Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors]
[graphic][ocr errors][ocr errors][subsumed][ocr errors][merged small][ocr errors][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[blocks in formation]

H

Heu, meliora tibi depromere dona volentes

Astringit gratas parcior arca manus.
Túne tui poteris vocem hic agnoscere nati

Tam malè formatam, diffimilemque tua?
Túne hìc materni vestigia sacra decoris,

Tu speculum poteris hic reperire tuum ?
Pott longum, dices, Coulii, 6c mihi tempus?

Sic mihi speranti, perfide, multa redis?
Quæ, dices, Saga Lemurésque Deæque, nocentes,

Hunc mihi in infantis supposuere loco ?
At tu, sancta parens, crudelis tu quoque, nati

Ne tractes dextrâ vulnera cruda rudi.
Hei mihi, quid fato genitrix accedis iniquo ?

Sit fors, sed non fis, ipsa, noverca mihi.
Si mihi natali Musarum adolescere in arvo,

Si benè dilecto luxuriare folo,
Si mihi de doctâ licuiffet pleniùs undâ

Haurire, ingentem fi fatiare fitim,
Non ego degeneri dubitabilis ore redirer.,

Nec legeres nomen fusa rubore meum.
Scis bene, scis quæ me tempestas publica mundi

Raptatrix vestro fuftulit è gremio,
Nec pede adhuc firmo, nec firmo dente, negati

Poscentem querulo murmure lactis opem.
Sic quondam, aërium vento bellante per æquor,

Cum gravidum autumnum sæva flagellai hyems,
Immatura suâ velluntur ab arbore poma,

Et vi vieta cadunt ; arbor & ipsa gemit.
Nondum fuccus ineft terræ generofus avitæ,

Nondum fol rofeo redditur ore pater.
O mihi jucundum Grantæ fuper omnia nomen!

O penitùs toto corde receptus amor!
O pulchræ fine luxu ædes, vitæque beatæ,

Splendida paupertas, ingenuúfque decor!

« VorigeDoorgaan »