Titi Lucretii Cari de rerum natura libri sex: Quibus interpretationem et notas addidit T. Creech. Accedunt varię lectiones iv. edd. antiquissimarum necnon annotationes R. Bentleii

Voorkant
 

Geselecteerde pagina's

Veelvoorkomende woorden en zinsdelen

Populaire passages

Pagina 71 - Suave, mari magno turbantibus aequora ventis, e terra magnum alterius spectare laborem; non quia vexari quemquamst iucunda voluptas, sed quibus ipse malis careas quia cernere suave est. suave etiam belli certamina magna tueri per campos instructa tua sine parte pericli. sed nil dulcius est, bene quam munita tenere edita doctrina sapientum templa serena, despicere unde queas alios passimque videre errare atque viam palantis quaerere vitae, certare ingenio, contendere nobilitate, noctes atque dies...
Pagina 287 - Tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis Navita, nudus humi iacet, infans, indigus omni Vitali auxilio, cum primum in luminis oras Nixibus ex alvo matris natura profudit, Vagituque locum lugubri complet, ut aecumst Cui tantum in vita restet transire malorum.
Pagina 57 - ... recreata valescat, sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur tristior esse quibus non est tractata, retroque volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti carmine Pierio rationem exponere nostram et quasi musaeo dulci contingere melle...
Pagina 201 - Acherusia fit stultorum denique vita. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis: «lumina sis oculis etiam bonus Ancu' reliquit qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus. Inde alii multi reges rerumque potentes occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
Pagina 175 - ... nam quodcumque suis mutatum finibus exit, continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
Pagina 259 - Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret , 360 aut quibus in rebus multum sumus ante morati atque in ea ratione fuit contenta magis mens , in somnis eadem plerumque videmur obire ; causidici causas agere et componere leges , induperatores pugnare ac proelia obire...
Pagina 108 - Omnis enim per se divom natura necesse est Immortali sevo summa cum pace fruatur, Semota a nostris rebus sejunctaque longe. Nam privata dolore omni, privata periclis, Ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri, Nee bene promeritis capitur, nee taneitur ira.
Pagina 73 - ... si non forte tuas legiones per loca campi fervere cum videas, belli simulacra cientis, subsidiis magnis et equom vi constabilitas, ornatas armis pariter pariterque animatas, * fervere cum videas classem lateque vagari, his tibi tum rebus timefactae religiones 45 effugiunt animo pavide, mortisque timores tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
Pagina 51 - Sanguinis inter se multis coeuntibus guttis; Ex aurique putat micis consistere posse Aurum, et de terris terram concrescere parvis ; Ignibus ex igneis, humorem humoribus esse.
Pagina 27 - ... verum animo satis haec vestigia parva sagaci sunt per quae possis cognoscere cetera tute. namque canes ut montivagae persaepe...

Bibliografische gegevens