XII panegyrici Latini

Voorkant
Emil Baehrens
In aedibus B.G. Teubneri, 1874 - 324 pagina's
 

Geselecteerde pagina's

Inhoudsopgave


Overige edities - Alles bekijken

Veelvoorkomende woorden en zinsdelen

Populaire passages

Pagina 43 - ... et par metus admissis et exclusis; ad hoc ipse occursu quoque visuque terribilis: superbia in fronte, ira in oculis, femineus pallor in corpore, in ore impudentia multo rubore suffusa.
Pagina 32 - Itaque illis irrogatimi est, his remissum; videlicet quod manifestum erat quanto cum dolore laturi seu potius non laturi homines essent destringi aliquid et abradi bonis, quae sanguine, gentilitate, sacrorum denique societate meruissent, quaeque numquam ut aliena et speranda, sed ut sua semperque possessa ac deinceps proximo cuique transmittenda cepissent.
Pagina 39 - Amas constantiam civium (e)rectosque ac vividos animos non, ut alii, contundis ac deprimis, sed foves et attollis. Prodest bonos esse, cum sit satis abundeque, si non nocet: his honores, his sacerdotia, his provincias offers, hi amicitia tua, hi iudicio florent. Acuuntur isto integritatis et industriae pretio similes, dissimiles alliciuntur: nam praemia bonorum malorumque bonos ac malos faciunt.
Pagina 193 - ... enim ignoro quanto inferiora nostra sint ingenia Romanis, siquidem latine et diserte loqui illis ingeneratum est, nobis elaboratum, et, si quid forte commode dicimus, ex illo fonte et capite facundiae imitatio nostra deriuat.
Pagina 40 - Flexibiles quamcumque in partem ducimur a principe atque, ut ita dicam, sequaces sumus. Huic enim cari, huic probati esse cupimus, quod frustra speraverint dissimiles; eoque obsequii continuatione pervenimus, ut prope omnes homines unius moribus vivamus. Porro non tam sinistre constitutum est ut, qui malum principem possumus, bonum non possimus imitari.
Pagina 63 - Nec verendum est ne incautos putet, si fidelitate temporum constanter utamur, quos meminit sub malo principe aliter vixisse. Nuncupare vota et pro aeternitate imperii et pro salute principum, immo pro salute principum ac propter illos pro aeternitate imperii solebamus. Haec pro imperatore nostro in quae sint verba suscepta, operae pretium est adnotare : « si bene rem publicam et ex utilitate omnium (rexerit) » . Digna vota quae semper suscipiantur semperque solvantur.
Pagina 119 - Itaque maximas pecunias et totum, si res poscat, aerarium non templis modo ac locis publicis reficiundis sed etiam priuatis domibus indulgent; nee pecunias modo sed etiam artifices transmarinos et ex amplissimis ordinibus prouinciarum incolas nouos et deuotissimarum hiberna legionum, quarum inuicta robora ne in his quidem quae nunc cum maxime gerunt bellis requirunt, ut commodis nostris studio gratiae hospitalis operentur et resides aquas et nouos amnes ueluti aridis fessae urbis uisceribus infundant.
Pagina 25 - Amor impendio isto, non venia quaesita est, populusque Romanus obligatus a tribunali tuo, non exoratus recessit. Obtulisti enim congiarium gaudentibus gaudens securusque securis; quodque antea principes ad odium sui leniendum tumentibus plebis animis obiectabant, id tu tam innocens populo dedisti quam populus accepit.
Pagina 61 - In rostris quoque simili religione ipse te legibus subjecisti ; legibus, Caesar, quas nemo principi scripsit. Sed tu nihil amplius vis tibi licere, quam nobis : sic fit ut nos tibi plus velimus. Quod ergo nunc primum audio, nunc primum disco, non est princeps supra leges, sed leges supra principem; idemque Caesari consuli, quod ceteris, non licet.
Pagina 30 - Quantum diversitas temporum posset, turn maxime cognituni est, cum isdem quibus antea cautibus innocentissimus quisque, tune nocentissimus adfigeretur, cumque insulas omnes, quas modo senatorum, iam delatorum turba compleret ; quos quidem non in praesens tantum, sed in aeternum repressisti, mille poenarum indagine 3 inclusos. Ereptum alienas pecunias eunt; perdant, quas habent. Expellere penatibus gestiunt: suis exturbentur...

Bibliografische gegevens