONI ET AUDITUS.

De generatione soni, et prima percussione.

soni.

De duratione soni, et de interitu et exstinctione

De confusione et perturbatione soni.

De adventitiis auxiliis et impedimentis soni.
De hæsione soni, et varietate mediorum.
De penetratione soni.

De delatione soni, et directione seu fusione ejus, et de area quam occupat, simul, et separatim.

De corporum diversitate, quæ reddunt sonum;

et instrumentis, et de speciebus soni, quæ occurrunt. De multiplicatione, augmentatione, diminutione, et fractione sonorum.

De repercussione soni, et echo.

De conjugiis et dissidiis audibilium et visibilium, et aliarum, quas vocant, specierum spiritualium. De celeritate generationis et exstinctionis soni, et tempore in quo fiunt.

De affinitate, aut nulla affinitate, quam habet sonus cum motu aëris, in quo defertur, locali et manifesto.

VOL. 11.

De communicatione aëris percussi et elisi cum aëre, et corporibus, vel spiritibus ipsorum, ambientibus.

De efformatione, sive articulatione soni. De ipsissima impressione soni ad sensum. De organo auditus, ejusque dispositione et indispositione, auxiliis et impedimentis.

De sono et auditu inter prima inquisitionem instituere visum est. Etenim expedit intellectui, et tanquam ad salubritatem ejus pertinet, ut contemplationes spiritualium (quas vocant) specierum, et operationum ad distans, misceantur cum contemplatione eorum, quæ operantur tantum per communicationem substantiæ ad tactum. Deinde observationes de sonis pepererunt nobis artem musicæ. Illud autem solenne est, et quasi perpetuum, cum experimenta et observationes coaluerint in artem, mathematicam et practicam intendi, physicam deseri. Quinetiam optica paulo melius se habet; non enim tantum pictura et pulchritudo et symmetria optica proponuntur; sed contemplatio omnium visibilium. At musicæ, tantum toni harmonici. Itaque de sonis videndum.

.

DE GENERATIone soni, et PRIMA PERCUSSIONE.

COLLISIO, sive elisio, ut vocant, aëris, quam volunt esse causam soni, nec formam nec latentem processum denotat soni, sed vocabulum ignorantiæ est et levis contemplationis.

Sonus diffunditur et labitur tam levi impulsu in sua generatione; item tam longe, idque in ambitum,

cum non multum pendeat ex prima directione; item tam placide absque ullo motu evidenti, probato vel per flammam, vel per plumas, et festucas, vel alio quovis modo; ut durum plane videatur, soni formam esse aliquam elisionem vel motum manifestum localem aëris, licet hoc efficientis vices habere possit.

Quandoquidem sonus tam subito generetur, et continuo pereat, necesse videtur ut aut generatio ejus aërem de sua natura paulum dejiciat, atque interitus ejus eum restituat, ut in compressionibus aquarum, ubi corpus in aquam injectum complures circulos efficiat in aquis, qui proveniunt ex aqua primum compressa, deinde in suam consistentiam et dimensionem se restituente (id quod motum libertatis appellare consuevimus); aut contra, quod generatio soni sit impressio grata et benevola, quæ se insinuat aëri, et ad quam libenter aër se excitat, et interitus ejus sit a vi aliqua inimica, quæ aërem eo motu atque impressione diutius frui non sinit; ut in generatione ipsius corporis flammæ, in qua generatio flammæ videtur fieri alacriter, sed ab aëre et inimicis circumfusis cito destrui.

Fistulatio, quæ fit per os absque aliqua admota fistula, possit effici sugendo anhelitum versus interiora palati, non solum extrudendo anhelitum ad extra. Atque plane omnis sorbitio aëris ad interius dat sonum nonnullum. Quod dignum admodum notatu videatur: quia sonus generatur in contrarium motus manifesti aëris, ut prima aëris impulsio videatur plane efficiens remotum, nec sit ex forma soni.

Similiter si accipiatur vitreum ovum, atque per

« VorigeDoorgaan »