Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Et quam degeneri novus Italus ore loquelam
Fundit, barbaricos testatus voce tumultus;
Quæque Palæstinus loquitur mysteria vates. 85
Denique quicquid habet cœlum, subjectaque cœlo
Terra parens, terræque et cœlo interfluus aer,
Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marmor,
Per te nosse licet, per te, si nosse libebit :
Dimotaque venit spectanda scientia nube,
Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus,
Ni fugisse velim, ni sit libasse molestum.

90

95

I nunc, confer opes, quisquis malesanus avitas Austriaci gazas, Perüanaque regna præoptas. Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse Jupiter, excepto, donasset ut omnia, cœlo? Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent, Publica qui juveni commisit lumina nato, Atque Hyperionios currus, et fræna diei, Et circum undantem radiata luce tiaram. Ergo ego, jam doctæ pars quamlibet ima catervæ, Victrices hederas inter laurosque sedebo; Jamque nec obscurus populo miscebor inerti, Vitabuntque oculos vestigia nostra profanos. Este procul vigiles curæ, procul este querelæ, 105 Invidiæque acies transverso tortilis hirquo, Sæva nec anguiferos extende, calumnia, rictus;

88 agitabile] Ov. Met. i. 75.

'Terra feras cepit, volucres agitabilis aer.'

90 spectanda] Vowel made short before sc.

93 I nunc] Ov. Her. Ep. xii. 204.

100

'I nunc, Sisyphias, improbe, confer opes.' Warton.

In me triste nihil, fœdissima turba, potestis,
Nec vestri sum juris ego; securaque tutus
Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu.

110

At tibi, chare pater, postquam non æqua merenti

Posse referre datur, nec dona rependere factis, Sit memorasse satis, repetitaque munera grato Percensere animo, fidæque reponere menti.

Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus, 115 Si modo perpetuos sperare audebitis annos, Et domini superesse rogo, lucemque tueri, Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco; Forsitan has laudes, decantatumque parentis Nomen, ad exemplum, sero servabitis ævo.

120

PSALM CXIV.*

Ἰσραὴλ ὅτε παιδὲς, ὅτ' ἀγλαὰ φῦλ ̓ Ἰακώβε
Αἰγύπτιον λίπε δῆμον, ἀπεχθέα, βαρβαρόφωνον,
Δὴ τότε μοῦνον ἔην ὅσιον γένος υἷες Ιούδα
Ἐν δὲ θεὸς λαοῖσι μέγα κρείων βασίλευεν.

109 Nec vestri sum juris ego] The last syllable of 'ego' is short; though it is occasionally made long in some of the modern Latin Poets, in the poems of Dan Heinsius, (ed. 1649) p. 209, 276, 304, also in the fifth line of Joseph Scaliger's Elegy on Thuanus.

verses,

* On the inaccuracies of language and metre in these Greek the reader is referred to the learned observations of Dr. C. Burney in Mr. Todd's edition, too long to be inserted in this place.

Εἶδε, καὶ ἐντροπάδην φύγαδ' ἐῤῥώησε θάλασσα
Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ, ὁδ ̓ ἄρ ̓ ἐστυφελίχθη
Ιρὸς Ἰορδάνης ποτὶ ἀργυροειδέα πηγήν.
Ἐκ δ' ὄρεα σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέοντο,
Ὡς κριοὶ σφριγόωντες ἐϋτραφερῷ ἐν ἀλωῇ.
Βαιότεραι δ ̓ ἅμα πάσαι ανασκίρτησαν ἐρίπναι,
Οἷα παραὶ σύριγγι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες.
Τίπτε σύγ', αἰνὰ θάλασσα, πέλωρ φύγαδ' ἐῤῥώησας
Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ; τί δ ̓ ἄρ ̓ ἐστυφελίχθης
Ιρὸς Ἰορδάνη ποτὶ ἀργυροειδέα πηγήν ;
Τίπτ', ὄρεα, σκαρθμοῖσιν απειρέσια κλονέεσθε,
Ὡς κριοὶ σφριγόωντες ἐϋτραφερῷ ἐν ἀλωῇ;
Βαιότεραι τὶ δ' ἀρ ΰμμες ἀνασκιρτήσατ ̓ ἐρίπναι,
Οἷα παραὶ σύριγγι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες ;
Σείες, γαῖα, τρέουσα θεὸν μεγάλ' ἐκτυπέοντα,
Γαῖα, θεὸν τρείουσ ̓ ὕπατον σέβας Ἰσσακίδαο,
Ος τε καὶ ἐκ σπιλάδων ποταμοὺς χέε μορμύροντας,
Κρήνην τ' ἀέναον πέτρης ἀπὸ δακρυοέσσης.

Philosophus ad regem quendam, qui eum ignotum et insontem inter reos forte captum inscius damnaverat, τὴν ἐπὶ θανάτῳ πορευόμενος, hæc subito misit.

Ω ἄνα, εἰ ὀλέσης με τὸν ἔννομον, οὐδέ τιν ἀνδρῶν Δεινὸν ὅλως δράσαντα, σοφώτατον ἴσθι κάρηνον Ρηϊδίως ἀφέλοιο, τὸ δ ̓ ὕστερον αὖθι νοήσεις, Μαψιδίως δ ̓ ἄρ ̓ ἔπειτα τεὸν πρὸς θυμὸν ὀδυρῇ, Τοιόνδ' ἐκ πόλιος περιώνυμον ἄλκαρ ὀλέσσας.

In Effigiei ejus Sculptorem.

̓Αμαθεῖ γεγράφθαι χειρὶ τήνδε μεν εἰκόνα
Φαίῃς τάχ ̓ ἂν, πρὸς εἶδος αὐτοφυὲς βλέπων·
Τὸν δ ̓ ἐκτυπωτὸν οὐκ ἐπιγνόντες, φίλοι,
Γελᾶτε φαύλε δυσμίμημα ζωγράφω.

AD SALSILLUM, POETAM ROMANUM,
ÆGROTANTEM.

SCAZONTES.

O MUSA, gressum quæ volens trahis claudum,
Vulcanioque tarda gaudes incessu,

Nec sentis illud in loco minus gratum,
Quam cum decentes flava Deïope suras
Alternat aureum ante Junonis lectum;
Adesdum, et hæc s'is verba pauca Salsillo
Refer, Camœna nostra cui tantum est cordi,
Quamque ille magnis prætulit immerito divis.
Нæс ergo alumnus ille Londini Milto,
Diebus hisce qui suum linquens nidum,
Polique tractum, pessimus ubi ventorum,
Insanientis impotensque pulmonis,
Pernix anhela sub Jove exercet flabra,
Venit feraces Itali soli ad glebas,

1 claudum] Gazæi Pia Hilaria, 1629, p. 79.
'Subclaudicante tibiâ redi, Scazon,'

Bowle.

5

10

Visum superba cognitas urbes fama,
Virosque, doctæque indolem juventutis.
Tibi optat idem hic fausta multa, Salsille,
Habitumque fesso corpori penitus sanum;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Præcordiisque fixa damnosum spirat;
Nec id pepercit impia, quod tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.

O dulce divum munus, O Salus, Hebes
Germana! Tuque, Phoebe, morborum terror,
Pythone cæso, sive tu magis Pæan

[blocks in formation]

Libenter audis, hic tuus sacerdos est.

Querceta Fauni, vosque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri sedes,
Siquid salubre vallibus frondet vestris,
Levamen ægro ferte certatim vati.
Sic ille, charis redditus rursum Musis,
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclinis semper Ægeriam spectans.
Tumidusque et ipse Tibris, hinc delinitus,
Spei favebit annuæ colonorum;

Nec in sepulchris ibit obsessum reges,
Nimium sinistro laxus irruens loro:
Sed fræna melius temperabit undarum,
Adusque curvi salsa regna Portumni.

39 sinistro] Hor. Od. i. ii. 18.

Vagus et sinistra

Labitur ripa.'

Wurton.

30

35

40

« VorigeDoorgaan »