Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ad hæc transferens, existimet hæc, quæ dicimus, votis similia videri, quæque spei nimis indulgeant, revéra autem ex philosophiæ statu mutato nil aliud secuturum, quam ut placita fortasse transferantur, res autem humanæ nihilo futuræ sint auctiores ; huic fidem, ut putamus, faciemus, nil minus ági, quam placitum aut sectam, nostramque rationem ab iis, quæ hucusque in philosophia et scientiis præbita sunt, toto genere differre: operum autem certissimam messem sponderi, ni homines muscum sive segetem herbidam demetere præoccuparent, atque affectu puerili et conatu fallaci operum pignora intempestive captaverint. Atque ex his, quæ diximus, pertractatis, satis cautum de præjudicio fore existimamus illius generis, quod ex prava et iniqua rei, quæ adducitur, perceptione conflatur, atque una secundam partem, quam præparantem appellamus, absolvi; postquam et ex parte religionis, et ex parte contemplationis abstractæ, et ex parte prudentiæ naturalis, atque ejus comitatu, diffidentia, et sobrietate, et similibus, omnis adversa aura conticuerit, et reflare desierit. Attamen ut omnibus numeris completa adhibeatur præparatio, illud deesse videtur, ut languor ipse mentis et torpor, ex rei miraculo contractus, tollatur. Hæc autem mala dispositio mentis tantum per causarum indicationem aufertur: sola enim causarum cognitio miraculum rei, et stuporem mentis solverit. Itaque omnes impedimentorum malitias et molestias, quibus interclusa philosophia vera remorata est, signabimus, ut minime mirum sit humanum genus erroribus tam diuturnis implicatum,

atque exercitum fuisse. In qua parte etiam illud opportune ad spem solido argumento fovendam patebit, nimirum licet vera illa naturæ interpretatio, quam molimur, merito maxime difficilis, tamen multo maxi mam difficultatis partem in iis subesse, quæ in potestate nostra sunt, atque corrigi possunt, non in iis, quæ extra potestatem nostram sita existunt; in mente (inquam), non in rebus ipsis, aut in sensu. Quod si cui supervacua videatur accurata ista nostra, quam adhibemus ad mentes præparandas, diligentia, atque cogitet hoc quiddam esse ex pompa, et in ostentationem compositum, itaque cupiat rem ipsam, missis ambagibus et præstructionibus, simpliciter exhiberi ; certe optabilis nobis foret (si vera esset) hujusmodi insimulatio. Utinam enim tam proclive nobis esset difficultates et impedimenta vincere, quam fastum inanem et falsum apparatum deponere. Verum hoc velimus homines existiment, nos haud inexplorato viam in tanta solitudine inire, præsertim cum argumentum hujusmodi præ manibus habeamus, quod tractandi imperitia perdere, et veluti exponere nefas sit. Itaque ex perpenso et perspecto tam rerum quam animorum statu, duriores fere aditus ad hominum mentes, quam ad res ipsas, invenimus, ac tradendi labores inveniendi laboribus haud multo leviores experimur, atque, quod in intellectualibus res nova fere est, morem gerimus, et tam nostras cogitationes quam aliorum simul bajulamus. Omne enim idolum vanum arte, atque obsequio, ac debito accessu subvertitur; vi, et contentione, atque incursione subita et abrupta efferatur. Neque hoc ideo

[ocr errors]

tantum fit, quod homines vel admiratione auctorum captivi, vel propria fiducia tumidi, vel assuetudine quadam renitentes, se æquos præbere nolint. Si quis libentissime sibi æquitatem imperare voluerit, atque omne præjudicium veluti ejuraverit, tamen et tali mentis dispositioni neutiquam propterea fidere oporteret. Nemo enim intellectui suo ex arbitrio voluntatis suæ imperat, neque philosophorum (ut prophetarum) spiritus philosophis subjecti sunt. Itaque non aliorum æquitas, aut sinceritas, aut facilitas, sed nostra propria cura atque morigeratio et insinuatio nobis præsidio esse possit. Qua in re accedit et alia quædam difficultas ex moribus nostris haud parva, quod constantissimo decreto nobis ipsi sancivimus, ut candorem nostrum et simplicitatem perpetuo retineamus, nec per vana ad vera aditum quæramus, sed ita obsequio nostro moderemur, ut tamen non per artificium aliquod vafrum, aut imposturam, aut aliquid simile imposturæ, sed tantummodo per ordinis lumen, et per novorum super saniorem partem veterum solertem insitionem, nos nostrorum votorum compotes fore speremus. Itaque eo redimus, ut hanc præmuniendi diligentiam minorem potius pro tantis difficultatibus, quam minus necessariam esse judicemus. Missa autem jam parte præparante, ad partem informantem veniemus, atque artis ipsius, quam adducimus, figuram simplicem et nudam proponemus.

Quæ ad intellectum perficiendum ad interpretationem naturæ faciunt, dividuntur in tres ministrationes, ministrationem ad sensum, ministrationem

ad memoriam, et ministrationem ad rationem. In ministratione ad sensum tria docebimus. Primo, quomodo bona notio constituatur et eliciatur, ac quomodo testatio sensus, quæ semper est ex analogia hominis, ad analogiam mundi reducatur et rectificetur; neque enim multum sensui tribuimus in perceptione immediata, sed quatenus motum sive alterationem rei manifestat. Secundo, quomodo ea quæ sensum effugiunt, aut subtilitate totius corporis, aut partium minutiis, aut loci distantia, aut tarditate vel etiam velocitate motus, aut familiaritate objecti, aut alias, in ordinem sensus redigantur, atque ejus judicio sistantur, ac insuper in casu, quo adduci non possunt, quid faciendum, atque quomodo huic destitutioni vel per instrumenta, vel per graduum observationem peritam, vel per corporum proportionatorum ex sensibilibus ad insensibilia indicationes, vel per alias vias ac substitutiones, sit subveniendum. Postremo loco de historia naturali, et de modo experimentandi dicemus, qualis sit ea historia naturalis quæ ad philosophiam condendam sufficere possit; et rursus qualis experimentatio, deficiente historia, necessario sit suscipienda: ubi etiam quædam de provocanda et figenda attentione admiscebimus. Multa enim in historia naturali atque experimentis, notitia ipsa adesse jampridem, usu abesse solent, propter vim animi apprehensivam minime excitatam. His tribus ministratio ad sensum absolvitur. Aut enim sensui materia præbetur, aut juvamentum; nimirum vel ubi deficit, vel ubi declinat. Materiæ, historia, et experimenta, defectui sensus substitutiones; declinationi rectificationes debentur,

VOL. 11.

M

Ministratio ad memoriam hoc officium præstat, ut ex turba rerum particularium, et naturalis historiæ generalis acervo particularis historia excerpatur, atque disponatur eo ordine, ut judicium in eam agere, et opus suum exercere possit. Etenim vires mentis sobrie æstimandæ, neque sperandum ut eæ in rerum infinitate discurrere possint. Manifestum autem est, memoriam tum in rerum multitudine comprehendenda incapacem et incompetentem; tum in rerum delectu, quæ ad inquisitionem aliquam definitam faciant, suggerendo imparatam atque inhabilem esse. Quod autem ad prius malum attinet, facilis est medendi ratio; unico enim remedio absolvitur; ut nulla nisi de scripto inquisitio aut inventio recipiatur. Perinde enim est ut quis interpretationem naturæ in aliquo subjecto, memoria sola nixus, complecti velit, ac si computationes ephemeridis memoriter tenere aut perficere tentet. Quinetiam satis liquet quantum memoriæ et mentis discursui tribuamus, cum nec de scripto inventionem, nisi per tabulas ordinatas, probemus. De posteriore igitur magis laborandum. Atque certe postquam subjectum inquisitioni constitutum et terminatum sit, atque a corpore rerum abscissum et inconfusum constiterit (in quo habemus nonnulla, quæ utiliter præcipiamus), ministratio ista ad memoriam tribus operis sive officiis constare videtur. Primo, docebimus qualia sint ea, quæ circa subjectum datum sive propositum (discurrendo per historiam) inquiri debeant, quod est instar topicæ. Secundo, quo ordine illa disponi oporteat, et in tabulas digeri. Neque tamen ullo modo speramus

« VorigeDoorgaan »