Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO,

VICE-COMITIS SANCTI ALBANI,

DE DIGNITATE ET AUGMENTIS
SCIENTIARUM

LIBER OCTAVUS.

AD REGEM SUUM.

CAPUT I.

Partitio Doctrinæ Civilis in Doctrinam de Conversatione, Doctrinam de Negotiis, et Doctrinam de Imperio sive Republica.

VETUS est narratio (Rex Optime) convenisse complures philosophos solenniter coram legato regis exteri, atque singulos pro virili parte sapientiam suam ostentasse, ut haberet legatus quæ referret de mirabili sapientia Græcorum. Unus tamen ex eorum numero silebat, et nihil adducebat in medium; adeo ut legatus ad eum conversus diceret, Tu vero quid habes quod referam? Cui ille; Refer (inquit) regi tuo te invenisse apud Græcos aliquem qui tacere sciret.' Equidem-oblitus eram in hac artium synopsi Artem Tacendi interserere; quam tamen (quoniam plerumque desideretur) exemplo jam proprio docebo. Etenim, cum me tandem ordo rerum ad illud deduxerit, ut paulo post de Arte Imperii tractandum sit; cumque ad tantum regem scribam, qui perfectus adeo in ea arte sit magister, ipsamque ab incunabulis suis hauserit; nec omnino immemor esse possim, qualem apud Majestatem tuam locum sustinuerim; consentaneum magis existimavi meipsum tacendo de hac re, apud Majestatem tuam, quam scribendo, probare. Cicero vero

This story is told of Zeno. See Plutarch De Garrulitate, and Diog. Laert. vii. 24.

non solum artis, verum etiam eloquentiæ cujusdam, quæ in tacendo reperiatur, meminit. Cum enim sermones nonnullos suos, cum alio quodam ultro citroque habitos, in epistola quadam ad Atticum commemorasset, sic scribit; Hoc loco sumpsi aliquid de tua eloquentia, nam tacui.1 Pindarus vero (cui illud peculiare est, animos hominum inopinato sententiola aliqua mirabili, veluti virgula divina, percutere) hujusmodi quidpiam ejaculatur; Interdum magis afficiunt non dicta quam dicta. In hac parte igitur, tacere, aut (quod silentio proximum est) brevis admodum esse, decrevi. Verum, antequam ad Artes Imperii perveniam, haud pauca de aliis Doctrinæ Civilis portionibus sunt præmittenda.

Scientia Civilis versatur circa subjectum quod cæterorum omnium maxime est materiæ immersum, ideoque difficillime ad axiomata reducitur. Sunt tamen nonnulla quæ hanc difficultatem levant. Primo enim, quemadmodum Cato ille Censorius de Romanis suis dicere solitus est, Ovibus eos similes esse, quarum gregem integrum minore quis molestia ageret quam unam aliquam; quoniam si paucas ex grege ut rectam incant viam propellere possis, cæteræ ultro sequentur3; similiter, hoc quidem respectu, Ethica munus est quodammodo illo Politica difficilius. Secundo, proponit sibi Ethica ut animus bonitate interna imbuatur et cumuletur; at Civilis Scientia nihil amplius postulat, præter bonitatem externam: hæc enim ad societatem sufficit. Itaque non raro accidit, ut regimen sit bonum, tempora mala; siquidem in Sacra Historia illud non semel occurrit (cum de regibus bonis et piis narretur), Sed adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum. Itaque et hoc quoque respectu duriores partes sunt Ethicæ. Tertio, hoc habent respublicæ, ut tanquam machinæ grandiores tardius moveantur, nec sine magno molimine; unde haud tam cito labefactantur. Sicut enim in Ægypto septem anni fertiles steriles septem sustentarunt; ita in rebuspublicis priorum temporum bona institutio efficit ut sequentium errores non statim perniciem inferant. At singulorum hominum decreta et mores magis subito subverti solent. Hoc denique Ethicam gravat, Politica succurrit.

Scientia Civilis tres habet partes, juxta tres societatis ac

Cic. Ep. ad Att. xiii. 42. The person in question was his nephew Q. Cicero. 2 Pindar. Nem, v. 32.

3 Plut. in Cato. c. 8.

42 Chr. xx. 33.

tiones summarias; Doctrinam de Conversatione, Doctrinam de Negotiis, et Doctrinam de Imperio sive Republica. Tria siquidem sunt Bona, quæ ex Societate Civili homines sibi parare expetunt; solamen contra Solitudinem; adjumentum in Negotiis; et protectio contra Injurias. Suntque istæ tres prudentiæ plane inter se diverse, et sæpenumero disjunctæ ; Prudentia in Conversando; Prudentia in Negotiando; et Prudentia in Gubernando.

Enimvero, quod ad Conversationem attinet, illa certe affcctata esse non debet, at multo minus neglecta; cum prudentia in ejus moderamine et decus quoddam morum in seipsa præ se ferat, et ad negotia tam publica quam privata commode administranda plurimum juvet. Etenim sicut actio oratori tanti habetur (licet sit externum quiddam) ut etiam illis alteris partibus, quæ graviores et interiores videntur, anteponatur; eodem fere modo in viro civili, Conversatio ejusque regimen (utcunque in exterioribus occupetur) si non summum, at certe eximium locum invenit. Quale enim pondus habet Vultus ipse, ejusque compositio? Recte poeta ;

Nec vultu destrue verba tuo. 1

Poterit enim quis vim orationis Vultu labefactare, et plane prodere. Quin et Facta, non minus quam Verba, Vultu pariter destrui possint, si Ciceroni credamus; qui, cum fratri affabilitatem commendaret erga provinciales, non in hoc eam potissimum sitam dixit, ut aditus præberet ad se faciles, nisi etiam vultu ipso comiter accedentes exciperet; Nil interest habere ostium apertum, vultum clausum.2 Videmus Videmus quoque Atticum, sub primum Ciceronis cum Cæsare congressum, bello adhuc fervente, diligenter et serio Ciceronem per epistolam monuisse de Vultu et Gestu ad dignitatem et gravitatem componendis. Quod si tantum possit Oris et Vultus solius moderatio, quanto magis Sermo familiaris, et alia quæ ad Conversationem pertinent? Atque sane summa et compendium

3

Ovid, De Arte Am. ii. 312.

2 No such remark occurs in the letter of advice which Marcus Cicero wrote to his brother Quintus, when the latter was about to take possession of his province. But in Quintus's tract De Petitione Consulatûs, in which he gives his brother advice as to his conduct in canvassing for the consulship, we find the antithesis quoted in the text, though somewhat differently worded. But of course the passage in which it occurs has no reference to any class of "provinciales."

3 See Cicero, Ep. ad Att. ix. 12,; and compare the eighteenth letter of the same book, in which the interview with Cæsar is described.

decori et elegantiæ morum in hoc fere sita sunt, ut quasi æqua lance et propriam dignitatem et aliorum metiamur et tueamur; quod etiam non male expressit T. Livius (licet alii rei intentus) eo personæ charactere: Ne (inquit) aut arrogans videar, aut obnoxius; quorum alterum est alienæ libertatis obliti, alterum suæ. Ex contraria vero parte, si Urbanitati et elegantiæ morum externæ impensius studeamus, transeunt illæ in affectationem quandam deformem et adulterinam; Quid enim deformius, quam scenam in vitam transferre? Quinetiam, licet in excessum illum vitiosum minime prolabantur, temporis tamen nimium in hujusmodi leviculis absumitur; animusque ad curam ipsarum, magis quam oportet, deprimitur. Ideoque sicut in academiis adolescentes literarum studiosi, at sodalium congressibus plus satis indulgentes, moneri soleant a præceptoribus, Amicos esse fures temporis; sic certe assidua ista in Conversationis decorum animi intentio magnum gravioribus meditationibus furtum facit. Deinde, qui primas adeo in Urbanitate obtinent et ad hanc rem unam quasi nati videntur, hoc fere habent, ut sibi ipsis in illa sola complaceant, et ad virtutes solidiores et celsiores vix unquam aspirent; quando e contra, qui sibi in hac parte defectus sunt conscii, decus ex bona existimatione quærunt; ubi enim adest bona existimatio, omnia fere decent; ubi vero illa deficit, tum demum a commoditate morum atque Urbanitate subsidium petendum est. Porro, ad res gerendas vix gravius aut frequentius reperias impedimentum, quam hujusce decori externi curiosam nimis observationem; atque illud alterum, quod huic ipsi inservit; nimirum anxiam temporis atque opportunitatum electionem. Egregie enim Salomon: Qui respicit ad ventos, non seminat; qui respicit ad nubes, non metit2: creanda siquidem nobis est opportunitas, sæpius quam opperienda. Ut verbo dicamus, urbana ista morum compositio veluti vestis animi est, et proinde vestis commoditates referre debet. Primum enim talis esse debet, ut sit in usu communi; rursus, ut non sit nimis delicata aut sumptuosa; deinde ita conficienda, ut si qua sit in animo virtus, eam exhibeat maxime conspicuam; si qua deformitas, eandem suppleat et occultet; postremo, et super omnia, ne sit nimis

1 Liv. xxiii. 12. The original stands thus: "Si reticeam aut superbus aut obnoxius videar," and then as in the text. Compare with this maxim of Bacon's the precept which Fenelon has given in the Lettres Spirituelles.

2 Ecclesiast. xi. 4.

arcta, atque ita animum angustiet ut ejusdem motus in rebus gerendis cohibeat et impediat. Verum hæc pars Scientiæ Civilis de Conversatione eleganter profecto a nonnullis tractata est, neque ullo modo tanquam Desiderata reponi debet.

CAPUT II.

Partitio Doctrina de Negotiis in Doctrinam de Occasionibus Sparsis, et Doctrinam de Ambitu Vitæ. Exemplum Doctrinæ de Occasionibus Sparsis, ex Parabolis aliquibus Salomonis. Præcepta de Ambitu Vitæ.

DOCTRINAM de Negotiis partiemur in Doctrinam de Occasionibus Sparsis, et Doctrinam de Ambitu Vitæ ; quarum altera universam negotiorum varietatem complectitur, et vitæ communis tanquam amanuensis est; altera ea tantum quæ ad propriam cujusque fortunam amplificandam spectant excerpit et suggerit, quæ singulis pro intimis quibusdam rerum suarum tabellis aut codicillis esse possint. Verum antequam ad species descendamus, aliquid circa Doctrinam de Negotiis in genere præfabimur. Doctrinam de Negotiis pro rei momento tractavit adhuc nemo, cum magna tam literarum quam literatorum existimationis jactura. Ab hac enim radice pullulat illud malum, quod notam eruditis inussit; nimirum, eruditionem et prudentiam civilem raro admodum conjungi. Etenim si quis recte advertat ex Prudentiis illis tribus quas modo diximus ad vitam civilem spectare, illa Conversationis ab eruditis fere contemnitur, tanquam servile quiddam, atque insuper meditationibus inimicum. Quod vero ad illam de Republica Administranda, sane si quando rerum gubernaculis admoveantur eruditi, munus suum non incommode sustinent; verum ea promotio contingit paucis. De Prudentia autem Negotiandi (qua de nunc loquimur) in qua vita humana plurimum versatur, nulli omnino libri conscripti habentur; præter pauca quædam Monita Civilia in fasciculum unum aut alterum collecta, quæ amplitudini hujus subjecti nullo modo respondent. Etenim si libri aliqui extarent de hoc argumento, sicut de cæteris, minime dubitaverim quin viri eruditi, aliquo experientiæ manipulo instructi, ineruditos, licet diutina experientia edoctos, longe superarent, et proprio illorum (quod dicitur) arcu usi magis e longinquo ferirent.

« VorigeDoorgaan »