Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ગ્ર

[ocr errors]

DISSERTATIO

DE SYNODI

TRULLANE

Caufa, tempore, loco, Epifcopis,
auctoritate.

Ui occafionem feu veriùs fu-
cum edicit hæc ipfa Syno-
dus in fermone acclamato-
rio ad Imperatorem Justinia-
num fecundum . Quoniam
fance & univerfales duæ Sy-
nodi, in bac imperante & Dei
obfervatrice civitate congrega
ta, una quidem temporibus Divæ recordationis Ju-
ftiniani, altera verò fub piæ memoriæ Imperatore
Conftantino, Tua Manfuetudinis Patre, ad pater-
nè declarandum fidei myfterium, facros Canones ne-
quaquam confcripferant, ficut reliquæ quatuor fan-
&& univerfales Synodi, per quos populi quidem à
deteriore abjectiore vivendi ratione recedant, ad
meliorem autem & altiorem vitam fe traducant. Et
feptima Synodus in refutatione conventiculi Ico-
noclaftici: Eidem ipfi Patres, qui fub Conftan-
tino in fexta Synodo fuerant congregati, rursùm
fub ejus filio Juftiniano, nutu Divino unanimiter
convenientes poft quatuor vel quinque annos, regulas
ediderunt pro correcione Ecclefiafticorum negotiorum
ufque ad duas & centum. Quintæ igitur & fexta
Synodi in condendis Canonibus, feu morum ac
fidelis populi reformativis regulis defectum hæc
præfens fupplere voluit, aut velle fimulavit;
ideòque paffim à Græcorum Canoniftis vocatur
Synodus Quinta-Sexta. Verùm fuit piæ folicitu
dinis temeraria fimulatio. Etenim pleræque ge-
nerales Synodi nullum condendorum Canonum,
fed folius adversùm tunc inquietantes hæreticos
fidei ftabilienda mandatum & poteftatem habue-
runt à Sede Apoftolica, ideòque fexta falcem
fuam in iftam meffem mittere prudentiffimè no-
luit, cavens tractari à Sancto Agathone Pontifi-
ce, quomodò à Sancto Leone Magno norat tra-
&tatos Canones Chalcedonenfes. Nullos enim
Græcarum Synodorum, nifi folos Nicænos Ca-
nones Romana huc ufque Ecclefia confirmarat.
Laudo folam Synodum fextam & primam: Aliæ
namque quatuor, quoniam aut fidem aut Cano-
nes fine Romana licentia ftatuere attentarunt,
Romanam Ecclefiam ac Rempublicam crudeli-

[ter arietarunt. Quivis Epifcopi fuæ Provincia
aut Diœcefeos mores poffunt omninò editis Ca-
nonibus corrigere; at de Romana Ecclefia fta
tuere, uti fuprà à Sancto Bonifacio primo audi-
vimus, nec ipfa Nicæna Synodus præfumpfit,
ideòque hæc, ejus non tantummodò humanos
lapfus, fed & rectiffimas atque Apoftolicas infti-
tutiones arrodere & mordere aufa nimiùm
exorbitavit.

[ocr errors]

Cap. s.

Act. 2.

F. 419.

[ocr errors]

Occurrunt variæ quæftiones. Prima eft, An hæc Synodus facta fit fub laudato Agathone Pontifice, ac de ejus mandato? Etenim ità affirmant Sanctus Nicephorus Patriarcha Conftantinopolitanus in duodecim capitum adversùm Iconoclaftas libello, Leo fapiens Auguftus in fuis novellis legibus Græci, paffim omnes, adeò ut Cardinali Humberto, Sancti Leonis noni Pontificis ad Conftantinum Monomachum Imperatorem Legato, dixerit id in faciem Nicetas Pectoratus. Quin immò Adrianus primus Pontifex in litteris apud feptimam Synodum lectis ac probatis, fcribit ad Sanctum Tharafium Patriarcham Conftantinopolitanum. Omnes fanctas fex Synodos fufcipio cum omnibus regulis, quæ jure ac Divinitùs ab ipfis promulgatæ funt. Inter quas continetur in quibufdam venerabilium imaginum picturis Agnus digito Præcurforis exaratus oftendi. Hic palàm eft Ca non octuagefimus fecundus Trullanus. Et Fran- Cap. 35. corum Epifcopis, iftud à feptima pro imaginibus adductum fextæ Synodi capitulum ad earum adorationem non fpectare calumniantibus, refpondet. Idcircò teftimonium de fancla fexta Synodo Patres in feptima protulerunt, ut clarificè oftenderent, quod jam, quando fexta Synodus acta eft, à prifcis temporibus facras imagines & hiftorias pictas venerabantur. Undè ipfa fancta fexta Synodus fideliter per Canones orthodoxè ftatuens ità concludit: Promulgans jam dictum Canonem octuagefimum fecundum. Quocircà non tantùm Adrianus Pontifex, fed & omnis Gallicana ac Germanica Ecclefia agnovit hofce Canones effe opus Synodi fextæ. Confentit Sanctus Tharafius Patriarcha, Romanæ Ecclefiæ infigniter addictus, in litteris ad

[ocr errors]

ad alios tres Græcorum Patriarchas, lectis ac pro- | | ginti feptem. Rectiùs dicit laudatus Anaftafius batis in eadem feptima Synodo. Sanda Sexta Sg-interceffiffe multùm temporis: Anni enim plenè nodi cum omnibus dogmatibus, quæ legaliter ac Dividecem intercefferunt. nitùs ab ea promulgata funt, etiam depromptos Canones recipio. Nominatim jam dictum de pictura Agni. Et quia Cardinalis Humberti tempore eos probare & fervare recufabat Romana Ecclefia, habebant Græci fchifmatici nos Latinos pro Canonum à generali Synodo editorum, & à fede Petri confirmatorum, damnatis prævaricatoribus.

Refpondeo tamen cum eodem Cardinali Humberto. Non mirum, fi Agathoni Papæ & fanctis Patribus fexte Synodi veftra imputetis deliramenta, & quæ aut corrupiftis aut finxiftis Capitula, cùm etiam ipfi Domino Jefu & Apoftolis ejus imputetis figmenta. Unde nos fcientes fextam Synodum ad defruendam hærefin Græcorum Monothelitarum, non autem ad tradendum Romanis novas inftitutiones congregatam, Capitula, quæ nobis fub ejus auctoritate opponitis, omninò refutamus, quia prima & Apoftolica Sedes nec aliquando ea accepit, nec obfervat, quia aut funt nulla, aut, ut vobis libuit, depravata funt. Et infrà. De Papa Agathone omninò scimus, quia nec fexta Synodo per feipfum præfedit, nec aliquibus ejus Capitulis fubfcripfit, nifi quæ promulgata fuerunt adversùm Monothelitarum bærefin. Vos videte, undè hæc, quæ proponitis, habeatis quia Romana Ecclefia talia hactenus ignoravit. Confonat Anaftafius Bibliothecarius in feptimæ Synodi ad Joannem octavum Pontificem præfatione. Eofdem Patres Regulas illas Græci promulgaffe perhibent, qui in fexta Synodo funt inventi: Sed hoc nullis probare certis poffunt indiciis. Et in octave Synodi ad Adrianum fecundum Pontificem præfatione. Græci & alia oftendunt Regularum numerofa & præfumptuofa fatis capitula, prifce traditioni penè omnia valdè contraria, quæ à fexta falsò perhibent Synodo promulgata, cùm fexta Synodus nullam protulerit præter fidei regulam; fed quas ejus affeverant regulas, longè poft fextam Synodum apud ipfos conftat penes fe, privatimque depromptas.

Et ipfa temporis ratio mendacium convincit. Etenim hæc ipfa Synodus in variis Canonibus affirmat fe conveniffe indictione quinta, anno mundi fexies millefimo centefimo decimo,qui fuit Chrifti Domini fexcentefimus nonagefimus fecundus, Sergii primi Pontificis quintus, octavus Juftiniani fecundi Augufti. At verò fexta Synodus finita fuit anno Domini fexcentefimo octuagefimo primo, Conftantini Pogonati Augufti, qui hujus Juftiniani fuit pater, quarto decimo, Agathonis, inter quem & laudatum Sergium federunt quatuor Pontifices, quinto. Quocircà fædè errat Regino Prumienfis monafterii Abbas, Synodum hanc in annum fexcentefimum duodecimum detrudens. Manifeftum errorem continent hæc verba Sancti Tharafii Patriarchæ ConLantinopolitani in feptima Synodo: Poft quatuor aut quinque à fexta Synodo annos iidem ipfi Patres convenientes fub Juftiniano, filio Conftantini, præfignatos Canones expofuerunt; & nemo dubitet de illis. Errat & Theophanes inter fextam Synodum. & hanc præfentem volens interceffiffe annos vi

Et hinc oritur fecunda quæftio, An eidem reverà Epifcopi fuerint in utraque Synodo ? Refpondeo non fuiffe. Liquet ex fubfcriptionibus. Incogniti apud Chriftophorum Juftellum Auctoris liber fynodicus ducentos quadraginta, Theodorus Balfamon ac Joannes Zonaras ajunt interfuiffe Epifcopos viginti feptem & ducentos; at ego in hodierno fubfcriptionum tomo numero folos ducentos & undecim. Et quidem de fubfcriptis Alexandriæ, Antiochiæ, ac Hierofolyma Patriarchis dicit in feptimæ Synodi ad Joannem octavum Pontificem præfatione Anaftafius Bibliothecarius. Omnes Trullanæ Regula hactenus ex toto apud Latinos manent incognitæ, quia nec interpretate: Sed nec in cæterarum Patriarchalium fedium, licèt græca lingua utantur, reperiuntur archivis. Nimirùm quia nulla earum, cùm ederentur, aut promulgans, aut confentiens, aut faltem præfens inventa eft. Lucidè dicit Patriarchas iftos ne quidem per Legatos interfuiffe. Etenim fub barbaro ac infidelis Saracenorum jugo omnes cum fubditis Ecclefiis tunc captivi gemebant. Hinc de Græcis, eofdem utrique Synodo Epifcopos adfuiffe affeverantibus, rectè addit Anaftafius: Hoc nullis probare poffunt certis indiciis. Aliqui tamen, nempe quadraginta tres, fuere eidem: At ex tantillo numero duæ grandes Synodi nequeunt confundi in unam.

Tertia quæftio eft, An hæc Synodus fuerit poftulata per Juftinianum Principem à Sergio Pontifice, atque ipfe ad illam ex avito Ecclefia more invitatus? Refpondeo fuiffe. Demonftrant illud hæc verba in fubfcriptionum capite : Locus fanctiffimi Papæ Romani. Norant quippè Græcorum & Epifcopi & Auguftus vetuftum Chriftianorum Canonem, ex quo adversùs Diofcorum Patriarcham Alexandrinum Lucentius Efculanus Epifcopus ac Sancti Papæ Leonis Legatus dixit ad gloriofiffimos judices in Synodo Act. 1. Chalcedonenfi. Cùm perfonam judicandi non haberet, præfumpfit, & Synodum aufus eft facere fine auctoritate Sedis Apoftolicæ, quod nunquam licuit nunquam factum eft. Quoniam igitur neque advenire, neque vicarios Præfides legare voluit Sergius, illi Regia Juftiniani fecundi auctoritate fulti fecere conventum, quomodò ipforum olim fub Juftiniano primo Majores, Pontifice invito, fecerant Synodum quintam. Sperabant Sergium, uti & Vigilio Pontifici evenerat, aut precibus aut terroribus, poftmodùm fubfecutis & mox edicendis, ad actuum fuorum comprobationem & fubfcriptionem fore compellendum. Hinc ejus fubfcriptioni primum focum in fynodalibus

tomis feu inftrumentis refervarunt.

Quarta quæftio eft, An huic Synodo adfuerit Legatio Apoftolica? Refpondeo adfuiffe. Etenim Bafilius Gortynenfium Epifcopus & Cretenfium Metropolita feipfum fubfcribit cum hoc titulo: Locum tenens totius Synodi fance Ecclefia Romana. Scio titulum hunc, tamquam à Græcis adjectum, fuppofitionis & mendacii à quibufdam argui: Aft ego ducentos & ampliùs

[ocr errors]

Epifcopos credere non poffum fuiffe adeò effrontes, & aufos fynodaliter mentiri. Eos inter fuere viri probi, docti, fancti. Et titulum illum in vita Sergii primi Pontificis omninò confirmat Anaftafius Bibliothecarius: Hujus Pontificis temporibus Juftinianus Imperator Concilium in Regia urbe fieri juffit, quò & Legati Sedis Apoftolicæ convenerant, & decepti fubfcripferant. Eadem in dignitate etiam fextæ Synodo adfuerat idem Bafilius. Ad præfentem itaque Synodum invitatus Sergius fuæ Diœcefeos Epifcopos fynodaliter confuluit, & ad Principem mifit Legatos, qui vice fua Synodum, non facerent, fed fufpenderent ac impedirent. Ne à Græcis ad præfidenNe à Græcis ad præfidendum compellerentur, eos, non fuæ fedis ac perfonæ Vicarios ac Legatos fecit fed fuæ dumtaxat Synodi Patriarchalis.

Audiamus hic nugas Theodori Balfamonis, Antiochenorum fchifmaticorum Patriarchæ, in commentariis Nomo-Canonis Photiani. Synodo, quæ in magni Palatii trullo congregata eft, aderant Bafilius Gortyne, Crete infule Metropolis, Epifcopus, & quidam Ravennæ Epifcopus, totius Synodi Romanæ Ecclefiæ vicem gerentes. Et non folùm ipfi, fed & qui tùm erant Pape Legati, Thef falonicenfis, Sardinienfis, Heracleanus in Thracia,

Corinthius Epifcopi. Sunt autem Legati, qui à facie dicuntur, qui etiam particularem habent jurifdictionem, ut oftenditur ex fecundo titulo quinti libri imperialis. Errat variè. Primò, Ravennæ Metropolitam Synodo adfuiffe. Difertè enim habet fubfcriptionum tomus: Locus Epifcopi Ravennatis, utique abfentis. Bafilii proindè collega, quoniam plures Legatos Synodo adfuiffe dicit Anaftafius, fuerit Romanus Apocrifarius, quem tunc fuiffe Conftantinopoli oftendit Juftiniani Augufti ad Joannem feptimum Pontificem Epiftola, fextæ Synodi adversùm tunc repullulantes rebelles confirmatrix. Secundò errat Balfamon Heracleenfem in Thracia Epifcopum fuiffe Romanæ Sedis Legatum à facie, feu gentis. fuæ Vicarium Apoftolicum, noftra hodie phrafi Legatum natum. Ille enim fuit Europa Metropolita, ac Thracica Diœcefeos Primas: Numquam fpectavit ad Romanum Patriarchatum. Sed neque Corinthius, licèt Metropolita Illyricianus, fuit ejufmodi Legatus aut Præfectus. Balfamonem decepit Stephani Corinthiorum Epifcopi in fexta Synodo titulus: Legatus Apoftolicae Sedis antique Roma. Tertius error eft, quod ejufmodi Legati potuerint Synodo generali præfidere. Sed neque Theffalonicenfis fuit in hac Synodo, haud dubiè à Sergio Pontifice prohibiL.7. Epift, tus, uti olim etiam ad Joannis quarti Constanti

103.

nopolitani Epifcopi profanas Synodos comparere fuerat à Sancto Gregorio Magno prohibitus Eufebius Epifcopus Theffalonicenfis.

Quinta quæftio eft, Quis fuerit hujus Synodi Præfes, quis locus, quot Canones, quod nomen? Ad primum refpondeo Præfidentiam à quibufdam adfcribi Paulo tertio Patriarchæ Conftantinopolitano, quem Sanctus Nicephorus Patriarcha adfirmat è laico promotum. At veriùs eft fuiffe ejus fuccefforem Callinicum, hominem Latinæ Ecclefiæ penitùs adverfarium

[ocr errors]
[ocr errors]

aptumque hujufmodi tragediis. Eum quippè proximo ante Synodum anno conftat Paulo defuncto fucceffiffe. Malum confilium confultori peffimum: Poftmodùm enim à Juftiniano Augufto, quem ad hanc Pfeudo-Synodum faciendam feduxerat fuit excæcatus, fede ejectus, relegatus, Romam miffus caftigandus, Ejus, ut viri infamis, nomen exiftimem erafum à pofterioribus Synodi patronis, ac intrufum nomen' Pauli. Fuit id fatis facile: Nam fuprà audivimus Synodi hujus Canones & Acta tempore Anaftafii Bibliothecarii necdum fuiffe indita archivis fedium Patriarchalium, nec translata in linguam Latinam.

Ad quartum refpondeo hanc Synodum paffim vocari Erraticam Trullanam. Vocatur Trullana à loco fuæ celebrationis, quem Theodorus Balfamon rectè dicit fuiffe Trullum magni palatii. Errant igitur, qui habitam volunt in magnæ Ecclefiæ Trullo. Quid verò fit Trullus, docet nos in vita Sergii primi Pontificis Anaftafius Bibliothecarius, agens de Ecclefia Romana Sanctorum Cofmæ & Damiani: Trullum Ecclefiæ Sergius Pontifex fufis chartis plumbeis cooperuit. Eft turritæ concamerationis fpecies, quam nos Belgæ lucernam, cuppulam Itali appellant. Ibidem fexta Synodus fuerat celebrata. Et ità refponfum eft etiam ad fecundum. Hæc porrò Synodus vocatur Erratica à variis ejus partim erroribus, partim aufibus temerariis, fuprà abundè demonftratis. Marianus Scotus addit effe hæreticam. Nec fine caufa. Etenim primus Canon dati aut accepti apud hærefin baptifmatis iterationem af- A. 692. firmat effe rem non firmi dogmatis, fed variabilis difpenfationis & confuetudinis, quod tunc pridem ab omni Ecclefia erat de hærefi damnatum.

Ad tertium refpondeo effe Canones centum & duos. Ità difertè adfirmant Sanctus Tharafius Patriarcha Conftantinopolitanus, feptima Sy nodus in refutatione conventus Iconoclaftici, Photius in Nomo - Canone, & incogniti apud Chriftophorum Juftellum auctoris libellus fynodicus. Neque ideò errat Cardinalis Baronius, adferens fuiffe centum & tres: Ejus enim codex, uti de Nicænis Canonibus etiam Ruffinus fecit, poffit unum fuiffe partitus in duos. Addit in vitis Sergii primi ac Joannis feptimi Pontificum Anaftafius Bibliothecarius eos in fex tomis fuiffe defcriptos, à tribus Patriarchis Alexandrino, Conftantinopolitano, ac Antiocheno, & cæteris Præfulibus, qui in tempore illo convenerant, fubfcriptos, miffofque in Romanam urbem ad confirmandum, vel in fuperiori loco fubfcribendum à Sergio Pontifice, capite omnium Sacerdotum. Hæc verba, Qui illo tempore convenerant, ad folos Præfules referri oportet, non ad Patriarchas, quos idem Anaftafius fuprà adfirmavit Synodo non adfuiffe.. Rogati poftmodùm fubfcripferant, quomodò factum & à multis ad Synodum Sardicenfem. Et charta Romam miffa videtur Hierofolymita num non habuiffe fubfcriptum.

[ocr errors]

Alios infuper nævos habuit eadem Synodus. Primò, Juftinianus Auguftus, temeritate ufque huc apud Ecclefias inaudita, fubfcribit ante omnes Patriarchas: Etiam ante locum fervatum fubfcri

fubfcriptioni Pontificis Romani, Deindè Pa-||ptimum Pontificem conjuravit ac adbortatus eft, uv triarcha Hierofolymitanus fubfcribit ante Antiochenum: Utique ex vanitate in Ephefina Synodo à Juvenali Hierofolyme Epifcopo prætenfa, refutata autem à Sancto Pontifice Leone Magno.) Sebafta prima Armenia Metropolis femper fuit in negotiis Ecclefiafticis: Et tamen ejus EpiscoJ1.c.1. pus Leontius fcribit fe fecundæ Armenia MetroL.31.C.12. politam. Utique ex novella lege Juftiniani Au

8.592.

A 692.

gufti, Armeniam olim dumtaxat duplicem dividentis in quatuor, & primam jubentis effe fecundam. Verùm enim verò addidit lex. Que ad Sacerdotia spectant, ea volumus in priftina remanere forma, negotio ipfo neque circa jus metropoliticum, neque circa Ordinationes, vel mutationem vel novationem fufcipiente; fed priùs ordinatis nunc quoque authoritatem obtinentibus, & prioribus item Metropolitanis in fuo permanentibus ordine, ut quantùm ad ipfa nihil penitùs innovetur. Leontius itaque fcribere fe debuit Metropolitam primæ Armeniæ, quomodo fexta Synodo fefe fubfcripferat ejus anteceffor Theodorus. Nam & Cy. prianus Claudiopolitanus Epifcopus fefe ibidem fcribit Honoriadis Metropolitam: Quod nempe etiam Honorias Provincia quoad folas res civiles per eumdem Juftinianum effet destructa, ac in avita Bythiniæ & Paphlagoniæ partes redacta.

Cap. 135.

Sexta quæftio eft, An Sergius Pontifex hanc Synodum confirmarit ? Breviter ac eleganter refpondet Regino Abbas Prumienfis. Juftiniamus Auguftus Sergium Pontificem, quia in errorem illius Synodi, quam Conftantinopoli fecerat, favere &fubfcribere noluit, miffo Zacharia Proto Spatario fuo, Conftantinopolim deportari juffit, fed militibus repugnantibus jussa Principis perficere non potuit . Addit Marianus Scotus Zachariam ignominiosè fuiffe urbe ejectum. Tractare Sergium parabat Juftinianus fecundus, quomodò Vigilium Pontificem à primo Juftiniano tractatum fuprà oftendimus. Rei feriem, Proto-Spatharii in urbe violentias, ac Romani populi pro Pontifice zelum latè in libro Pontificali exponit Anaftafius Bibliothecarius. Verùm Divinæ providentiæ jufti oculi non dormiunt. Pergit enim laudatus Marianus: Juftinianus ob culpam perfidiæ regni gloria privatus, exul feceffit in Pontum. Exponit fuprà memoratus libellus fynodicus: Leontius imperium invafit, & Juftinianum abfciffis naribus Cherfonem relegavit. Adjungit Anaftafius. Sic Ecclefia Dei imperturbata cum fuo Præfule, Chrifto. favente, fervata eft. Nullus enim umquam Chriftianus Princeps in Romanam Ecclefiam aut ejus Epifcopum excèffit, quin Divinitùs luerit per graviffimas calamitates.

Etiam relegatus ac truncatus Juftinianus du; riffima, at non penitùs infructuosè, eft paffus. Etenim recepto poftmodùm gloriosè imperio, fecit quod in vita Joannis feptimi Pontificis fcribit laudatus Anaftafius. Illico ut palatium ingref fus eft, propriumque adeptus imperium, tomos, quos anteà fub Domino Sergio Apoftolicæ memoriæ Pontifice Romam direxerat, in quibus diverfa Capitula, Romanæ Ecclefiæ contraria, fcripta inerant, per duos Metropolitanos Epifcopos demandavit, dirigens per eos & Sacram, per quam Joannem se

Apoftolicæ Ecclefiæ Concilium aggregaret, & quæque ei vifa effent ftabiliret, & quæ adversa, renuendo excluderet. Addidit & infignes illas lit teras, fextæ, poft quam exftant, Synodi confirmatrices. Sed Pontifex humana fragilitate timidus bos nequaquam tomos emendans per fuprafatos Metropolitas direxit ad Principem, poft quæ non diu in bac vita duravit. Eum Anaftafius arguit, quod noluerit cribrare Canones, & triticum à palea feparare. Nec fine fundamento. Verè enim de hac Synodo ait adductus libellus fynodicus: Omiffos in quinta & fexta Synodo Canones edidit, & ab omni Græca, id eft, gentili, atque judaica, quin & bæretica traditione Ecclefias purgavit. Habet bona mixta malis: Et utile ab inutili non vitiatur. Potuerat feparari.

Septima quæftio eft, An iftam feparationem Romana Ecclefia tandem fecerit? Pro parte negativa facit Anaftafius Bibliothecarius in octava Synodi ad Adrianum fecundum Pontificem præfatione, dicens Græcos ex familiari gentis vitio paffim Latinæ Ecclefiæ obtrudere adulterinos & reprobos Canones, eofque inter effe hæc præfentia Capitula, præfumptuofa, prifcæ traditioni penè omnia valdè contraria, fextæ Synodi falsò ac perperam adfcripta.

Partem antem adfirmativam fuadet in feptima A&t. 4. Synodo Sanctus Tharafius Patriarcha Conftanti- F. 481. nopolitanus. Quidam ignoratione languentes fcandalizantur in bos Canones, afferentes, Putas fexta Synodi funt? Cognofcant autem, qui hujufmodi funt, quod fancta & magna fexta Synodus fub Conftantino fuerit celebrata › contra illos, qui unam dicebant operationem & voluntatem in Chrifto, in qua bæreticis anathematizatis, & orthodoxa explanata fide domum reverfi funt quarto decimo anno Conftantini. Ergo poft quatuor five quinque annos iidem ipfi Patres convenientes fub Juftiniano, filio Conftantini, præfignatos Canones expofuerunt, & nemo dubitet de illis. Illi enim, qui fubfcripferunt fub Conftantino, ipfi & fub Juftiniano præfenti chartæ fubfcripferunt, ità ut boc manifeftum fit ex eorum propriæ manus Scripture immutabili fimilitudine. Oportebat enim eos, qui Synodum univer falem præfentaverant, etiam Canones Ecclefiafticos exponere. Et laudatus Anaftafius in Synodi feptimæ ad Joannem octavum præfatione, quæ octave Synodi præfatione, utpotè fcripta ad Adrianum fecundum, proximum Joannis præcefforem, eft pofterior. Apofolatu veftro decernente, non folos quinquaginta priores Apoftolorum Canones Ecclefia recipit, fed omnes eorum, utpotè Spiritus Sancti tubarum. Quin & omnium omninò probabilium Patrum & fanctorum Conciliorum regulas & inftitutiones admittit, illas dumtaxat, quæ nec recta fidel, nec probis moribus obviant, fed nec fedis Romana decretis ad modicum quid refultant, quin potiùs adverfarios, id eft, bareticos potenter impugnant. Ergo ragulas, quas Græci à Sexta Synodo perhibent editas, ità in hac Synodo principalis Sedes admittit, ut nullatenùs ex bis illæ recipiantur, quæ prioribus Canonibus, vel decretis fanctorum bujus Sedis Pontificum, aut certè bonis moribus inveniunt adverfæ. Quamvis omnes bactenus ex toto manéant apud Latinos incogni

172

tæ, quia nec interpretatæ.

Anaftafii auctoritas eft omninò irrefragabilis, ideòque de Joannis octavi Pontificis Synodo non eft ambigendum. Fuit Synodus Trecenfis, de L.3. c.29. qua Flodoardus in hiftoria Ecclefiæ Remenfis.

Hincmarus Remenfium Archi-Epifcopus fcribit
Apologiam pro fe contra eos, qui calumniati funt il-
lum apud Joannem Papam, qui Synodum habuit
Trecis, quibus & in Synodo refpondit tunc pro tem-
pore, afferens fe decretales Epiftolas Pontificum Ro-
manorum venerabiliter fufcipere atque tenere, cùm
calumniarentur inimici bas eum nolle ad auctoritatem
recipere. Romanorum Pontificum, Nicæna Sy-
nodo priorum, funt iftæ Epiftolæ, per Ifidorum
Mercatorem Hifpanum delatæ in Galliam aut
Germaniam, à Riculfo Moguntino Episcopo
fparfæ per omnem Franciam, ab Hincmaro Lau-
dunenfi Epifcopo, Nicolao primo Pontifice ad-
ftipulante, defenfæ, ab Hincmaro autem Re-
menfium Archi-Epifcopo, viro emunctarum na-
rium, de fuppofitione & fictionis vitio impugna-
tæ. Hac de re, ut gravi crimine, apud Syno-
dum Trecenfem delatus eft idem Archi-Epifco-
pus, atque hac occafione Joannes octavus Ponti-
fex non iftas folummodò Epiftolas, fed quofvis
Canones, etiam vulgares Apoftolicos & præfen-
tes Trullanos, juffit fynodaliter examinari.

[ocr errors]

Octava quæftio eft, An hic primùm Pontifex triticum à palea in hifce Canonibus difcreverit, difcretumque probarit? Refpondeo id dudùm anteà factum videri à Constantino Papa, de quo Jaudatus Anaftafius in libro Pontificali. Imperator Juftinianus fecundus mifit Saçram ad Conftanti num Pontificem, per quam jussit eum ad Regiam ad fcendere urbem. Principi obtemperans Pontifex cum Niceta Sylvæ Candidæ, Georgio Portuenfi Epifcopo, & multis Romanæ Ecclefiæ Clericis Conftantinopolim omninò acceffit, fumma reverentia, obedientia, ac folennitate acceptus. Auguftus enim Chriftianissimus cum regno in capite fefe proftravit, pedes ofculans Pontificis. Adeò imperitè noftri hodie Calvinifta ofculum iftud, quod ipfi pedibus magni Turcæ non erubefcunt impendere, novitatis ac idololatricæ fuperftitionis accufant. Nempè eorum eft regula: Turca magis, quam Papa placet. Pergit Anaftafius. Die Dominico Papa Missas Imperatori fecit, & communicans Princeps ab ejus manibus proque fuis deliats ut deprecaretur, Pontificem poftulans, omnia privilegia Ecclefiæ innovavit, atque fanctiffimum Papam ad propria reverti absolvit. Horum omnium caufam edicit idem Anaftafius in vita Gregorii fecundi Pontificis. Gregorius, Romanæ Ecclefiæ tum Diaconus, cum viro Sancto Conftantino Pontifice ad Regiam profectus eft urbem, atque à Juftiniano Principe inquifitus de quibufdam Capitulis, optima refponfione unamquamque folvit quæftionem. Juftinianus ergò pendentem præfentium Canonum quæftionem finiri volens, quod à Joanne feptimo poftularat, tandem à Conftantino Pontifice obtinuit, ideòque omnia Romanæ Ecclefiæ privilegia novis Edictis confirmavit: Antiquum præfertim Canonem, vetantem fine Romani Epifcopi licentia fieri generalem Synodum, & ut nulla etiam legitimè adunata præfumat de

[ocr errors]

Romana Ecclefia quidquam definire. Nam &
anteà reftituerat eamdem Ecclefiam adversùs re-
pullulantem autocephaliam ac rebellionem Archi-
Epifcoporum Ravennatum,

Ifthæc Apoftolica confirmatio Sancto Thara-
fio Patriarchæ, feptimæ Synodo, ac Adriano
primo Pontifici fundamentum dedit tam gloriosè
hifce Canonibus atteftandi. Attamen Pontifex
Adrianus probat folos jure, Divinitùs, fideli-
ter, orthodoxè promulgatos. Septima verò Sy-
nodus omnes omninò & laudat & confirmat in
primo fuo Canone: Divinos Canones amplexabili
ter teneamus, qui à sex fanctis generalibus Synodis
promulgati funt. Quocircà exiftimantes hanc con-
firmationem authenticam ac irrefragabilem, om-
nino labuntur: Nam & feptimæ Synodi Cano-
nes omnes, Romana Ecclefia numquam confir-
mavit. Et hinc præfentium Canonum per Con-
ftantinum Papam facta confirmatio manfit inco-
gnita non folùm apud Romanam, fed & apud
cæteras, Conftantinopolitana excepta, Patriar
chales Ecclefias, ideòque per Joannem octavum
& Synodum Tricaffinam opus habuit innovari.
Dolendum eft Gregorii fecundi Pontificis opti-
mam de fingulis hifce Capitulis refponfionem aut
latere aut periiffe. Etenim Joannis octavi difcre-
tio fuit dumtaxat generica, adeòque etiam poft
illam noftri Canones manferunt in fua obfcurita
te, nequidem dudùm poft translati in linguam
Latinam. Francifcus Suares in tomo fecundo
commentariorum in tertiam Sancti Thomæ par-
tem, quò Chrifti Domini noftri fecundinas ex-
pugnet, hofce Canones vult effe magnæ aucto-
ritatis, & addit. Laurentius Surius advertit fepti- Disp 13.
mam Synodum, & Florentinam, & Adrianum ac
Michaelem fummos Pontifices horum Canonum aucto-
ritate fuiffe ufos. Synodi Florentinæ locum repe-
tire necdum potui, & ignoro Michaelem Pon-
tificem: Nullus enim fuit iftius nominis. Eis
tamen ufus eft Xixtus quintus Pontifex in Con
ftitutione adversùm procurantes abortum: Non Conftit.
immeritò in fexta Synodo Conftantinopolitana fan-
citum eft, ut perfonæ, quæ dant abortionem facien-
tia medicamenta, & quæ fætus necantia venena ac-
cipiunt, homicidæ pænis fubjiciantur. Eft è no-
ftris Canonibus nonagefimus primus.

Nona quæftio eft, An Conftantinus Pontifex reverà horum Canonum difcretionem fecerit folofque Romanis dogmatibus aut moribus non adverfos confirmarit? Ratio dubitandi eft auctoritas Adriani primi Pontificis, laudantis & probantis etiam Canonem octuagefimum fecundum, editum adversùs Chrifti Domini imagines in forma legalis Agni, quem Romanis contrariari moribus eft abundè in Scholiis oftenfum. Eumdem laudant feptima Synodus, Sanctus Thara. fius, ac in duodecim capitum adversùs Iconoclaftas libello Sanctus Nicephorus Patriarcha Conftantinopolitanus, Romanæ fidei atque auctoritatis Defenfor infignis.

Refpondeo Canonem iftum à Conftantino Pontifice nequaquam fuiffe admiffum. Abundè id fuprà eft demonftratum. Etenim fuæ picture ac moris adeò tenax manfit femper Latina Ecclefia, ut etiam in finiftra Epifcoporum Pontifi

cali

Sect. 2.

87.

« VorigeDoorgaan »