Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

enim illi viti, Divinus Auguftinus, Ambrofius Me-
diolanenfis, & Hieronymus, qui claruerunt circa
tempora Theodofii Magni, ex quo præterierunt ufque
nunc plures quàm odlingenti anni, quos Latinorum
Ecclefia Doctores & regulas, & pietatis duces ha-
buit. Hi Divinam aperientes Scripturam, multis
locis fuorum operum manifeftè notant, quod Spiritus
Sandlus ex Patre Filioque, tanquam uno principio,
procedat. At verò Romanus Pontifex Beatus Grego
Tius, qui dicitur fuiffe fub Juftiniano, ante fchifma
pluribus quàm trecentis annis, fuperiores fuos &
ipfe fequens eandem de Spiritu Sando tradit fenten-
tiam. Quare fi rationabile effet propter has caufas à
Latinis dividi, oporteret utique ab initio hoc facere,

neque hæc fapientes putare Sandos, neque com munta cum illis Concilia patefacere. Nunc autem poft unà cum eis feptem celebrata Concilia generalia, & multos prædiciam de Spiritu Sancto fententiam in fuis fcriptis manifeftè prædicantes, Sanctos & ipfis Græcis reputatos, propter eadem ipfa poft multos annos velle ab eis dividi, quomodò non caret omni ratione? Quamquam de Spiritu Sancto, fi foli illius linguæ Patres hoc traderent, nolle credere nondum tantum effet malum. Nunc autem & Græcæ linguæ Patribus id ipfum prædicantibus, fcilicet Magno Bafilio, Sancto Athanafio, Sando Cyrillo, Sancto Gregorio Nyffeno, quomodò non abfurdum eft eos, qui eadem cum illis fapiunt, bæreticos reputare? In alia Epift.2. Epiftola adfirmat ità fenfiffe Græcos Patres omnes præter unum Joannem Damafcenum, qui videtur contrarium dicere. Quamquam non dicit ipfe, quod Spiritus Sanctus non eft ex filio, fed quia non dicitur ex filio. Ac fi diceret, quod in Divina Scriptura non invenitur verbo dictum, QUIA EX FILIO.

Sancti Joannis Damafceni hæc funt verba: Non à Filio, fed per Filium Spiritus Sanctus procedit, nam caufa omnium Pater perhibetur. Ad quæ per Marcum Ephefiorum Primatem adducta verba repofuit apud Sylveftrum Sguropulum Ecclefiæ Conftantinopolitana Crucigerum Beffarion 1.8.c.15. Metropolita Nicænus Damafcenum ut unum è multis haberi, nec tanti momenti nomen

[ocr errors]

ut propter

Sanctus Joannes Damafcenus, Barlaamus in ea-
dem Epiftola oftendit. Et verba illius funt luci
da in libris de fide; Spiritum nobis per Filium
patefactum effe & impartiri confitemur .

L.I.C.II.

Cap. 3.

Eodem modo locutus eft in libro ad Reginas Sanctus Cyrillus Alexandrinus: Spiritus Sanctus naturaliter à Patre eft, & per Filium in creaturam L.4. c.3. dimanat. Et in libris adversùs Neftorium: Filit procul dubio Spiritus eft, ut qui per ineffabilem ipfius naturam procedat, & ipfi fit confubftantialis. Et infrà: Ut procedit ex Patre Spiritus Sanctus, codem modo quoque per Filium. Omnia enim, quæ habet Pater, babet & Filius, præterquam esse Patrem, juxta Filii ad Patrem Verbum, OMNIA MEA TUA SUNT, Et in Symboli expofitivis ad Monachos litteris, extantibus in tertia parte Synodi Ephefinæ: Spiritus Sanctus profunditur, ficut à fonte, à Deo Patre, tribuitur autem creatur & per Filium. Eamdem in formam plures Græcorum fancti Patres funt locuti. Etiam in libro adversus Praxeam Latinus Tertullianus: Spiritum Cap. 4• non abundè puto, quam ex Patre per Filium. Et in libris de Divina Trinitate Sanctus Hilarius Epifcopus Pictavienfis; Spiritum Sanctum tuum, qui L,17. ex te per Unigenitum tuum eft, promerear. Et hinc Sanctum Tharafium Patriarcham Conftantinopolitanum, cujus per feptimam Synodum probatæ litteræ ajunt Spiritum San&tum ex Patre per Self, 7. Filium procedere, laudavit in Florentino Concilio Andreas Latinus Archi-Epifcopus Rhodio

rum.

Vice verfa Spiritum Sanctum ex Patre & Filio procedere non foli olim Latini, fed & Græci Patres frequenter dixerunt. Etenim in libro de fide ad Theodofium Auguftum fcribit Sanctus Cyrillus Alexandrinus: Filius immittit Spiritum Cap. 36 baptizatis, non alienum, fed eum, qui ex illo eft, &ipfius eft proprius. Et in litteris ad Neftorium, in prima Ephefini Concilii parte exftantibus: Spiritus Sanctus perindè à Filio, atque à Deo Patre procedit. Et in librorum adversùs Neftorium, uti Spiritum à Patre per Filium procedere dixerat, eo ipfo capite: Spiritus eft ab ipfo, & in ipfo Epist. 16. illud in Ecclefia debeat quid innovari; promat alium,fecundùm naturam. Et in decima Catechefi San- c. 10. fi poffit, Ephefius ex cenfu antiquorum. In Sanctum iftum Joannem iniquior aut durior non nihil fuit venerabilis Beffarion: Etiam in opere de confecrationis Eucharifticæ verbis utitur eadem in ipfum acrimonia, fufpectumque habet, quafi qui circa verba ifta cum hodiernis Schifmaticis deviaffet. At immerito. Abfit, ut tantus Ecclefiæ orthodoxæ pugil aut hoc aut iftud Chriftianum dogma læfiffet. Aliud non voluit, quam has, A Filio procedit, aut alias iftam proceffionem palàm importantes voces nufquam in Evangelio reperiri. Et hoc eft omninò verum. Rationem dat in libris contra Neftorium Sanctus L.4. c.3. Cyrillus Alexandrinus: Quod Dominus nofter Jefus Chriftus ad Judæos, ipfum ufurpatæ Divinitatis affiduè calumniantes, fit locutus difpenfatoriè, ideòque illorum cæcum furorem commiferatus femper dixerit Spiritum Sanctum à Patre procedere, numquam difertè etiam à fefe. Quod illum à Patre & Filio, aut certè à Patre per Filium procedere profeffus omninò fuerit etiam

&tus Cyrillus Hierofolymitanus ait Spiritum San-
&tum à Patre & Filio procedere intelligibiliter,
non corporeo modo ex eorum ore aut labiis effun-
di. Et in fua liturgia Sanctus Bafilius: Verbum
vivens, à quo Spiritus Sanctus proceffit. Et in fuo
Symbolo tam antiqua Æthiopum Miffa, quam
Severus Patriarcha Alexandrinus: Credo in Spi-
ritum Sanctum, qui ex Patre & Filio procedit.
Qualia teftimonia etiam ex Sancto Athanafio ac
aliis Græcorum Patribus poffunt adduci. Et qui-
dem de Sancto Bafilio in adclamatorio ad Martia
num Auguftum fermone dixit plena Synodus
Chalcedonenfis: Sancti Spiritus doctrinam diligen-
tius tradidit. Quocircà uterque loquendi modus
apud utramque Ecclefiam primis fæculis fuit &
ufitatus & probatus: Apud Græcos primus ferè
legitur Sanctus Joannes Damafcenus dixiffe, Spi
ritus Sanctus procedit, non à Filio, fed per Filium,
ac apud Latinos primi Franci adversùs Sanctum
Tharafium ac feptimam Synodum fcripfiffe ad
Adrianum primum Pontificem : Quod Tharafius

non

Seff. 7.

hon rectè fentiat, qui Spiritum San&um non ex Pa-
tre & Filio fecundùm Nicæni Symboli fidem, fed ex
Patre per Filium procedere in fua credulitatis lectio -
ne fateatur. Nempe tunc Latini & Græci, licèt
non quoad fenfum, tamen quod voces cœperant
diffonare,

dicere eft Patrem totius Deitatis primum aucto-
rem, ac Filii fub ipfo in principii ratione fubau
&torationem negare; eft Patrem & Filium non
folummodò quoad perfonam, fed etiam quoad
effentiam diftinguere; eft Spiritui Sancto adfi
gnare duos auctores ac fontes non fubauctoratos..
Et in hoc puncto Latini & Græci femper conve
nimus. Ambo item femper ftuduimus iftius erro

Pergit in Florentina Synodo ad Græcos lauda-
tus Andreas Archi-Eifcopus Rhodiorum. Hor-
misda fuit ante quintam Synodum Papa, Juftinoris fufpicionem declinare. Hinc enim adversùs
Imperatore: Is fcripfit Epiftolam, quam fufcepit
Joannes fecundus Conftantinopolitanus Epifcopus,
&omnes illius temporis Patres Orientales. Eft au-
tem in illa Epiftola perfpicuè pofitum Spiritum San-
Elum à filio procedere. Cur ergò vos dicitis hoc fuiffse
caufam diffidii, nolleque ftante illo, quod vocatis
additamentum, nobifcum conjungi? Et rursùm in
eadem Seffione feptima: Sandus Maximus Ab-
bas & Martyr, qui ad fextam floruit Synodum, Ro-
manam excufat Ecclefiam, ut injuria ab Orientali
bus accufatam, utique de hifce vocibus, Ex Pa-
tre Filioque procedit. Quocircà iftud loquendi di-
fcrimen videtur medio inter quintam ac fextam
Synodum tempore fuiffe in Ecclefias inductum.
Nam & Sanctus Joannes Damafcenus, qui Lati-
nam videtur notare Ecclefiam, inter fextam &
feptimam Synodum floruit: Eifdemque diebus
fuit ille infolens ejufdem noftræ Latinæ Ecclefiæ
accufator Joannes monachus Hierofolymitanus.
Præcifum inductionis tempus, auctorem, occa-
Tionem ignoro.

Ejus tamen rationem expofuit in Florentino
Concilio Latina Ecclefia in quodam Græcis Epi-
fcopis tradito & per Sylveftrum Sguropulum re-
L.10.6.14 lato fidei Decreto: Nos Græci declaramus illud,

quod nos afferimus Spiritum Sanctum à Patre procededere, non ea mente à nobis proferri, ut Filius excluderetur, à quo non negamus Spiritum San&tum eternùm proceffiffe, fuamque effentiam derivasse æquè ac à Patre; fed quia fufpicabamur Latinos adfirmaffe à Patre & Filio Spiritum Sanctum promanasse tamquam à duobus fontibus, & duabus facrofanctæ Trinitatis fpirationibus: Ideò ab boc loquendi modo, & in eo fenfu Spiritum San&um à Patre & Filio procedentem dicere cavimus. Ejufdem fufpicionis excludendæ caufa dixit in fidei fuæ Decreto Gregogorii decimi Pontificis Synodus Lugdunenfis: Damnamus & reprobamus omnes, qui negare præfumpferint æternaliter Spiritum Sanctum ex Patre & Filio procedere, five etiam temerario ausu asserere, quod Spiritus Sanctus ex Patre & Filio, tamquam ex duobus principiis, & non tamquam ex uno procedat.

Erat fufpicio penitùs erronea. Hinc enim pergit laudatum Latinæ apud Florentiam fidei Decretum. Confimili ratione & nos Latini declaramus allud, quod nos intendimus Spiritum Sandum à Patre & Filio procedere, non eo mentis fenfu à nobis afferi, quafi Patrem excludere niteremur, quò minùs fons effet ac principium totius Deitatis tam Filii quàm Spiritus Sancti, aut quafi illud, quod dicimus Spiritum Sanctum à Filio procedere, crederemus Fi lium à Patre non derivasse, aut quafi duo principia aut duas productiones Spiritus Sancti introduceremus, & non unicum tantùm principium, unicam produGionem. Patrem itàque & Filium duo principia

Maximinum Arianorum Epifcopum fcribit SanAtus Auguftinus: Cùm de Spiritu Sando Filius la- L.3. C.14. queretur, ait, DE PATRE PROCEDIT, quoniam Pater proceffionis ejus eft auctor, qui talem Filium genuit, & gignendo ei dedit, ut etiam de ipfo procederet Spiritus Sanctus. Dicit folum Patrem effe Spiritus San&i auctorem, qui tamen ejufdem proceffionis virtutem Filio dederit, atque ità Filium fibi conjunxerit in principium, non diverfum, fed idem & unum, at fubauctoratum, Eadem de caufa in libris de Sanctiffima Trinitate dicit Spiritum Sanctum à Patre procedere principaliter. Hinc item in Symboli ad mona- L.15.0.17, chos expofitione Sanctus Cyrillus Alexandrinus 26. ipfum dicit à Patre tamquam à fonte per Filium profundi. Et hunc, ut ab omni calumnia liberiorem, loquendi modum omnes tandem Græci fuere complexi. Nofter, quod Patri & Filio eamdem voculam Ex communiter præfigeret, illis vifus eft memorati erroris fufpicioni fubjacere. At utrumque penitùs coincidere multis poftmodùm oftenderunt Beffarion Metropolita Ni. cænus, ac Becus & Gennadius fecundus, Ec clefiafticæ inter utramque gentem pacis amantes Patriarchæ Conftantinopolitani. Proindè iftum duorum principiorum feu divifæ Trinitatis errorem primus nobis impofuit aut Joannes monachus Hierofolymitanus, aut Photius, ità conatus fchifma fuum ftabilire. Et hinc quidam Docto→ res Scholaftici, docentes Patrem & Filium effe duos confubftantialis fui Doni Spiratores, fcandalosè locuti funt, & Photianæ de nobis fufpicioni peffima fomenta præbuerunt. Nam & Platonicos, Patrem & Filium, licèt recto fenfu, dicentes effe duo principia, indifciplinatæ ac piarum aurium offenfivæ locutionis, dudùm ante criminatrices Photii lites, arguit in litteris de civitate Dei Sanctus Auguftinus, & adjungit: L.10.c.2 Nobis ad certam regulam loqui fas eft, ne verborum licentia etiam de rebus, quæ bis fignificantur, impiam gignat opinionem. Nos itàque non dicimus duo aut tria principia, cùm de Deo loquimur, ficut nec duos Deos vel tres nobis licitum eft dicere, quamvis de unoquoque loquentes, vel de Patre, vel de Filio, vel de Spiritu Sando, etiam fingulum quemque Deum effe fateamur.

C.23

Addit de Photio Andreas Rhodiorum ArchiEpifcopus. Dicimus Photium, qui fuit boftis RoSeff. 7. manæ Ecclefiæ, multaque fcripfit & acriter invectus eft adversùs Nicolaum primum & Adrianum fecundum Pontifices, numquam illos accusasse ob addi tamentum in Symbolo. Eo namque tempore Symboli additamentum aut cantum necdùm receperat Romana Ecclefia, ideòque non de Ephefini Canonis prævaricatione, fed de folo Proceffionis dogmate potuit illam Photius calumniari. Quo

circà nugatur ac imponit in libro de generalibus Synodis Nilus Rhodiorum Metropolita Græcus, ajens in octava Synodo Occidentales Epifcopos fuiffe profeffos in hæc verba: Nos ità legimus ac credimus, ut & vos, abfque ulla additione Symbo lum fanctum, ut ità fe babens fit verè Symbolum veva fidei, fed & eos, qui addunt aut detrabunt aliquid, anathematizamus. Mendaces fabulas produnt verba fequentia: Aderant illic Joannes Papa Rome, Photius Conftantinopolis, & Legati Roma. norum. Etenim octava Synodus non fub Joanne octavo, fed fub Adriano fecundo celebrata fuit, & certum eft Joannem octavum nunquam Conftantinopoli fuiffe. Homo igitur Græcus fchif maticam Photii Synodum, Joannis octavi tempore factam adversùs Romanam Ecclefiam, nequiter ex Photiano fpiritu vocat octavam, & cum noftra peffimè confundit,

Ficta item eft hæc per eumdem Nilum adducta Joannis octavi ad Photium Epiftola. Tua Fraternitas novit, quod cùm ad nos venit, qui nuper ab ea miffus eft, ut probaret nos fuper fancto Symbolo, invenit nos illud confervantes intemeratum, prout antiquitùs nobis traditum fuerat, neque quidquam adjicientes detrahentesve, cùm probè noverimus iis, qui talia audent, gravem imminere condemnationem. Rursus igitur fignificamus Reverentiæ veftræ, ut de boc articulo, ob quem inter Ecclefias Dei fcandalum exortum eft, ità de nobis perfuafum habeas, quod non modò dicimus hoc, fed & eos, qui primùm aufi funt fua temeritate hoc facere, cos tranfgreffores Divinorum fermonum cenfemus, & interverfores TheoJogia Domini noftri, fanctorumque Patrum, qui fynodice Symbolum hoc fanctum acceperunt, cofque cum Juda collocamus, quod idem ac ille fint aufi, non Dominicum quidem corpus morti tradentes, fed fideles, qui funt corporis ejus membra, lacerantes, & alios ab aliis difcerpentes. Eo tempore Romana Ecclefia, nuperum Leonis tertii Pontificis Decretum fervans', fine additamento adhuc omninò recitabat Symbolum, ideòque inter ipfam & Photium effe de hac re non potuit fcandalum aut contentio; effe potuerit cum fola, quæ cum additamento tunc pridem recitabat, Francorum Ecclefia: Verùm abfit, ut eam Joannes octavus aut quis alius Romanus Pontifex ifta de caufa anathematizarit, aut cum Juda collocarit. Recentius eft iftud de Symboli additamento litigium, proindèque & ifta Epiftola est nescio cujus pofterioris Græculi figmentum.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

rùm Euftatius Sebaftenfium in minori Armenia Epifcopus Metropolitanus, à Canone impetitus, nuptias ut Evangelio adverfas interdixit omni Chriftiano, nos fanctas & immaculatas profitemur, & folis majoribus Clericis interdicimus ob caufas, quomodò olim interdixerunt plures et iam Orientales Ecclefiæ, ac Epifcopis ipfe Photius ex duodecimo & quadragefimo octavo Canonibus Trullanis. Et quidem cunctis per Orientem Epifcopis, non minùs quàm Clericis, ante Canones iftos licuiffe nuptias & ipfarum ufum affirmant, ideòque eofdem Canones tam. quam grandis fanctimoniæ in Græcam Ecclefiam introductores laudant mirificè Theodorus Balfa mon ac Joannes Zonaras. Cur igitur nos Lati ni, qui etiam Clericos eidem fanctimoniæ adftringimus, accufamur ut hæretici nuptiarum damnatores?

Sed & falfa eft laus ifta Trullanorum Cano num. Etenim ad Ptolomaidis in Lybia Pentapolitana Epifcopatum Metropolitanum electus San Aus Synelius Cyrenenfis fcripfit fratri ac fuo poftmodùm fucceffori Evoptio. Mihi & Deus Epift.10se ipfe, & facra Theophili Patriarchæ Alexandrini manus uxorem dedit. Quare hoc omnibus prædico, teftorque neque me ab ea prorsùs velle feparari, neque adulteri more cum ea clanculùm confuefcere. Al terum enim nequaquam pium eft, alterum illicitum. Sed hoc utique cupiam & precabor plurimos mihi & quam optimos liberos. Dixit fe nolle ab uxoris, qui Epifcopis non licebat, ufu recedere, atque ità conatus eft excutere Epifcopatum. Eamdem etiam Clericorum fanctimoniam viguiffe olim in pluribus per Orientem Ecclefiis eft fuprà abundè · oftenfum. Abfit tamen, ut illæ nuptias damna rint. Et hinc liquet eos, qui à Gregorio feptimo Pontifice, graffantia fuo tempore majorum Clericorum matrimonia eliminante, & Presbyteri conjugati Miffam ac alia Divina minifteria audiri & accipi vetante,clamarunt damnari nuptias,fuisse Photianos blaterones. Notanda funt hæc Sancti Synefii verba, Mibi facra Theophili manus uxorem dedit: Oftendunt fidelium nuptias palàm in Ecclefia fuiffe femper ab Epifcopo aut Presbytero benedictas & fanctificatas. Notanda funt & hæc verba, Neque me ab ea prorsùs velle feparari, &c. Oftendunt iftic Epifcopum cum antè ducta uxore, ut cum forore fratrem, in eadem domo habitaffe. Quem periculis obnoxium morem ex Lybia fingulariter, quod iftic dumtaxat fuper effet, profcripfit duodecimus Canon Trullanus.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Cap. 3.

Cap. 36.

Cap. 20.

confuetudine tolerentur. Confecrationem hanc adeò fibi refervavit Patriarcha Conftantinopolitanus, ut ipfam nec Bulgarorum ac Blacorum Primati permitteret. Hinc enim ad Romanam Ecclefiam redux earumdem gentium Rex CaloJoannes fupplicavit Innocentio tertio: Petimus, ut fiat Chrifma ex præcepto Sanctitatis tuæ in fancla

magna Ecclefia civitatis Trinone pro Baptifmate Chriftianorum. Et earum Primas Bafilius ArchiEpifcopus Trinonenfis: Sandum Chrifma non babemus, immò à Græcis receperamus; fed de cœtero non. Tamquam & vos Græci exofos habent. De fancto Chrifmate doceat nos, qualiter gentem baptizare debeamus, & ne remaneat gens abfque Sancto Chrifmate, & erit peccatum. Refpondit verò laudatus Pontifex. Chrifma, & oleum Catechumenorum & infirmorum fingulis annis in cœna Domini, tam in Ecclefia Bulgaria quàm & Blachia, fieri fecundùm confuetudinem Romanæ Ecclefiæ concedimus, ut quoties neceffe fuerit baptizentur

prianus, Sanctus Irenæus, Sanctus Cornelius fcopis ejus Suffraganeis, & Archi-Epifcopi cum SufPapa, Synodus Eliberina, Synodus Laodicen-fraganeis fuis fimul Chrifma conficiant, in tali eorum Gis, Græci & Latini Patres antiquiffimi paffim meminerunt tamquam ritus Apoftolici, tamquam veri à Chrifto Domino noftro inftituti Sacramenti. Et quidem Chrifma per Divini nominis invocationem fanctificare eft folis Epifcopis ab eodem Domino noftro refervatum, adeòque Presbyteris nunquam potuit licere. Hinc ftatuit fecunda Carthaginenfis Synodus: Chrifmatis confectio&Puellarum confecratio à Presbyteris non fiat. Addidit Fortunatus Epifcopus: Memini præterito Concilio iftud ipsum fuisse ftatutum. Confirmat Synodus tertia: Presbyter inconfulto Epifcopo Virgines non confecret, Chrifma verò nunquam conficiat. Secundam, quæ hanc confectionem, & iftam confecrationem æquaffe videbatur, Synodum exponit, dicitque hanc de Epifcopi licentia, iftam penitùs nunquam licere Presbyteris, quod nempe Divino Jure fit Epifcopis refervata. Et prima Synodus Toletana: Quamvis penè ubique cuftodiatur, ut abfque Epifcopo Chrif ma nemo conficiat, tamen quia in aliquibus locis vel Provinciis Presbyteri dicuntur Chrifma conficere, placuit ex hac die nullum alium nifi Epifcopum, Chrifma facere. Et in litteris ad Lucanie EpifcoEpift.9 pos Sanctus Pontifex Gelafius: Conficiendi Chrif matis facultatem Presbyteri non adfumant. Et in litteris ad Palentini territorii fratres Montanus Archi-Epifcopus Toletanus Præfes fecundæ ibidem Synodi: Nova præfumptio Præfidentium vobis Presbyterorum noftrum pulsavit auditum, fi tamen nova tantùm, & non deteftabilis dici poffit quæ ab initio fidei nunquam, nifi nunc fubrepfisse pro batur, ut id, quod per manus fummi Pontificis Trina Divinitatis invocatio fanctificare confuevit, Pref byter ignarus difciplinæ conficere fibi Chrifma præfu meret. Effe dicit ignaviam, dementiam, fchifma, rem inauditam, Religioni contrariam, fenefcentis mundi temeritatem, ideòque fub depofitionis ac anathematis reatu deinceps interdiEpift. 2. cit. Et in litteris ad Theoribium Presbyterum. Quidam Presbyteri aufu temerario res facras non tam confecrare, quàm violare præfumunt, & cunctis ab imtio fidei Catbolica fæculis inufitatum fummis fui Ordinis bominibus, nifi tantùm Pontificibus debitum jus confecrationis Chrifmatis, nefcio quo typho an dementia dicam indubitanter adfumunt : Quod Cap. 37. quam facrilegum fit, piiffimam tuam confcientiam Cap. 7. latere non credo. Quod ipfum repetivit prima Bracarenfis Synodus, fecunda Hifpalenfis, & octava Toletana. Et hac in re quod etiam in Latinorum Epifcoporum Albanenfes aut alios Græcos in fua Dioecefi habentium inftructione advertit Clemens octavus Pontifex, non memini Græcos à nobis unquam diffenfiffe.

[ocr errors]

Quin immò longè apud Græcos, quam apud nos folemnior fuit ifta confecratio, de qua in litteris ad Tufculanum Epifcopum de tolerandis aut non tolerandis Græcorum ritibus fcripfit Innocentius quartus. Singuli Epifcopi in fuis Ecclefiis in die cœnæ Domini poffunt fecundùm formam Ecclefia Chrifma conficere. Sed fi fuum antiquum vitum in boc Græci potiùs fervare voluerint, videlicèt quod Patriarcha unà cum Archi-Epifcopis & Epi

[ocr errors]

confirmentur per diœcefanos Epifcopos, qui fuerint confirmandi. Et iftam hujus confecrationis folennitatem inftituiffe aut faltem initiaffe videtur Petrus Coapheus feu Fullo, Patriarcha Antio- L. z. chenus, de quo in Collectaneis Theodorus Le&tor: Petrus Cnapheus, ut Chrifma in Ecclefia coram omni populo fanctificaretur, excogitaffe dicitar. Porrò illius quotannis in Domini cœna confecrandi morem effe Apoftolicam traditionem, à Romana, Alexandrina, Antiochena, Hierofolymitana, ac Ephefina Ecclefia femper obfervatam tradit fecunda Epiftola Sancto Fabiano Pontifici per Ifidorum Mercatorem adfcripta.

[ocr errors]

Objici tamen poffit liber Pontificalis in vita Sancti Sylveftri Sylvefter conflituit Chrisma ab Epifcopo confici. Et antiqua, licèt San&o Hieronymo perperam adfcripta, de feptem Ecclefia gradibus Epiftola ad Rufticum Archi-Epifcopum Narbonenfem: Presbyteri, fi neceffe eft, poffunt Chrifma conficere. Siquidem hæc regula etiam munc fervatur à plurimis, atque in Ecclefiis multis ità faciunt. Tamen med boc fcito effe fententiæ, nulli Epifcopo fuper hoc injuriam faciendam, nec legem à me opponendam ei, qui lex eft Presbyteri. Refpondeo Epiftolam hanc effe modici ponderis. Epifcopatum & Presbyteratum errat Divino Jure effe æquales, atque hunc errorem ifti inædificat, laudando tamen cum moderamine: Mee hoc feito effe fententia. Vixerit forsàn illius Auctor eo tempore, dum damnatus à Montano Archi-Epifcopo abufus per Hispaniam grassfabatur. Liber Pontificalis etiam non eft irrefragabilis, nisi ubi incipit Anaftafii Bibliothecarii opus: Et vocem, Conftituit, ufurpat pro Conftitutum, utique Divi no Jure, declaravit.

Cap. 6.

Major difficultas eft de Confirmatricis Chrif mationis collatione. Eam fanè folis Epifcopis paffim refervavit Ecclefia Latina. Etenim ad Decentium Eugubinum Epifcopum fcribit San&tus Pontifex Innocentius primus. De confignan- Cap. 3. dis infantibus manifeftum eft non ab alio, quam ab Epifcopo fieri licere. Nam Presbyteri, licèt fint Sacerdotes, Pontificatus tamen apicem non habent.

Cap. 4.

Cap. 51,

Cap. 6.

9.

nifi quod in Latinas Romani Patriarchatus Pro vincias nollet Græcos Ritus introduci. Et hanc Græcis propofitam à nobis Latinis quæftionem; Quare Epifcopi non ungunt facro Chrifmate, fed Sacerdotes, cùm boc Pontificibus fit datum, in Flo rentino Concilio Dorotheus Mitylenenfium Me

Hæc autem Pontificibus folis debert, non folùm con-
fuetudo Ecclefiaftica demonftrat, verùm & illa lectio
Actuum Apoftolorum, quæ afferit Petrum & Joan-
nem effe directos, qui jam baptizatis traderent Spi-
ritum Sanctum, At verò foli Epifcopi, nequar
quam Presbyteri, funt Succeffores Apoftolorum.
Et in libro adversùm Luciferianos Sanctus Hiero-tropolita canonicè legitimèque dissolvit. Adductas
nymus: Quod fi quæris, quare in Ecclefia bapti-
Zatus, nifi per manus Epifcopi, non accipiat Spiri-
tum Sanctum, quem nos afferimus in Baptismate
tribui, difce banc obfervationem ex ea auctoritate
defcendere, quod poft adfcenfum Domini Spiritus
Sanctus ad Apoftolos defcendit. Et multis in locis
idem facitatum reperimus, ad honorem potiùs Sa-
cerdotii, quàm ad legis neceffitatem. Adduci pof
funt multa ejufmodi loca & Canonum & Pa-

trum.

ab illo rationes Eugenius quartus Pontifex, & Latini Epifcopi probarunt, ideoque illi non fuere coacti fuam confuetudinem recantare, Ratio nes iftas grandi Chriftianæ eruditionis damno fynodalium Actorum compilator filentio preffic. Et Latini & Græci femper Epifcopi Baptisma, Confirmationem, & Euchariftiam uno tractu dedere, quem ritum etiam in Pagenfibus Ecclefiis Græci judicarunt fervandum, ideòque fuis iftic Presbyteris dederunt generale mandatum confirmandi. Hanc exiftimo effe veram origi nem iftius moris,

Et hinc oritur prima quæftio, Quo fundamento Romana pofterioribus fæculis Ecclefia datam à Græcis Presbyteris Confirmationem exfufflarit, irritamque judicarit & nullam? Etenim ad fuum Conftantinopoli Legatum fcribit apud Gregorium nonum Innocentius tertius. Pervenit ad audientiam noftram, quod quidam fimplices Sacerdotes apud Conftantinopolim ca Sacramenta prafumant fidelibus exhibere, quæ ab Apoftolorum tempore fuerunt folis Pontificibus refervata, ut eft Sacramentum Confirmationis, quod chrifmando Renatos |foli debent Epifcopi per manus impofitionem conferre, ad excufandas excufationes in peccatis folam confue tudinem prætendentes. Difcretioni tuæ mandamus, quatenùs omnibus Presbyteris diftridiè prohibeas, ne talia de cætero fua temeritate præfumant . Difertè addit Sacramentum iftud per Presbyteros inaniter conferri. Et Tufculano Epifcopo, fuo apud Cyprios Legato, roganti quinam Græcorum ritus tolerabiles, quinam eflent intolerabiles, ref pondit Innocentius quartus: Soli Epifcopi confgnent Chrifmate in frontibus baptizatos, quia hujus unctio non debet nifi per Epifcopos exhiberi. Et in inftructione, Latinis Epifcopi Græcos in fua diœcefi habentibus data, Clemens octavus: Presbgteri Græci baptizatos Chrifmate in fronte non confi gnent. Et iterùm: Epifcopi Latini infantes feu alios Baptizatos à Presbyteris Græcis de facto Chrif mate in fronte confignatos confirment. Et tutiùs videtur, ut cum cautela & fub condicione id faciant | præfertim cum vero fimiliter dubitari poteft, quod ab Epifcopis Græcis fuerint baptizati.

Dixi, Paffim Etenim prima Toletana Synodus poft Chrifmatis confecrationem Presbyteris interdictam pergit: Statutum eft Diaconum non chrifmare, fed Presbyterum, abfente Epifcopo; præfente verò, fi ab ipfo fuerit præceptum. Agit, non de cæremoniali, fed omninò de Chrifmatione Sacramentali: Cæremonialem enim Diaco nus baptizans omninò poteft facere. Et in fua Canonum collectione Martinus Archi-Epifcopus Bracarenfis: Presbyter præfente Epifcopo non fignat infantes, nifi fortè illi ab Epifcopo fuerit præceptum. Quis ignoret vocem, Signat, importare Sacramentalem confirmationem? Et fuperiùs adducta ad Rufticum Narbona Archi-Epifcopum Epiftola dicit effe congruum, ut Presbyteri confirment, atque Apoftolorum temporibus ità fuiffe in Orien te, Illyrico, & Africa fervatum. Et ad Januarium Calaritanum in Sardinia Archi-Epifcopum L.3. Epift, fcribit Sanctus Gregorius Magnus: Presbyteri baptizatos infantes fignare facro in frontibus Chrifmate non præfumant, fed Presbyteri baptizatos ungant in pectore, ut Epifcopi poftmodùm ungere debeant in Epift. 26. fronte Et in alia Epiftola: Pervenit ad nos, quofdam fcandalizatos fuiffe, quod Presbyteris Cbrifmate tangere in fronte eos, qui baptizati funt, probibuimus. Et nos quidem fecundùm veterem ufum Ecclefiæ noftræ fecimus, fed fi omninò aliqui hac de re contriftantur, ubi Epifcopi defunt, ut Presbyteri etiam in frontibus baptizatos Chrifmate tangere debeant, concedimus. Ob Gregorii primum Decretum contriftabantur fideles Sardi, quod ità Confirmationis Sacramentum dudùm differre, immò & nunquam accipere quidam ob Epifcoporum abfentiam cogerentur. Liquet igitur, quod ejus collationem etiam in Latina Ecclefia potuerit non folus Romanus Pontifex, fed & quivis Epi-dis Confirmationibus loqui, non de datis." Stafcopus fuis Presbyteris ex caufa delegare. Porrò Græcis Auguftis tunc parebat per Juftinianum Auguftum nuper à Wandalis liberata Sardinia, atque ità Græcus confirmandi ritus eft iftic per nefcio quem introductus.

Etenim apud Græcos ex antiquiffima confue tudine Presbyteri, abfentibus Epifcopis, ex eorumdem mandato feu licentia generali, Baptizatorum frontes facramentaliter chrismarunt, Romanaque & omnis Latina Ecclefia femper toleravit, nec umquam contradixit. Et Sardis alia de caufa non contradixit Sanctus Gregorius,

Refpondeo Innocentium tertium de folis dan

tuit de hifce, quomodò de Subdiaconatus Ordine ftatuit paffim omnis Ecclefia, credens Ordinarium ejus Miniftrum effe folum Epifcopum, & tamen de ejus licentia dari poffe per Presbyterum, ità ut licentia ifta fit fubftantialis, & actus fine ipfa per Presbyterum attentatus fit irritus ac inanis. Priorem Græcis Presbyteris per eorum Epifcopos datam licentiam fufpendit ac fubtrahit laudatus Pontifex, atque ità quam optimè edicit Confirmationis Sacramentum deinceps per ipfos fore inaniter conferendum. Edictum ejus Gloffa etiam ità exponit. Eumdem in fenfum loquitur In

nocentius

« VorigeDoorgaan »