Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

185

191

Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse,
Et circum gemino cælaverat argumento:
In medio rubri maris unda, et odoriferum ver,
Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ,
Has inter Phænix, divina avis, unica terris,
Cæruleum fulgens diversicoloribus alis,
Auroram vitreis surgentem respicit undis ;
Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus :
Quis putet? hic quoque Amor, pictæque in nube

pharetræ,
Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo;
Nec tenues animas, pectusque ignobile vulgi
Hinc ferit; at circum flammantia lumina torquens,
Semper in erectum spargit sua tela per orbes
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus :
Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.
Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica,

Damon, Tu quoque in his certe es, nam quo tua dulcis abiret Sanctaque simplicitas, nam quo tua candida virtus ? Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco, Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultra, Ite procul lacrymæ; purum colit æthera Damon, Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum; Heroumque animas inter, divosque perennes, Æthereos haurit latices, et gaudia potat

195

205

founded Naples. Virg. Ecl. x. 50. Chalcidico versu. Æn. vi. 17. Warton.

188 diversicoloribus alis] Eurip. Hippol. 1270, Cupid is termed nouxıhónte pos. See too Aristoph. Av. 249.

60

VOL. II.

210

Ore sacro. Quin tu, cæli post jura recepta,
Dexter ades, placidusque fave quicunque vocaris,
Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis
Diodatus, quo te divino nomine cuncti
Calicolæ norint, sylvisque vocabere Damon.
Quod tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quod nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores ;
Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona,
Lætaque frondentis gestans umbracula palmæ,
Æternum perages immortales hymenaeos;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionæo bacchantur et Orgia thyrso.

215

Jan. 23, 1646.

AD JOANNEM ROUSIUM OXONIENSIS ACADEMIÆ

BIBLIOTHECARIUM.*

De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuo mitti postulabat, ut

cum aliis nostris in Bibliotheca publica reponet, Ode.

[blocks in formation]
[ocr errors]

GEMELLE cultu simplici gaudens liber,
Fronde licet gemina,

* This ode, in Milton's own hand writing, on one sheet of paper, is inserted between the Latin and English poems, in a copy which he sent to Rouse, and which is now in the Bodleian M. 168, Art. 8vo. Another small volume, containing some of his prose tracts, with an inscription to J. Rouse, in Milton's hand writing, is in the same library. F. 56, Th. See some observations on the structure of this Ode in Symmons's Life, p. 281, ed. second.

p 2 Fronde] · Fronte' is perhaps a better reading. Warton.

6

5

Munditieque nitens non operosa ;
Quam manus attulit
Juvenilis olim,
Sedula tamen haud nimii poetæ ;
Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lusit,
Insons populi, barbitoque devius
Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos
Vicinis, et humum vix tetigit pede:

10

ANTISTROPHE.

15

Quis te, parve liber, quis te fratribus
Subduxit reliquis dolo ?
Cum tu missus ab urbe,
Docto jugiter obsecrante amico,
Illustre tendebas iter
Thamesis ad incunabula
Cærulei patris,
Fontes ubi limpidi
Aonidum, thyasusque sacer,
Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte cælo,
Celeberque futurus in ævum ?

20

STROPHE II.

25

Modo quis deus, aut editus deo,
Pristinam gentis miseratus indolem,
(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium)

30

Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus,
Et relegatas sine sede Musas
Jam
pene

totis finibus Angligenum;
Immundasque volucres,
Unguibus imminentes,
Figat Apollinea pharetra,
Phineamque abigat pestem procul amne Pegaseo ?

35

ANTISTROPHE.

40

Quin tu, libelle, nuntii licet mala
Fide, vel oscitantia,
Semel erraveris agmine fratrum,
Seu quis te teneat specus,
Seu qua te latebra, forsan unde vili
Callo tereris institoris insulsi,
Lætare felix: en iterum tibi
Spes nova fulget, posse profundam
Fugere Lethen, vehique superam
In Jovis aulam, remige penna :

45

STROPHE IU.

50

Nam te Roüsius sui
Optat peculi, numeroque justo
Sibi pollicitum queritur abesse ;
Rogatque venias ille, cujus inclyta
Sunt data virum monumenta curæ :
Teque adytis etiam sacris
Voluit reponi, quibus et ipse præsidet
Æternorum operum custos fidelis ;

55

Quæstorque guzæ nobilioris, ,
Quam cui præfuit lön,
Clarus Erechtheides,
Opulenta dei per templa parentis,
Fulvosque tripodas, donaque Delphica,
Ion Actæa genitus Creusa.

60

ANTISTROPHE.

65

Ergo, tu visere lucos
Musarum ibis amenos;
Diamque Phæbi rursus ibis in domum,
Oxonia quam valle colit,
Delo posthabita,
Bifidoque Parnassi jugo:
Ibis honestus,
Postquam egregiam tu quoque sortem
Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.

.
Illic legeris inter alta nomina
Authorum, Graiæ simul et Latinæ
Antiqua gentis lumina, et verum decus.

70

EPODOS.

75

Vos tandem, haud vacui mei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium,
Jam sero placidam sperare jubeo
Perfunctam invidia requiem, sedesque beatas,
Quas bonus Hermes,
Et tutela dabit solers Roüsi;

56 Tön] See the Ion of Euripides, 185, seq. 1146, seq. and Phæn.
228. Euripides calls Ion xqvooqúlaxa, 54. Warton.

« VorigeDoorgaan »