Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Quod si detur, depravationes illas et impedimenta quæ a politicis imputantur literis aliquid virium habere et veritatis, attamen simul monendum, eruditionem in singulis plus remedii quam mali afferre. Esto enim, literæ tacita quadam vi animum reddunt incertum atque perplexum; at certe liquido præcipiunt quomodo cogitationes sint expediendæ, et quousque sit deliberandum, quando demum statuendum; imo ostendunt quomodo res interim absque periculo trahi possint et suspendi. Esto etiam, animos efficiunt magis pertinaces et difficiles; at simul docent quæ res demonstrationibus, quæ conjecturis innituntur; neque minus distinctionum et exceptionum usum quam canonum et principiorum constantiam proponunt. Esto rursus, seducunt et detorquent animos exemplorum vel imparitate vel dissimilitudine; nescio; sed satis novi eas tam circumstantiarum efficacias quam comparationum errores et applicationum cautiones explicare; adeo ut in universum magis corrigant animos quam corrumpant. Hæc autem remedia insinuant undequaque literæ, magna vi et varietate exemplorum. Perpendat quis errores Clementis Septimi, a Guicciardino, qui ei fuit quasi domesticus, tam luculenter depictos1; aut vacillationes Ciceronis, in Epistolis ad Atticum manu propria ad vivum resectas 2; omnino inconstantiam et crebras conciliorum mutationes vitabit. Inspiciat errores Phocionis, pervicaciam exhorrebit. Fabulam Ixionis legat, et nimias spes et hujusmodi fumos ac nebulas dispellet. Intueatur Catonem Secundum, neque unquam migrabit ad Antipodas et contraria præsenti sæculo vestigia figet.

Jam qui putant literas desidiæ amicas esse otiique et secessus dulcedine perfundere animum, mirum præstabunt, si quæ assuefaciunt mentem perpetuæ agitationi, socordiæ patronas ostendant; cum contra vere affirmari possit, inter omnia hominum genera nullum negotia amare propter ipsa negotia, præter literatum. Alii enim res et negotia diligunt quæstus gratia, ut conductitii opus propter mercedem. Alii honoris ergo; etenim dum res gerunt, vivunt in oculis hominum,

1 Guicciardini's character of Clement VII, will be found in the sixteenth book of his history, ch. 5. I transcribe the part which relates to the "inconstantia" of which Bacon speaks. "E nel deliberarsi e nell' eseguire quel che pure avesse deliberato, ogni piccolo rispetto che di nuovo se gli scoprisse, ogni leggiere impedimento che se gli attraversasse, pareva bastante a farlo ritornare in quella confusione nella quale ero stato innanzi deliberasse," &c.

2 The seventh letter of the sixteenth book may be particularly referred to in illustration of the remark in the text.

Alii

existimationique suæ inserviunt alioqui evanituræ. propter potentiam et fortunæ prærogativam, ut amicos remunerare, inimicos ulcisci possint. Alii ut facultatem aliquam suam quam adamant exerceant, ac sibi ipsis hoc nomine sæpius gratulentur et arrideant. Alii denique, ut alios suos fines consequantur. Adeo ut quod de gloriosis dici solet, eorum fortitudinem sitam esse in spectantium oculis, sic hujusmodi hominum diligentia et strenuitas hoc videtur agere, aut ut alii plaudant aut ut ipsi intra se gestiant. Soli literati negotiis et occupationibus delectantur, tanquam actionibus naturæ consentaneis, et non minus salubribus animo quam exercitatio est corpori, ipsam rem non emolumentum intuentes; ita ut omnium minime sint defatigabiles, si modo res sit hujusmodi ut animum pro dignitate ejus impleat et detineat. Quod si reperiantur interdum nonnulli in legendo strenui, in agendo cessatores; non hoc a literis ortum habet, sed ab imbecillitate et mollicie quadam corporis animive; quales notat Seneca, Quidam, inquit, tam sunt umbratiles, ut putent in turbido esse quicquid in luce est.1 Usuvenire poterit fortasse, ut hujusmodi ingenii sibi conscii se dent literis; eruditio autem ipsa hujusmodi ingenia minime indit aut progignit. Quod si quis illud nihilominus mordicus teneat, literas nimium absumere temporis, quod alias rectius impendi possit; aio, neminem adeo distringi negotiis, quin habeat sua otii intervalla, donec agendi vices atque æstus refluant, nisi aut admodum hebes sit in expediendis negotiis, aut parum cum dignitate ambitiosus in negotiis cujuscunque generis captandis. Restat igitur quærendum, qua in re et quomodo has subsecivas horas collocare oporteat; studiis an voluptatibus, genio an ingenio, indulgendum? Sicut recte respondit Demosthenes Eschini, homini voluptatibus dedito, qui cum per contumeliam objecisset Orationes ejus lucernam olere; Pol, inquit, multum interest inter ea quæ ego ac tu ad lucernam facimus. 2 Quare neutiquam metuendum ne literæ eliminent negotia; quin potius vindicant animum ab otio et voluptate, quæ alias sensim ad utriusque damnum, et negotiorum et literarum, subintrare solent.

Dein, quod oggerunt, literas reverentiam legum atque im

1 "Quidam adeo in latebras refugerunt ut putent in turbido esse quicquid in luce est." -Seneca, Ep. 3. It is perhaps worthy of remark that Bacon's inaccurate quotation is adopted at second hand in the Tatler.

2 Plutarch in Demosth. [According to Plutarch it was Pytheas who made the taunt.-J. S.]

perii convellere; calumnia mera est, nec probabiliter ad criminandum inducta. Nam qui cæcam obedientiam fortius obligare contenderit quam officium oculatum una opera asserat cœcum manu ductum certius incedere quam qui luce et oculis utitur. Imo citra omnem controversiam artes emolliunt mores, teneros reddunt, sequaces, cereos, et ad mandata imperii ductiles; ignorantia contra, contumaces, refractarios, seditiosos: quod ex historia clarissime patet, quandoquidem tempora maxime indocta, inculta, barbara, tumultibus, seditionibus, mutationibusque maxime obnoxia fuerint.

De Catonis Censoris judicio hoc dictum esto, meritissimas eum blasphemiæ in literas luisse pœnas, cum septuagenario major quasi repuerascens Græcam linguam cupidissime addisceret'; ex quo liquet, priorem illam censuram Græcæ literaturæ ex affectata potius gravitate quam quod ita penitus sentiret fluxisse. Ad Virgilii vero carmina quod attinet, utcunque illi libitum fuerit universo mundo insultare, Romanis asserendo artes imperandi, cæteras tanquam populares aliis relinquendo; in hoc tamen manifesto tenetur, Romanos nunquam imperii fastigium conscendisse, donec ad artium culmen simul pervenissent. Namque duobus primis Cæsaribus, viris imperandi peritissimis, contemporanei erant optimus poeta ille ipse Virgilius Maro, optimus historicus Titus Livius, optimus antiquarius Marcus Varro, optimus aut optimo proximus orator Marcus Cicero; principes certe, ex omni memoria, in sua quique facultate. Postremo, quantum ad Socratis accusationem, id dico tantum; recordemur temporum, quibus intentata est; nimirum sub Triginta Tyrannis, mortalium omnium crudelissimis, sceleratissimis, imperioque indignissimis; qui rerum et temporum orbis postquam circumactus esset, Socrates ille (flagitiosus scilicet) heroïbus annumeratus est, et memoria ejus omnibus tam divinis quam humanis honoribus cumulata; quin disputationes ejus, tanquam corruptrices morum prius habitæ, pro præsentissimis mentis morumque antidotis ab omni posteritate celebrantur. Atque hæc sufficiant ad respondendum politicis, qui superciliosa severitate aut fucata gravitate ausi sunt literas incessere contumeliis; quæ tamen confutatio impræsentiarum, nisi quod nesciamus an ad posteros permanaturi sint labores nostri, minus necessaria videatur; cum aspectus et favor duorum literatissimorum principum, Elizabethæ reginæ et

IV. Cicero Ac. Quæst. ii. c. 2.

Majestatis tuæ, tanquam Castoris et Pollucis, lucidorum syderum', tantum apud nos in Britannia literis amorem reve-rentiamque conciliaverint.

Nunc ad tertium vituperationum genus pervenimus, quod a literatis ipsis in literas redundat, altiusque cæteris solet hærere. Eæ vel a fortuna, vel a moribus, vel a studiis ipsorum originem ducunt. Quarum prima extra potestatem ipsorum est, secunda extra rem, ut tertia sola proprie in disquisitionem venire videatur. Quia tamen non tam de vero rerum pondere quam de vulgi æstimatione sermo instituendus est, haud abs re fuerit etiam de alteris duabus pauca quædam innuere.

Quapropter dignitatis imminutiones et quasi dehonestamenta, quæ a literatorum fortuna literis imponuntur, sumuntur aut a paupertate et inopia ipsorum, aut a vitæ genere obscuro et umbratili, aut ab occupationum in quibus versantur subjecto non admodum nobili.

Quantum ad paupertatem pertinet, quodque frequenter usuveniat ut literati inopes sint, et tenui plerumque origine, neque tam propere ditescant ac alii qui quæstui solum inhiant; consultum foret hunc locum, de laude paupertatis, Fratribus Mendicantibus (pace eorum dixerim) exornandum tradere; quibus Machiavellus non parum tribuebat, cum diceret, jamdudum actum esset de regno sacerdotum, nisi reverentia erga fratres ac monachos episcoporum luxum et excessum compensasset.' Pariter dicat quis, fœlicitatem et magnificentiam principum et nobilium jam olim recidere potuisse in barbariem et sordes, nisi deberent literatis istis pauperibus civilis vitæ culturam et decus. Sed missis his laudum aucupiis, notatu dignum est quam sacra atque veneranda res, per aliquot apud Romanos secula, paupertas ipsa habita fuerit; quæ tamen respublica nihil trahebat ex paradoxis. Sic enim præfatur T. Livius: Aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla unquam respublica nec major nec sanctior nec bonis exemplis ditior fuit, nec in quam tam seræ avaritia luxuriaque immigraverint, nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parcimoniæ honos fuerit.3 Quinetiam postquam Roma jam degenerasset, legimus, cum Cæsar Dictator collapsam rempublicam instauraturum se profiteretur, quendam ex amicis ejus

Hor. Car. i. 3. 2.

2 See his Discorsi, iii. c. 1. The passage in the text is one of those to which Mersenne takes exception. It savours in his opinion of a wish to depreciate the hierarchy. See his La Vérité des Sciences.

In præfatione.

prompsisse sententiam, nihil tam expeditum esse ad id quod ageret, quam si divitiarum honos quoquo modo tolleretur. Verum (inquit) hæc et omnia mala pariter cum honore pecuniæ desinent, si neque magistratus neque alia vulgo cupienda venalia erunt.' Denique, quemadmodum vere dictum est ruborem esse colorem virtutis, licet quandoque oriatur ex culpa; ita recte statuas paupertatem esse virtutis fortunam, quamvis interdum a luxu et incuria accersatur. Salomonis certe hæc est sententia, Qui festinat ad divitias, non erit insons3; et præceptum, Veritatem eme et noli vendere, similiter scientiam et prudentiam1 : quasi æquum judicet, opes impendendas ut doctrina paretur, non doctrinam eo vertendam ut opes congerantur.

Quid attinet dicere de vita illa privata et obscura, quam literatis objiciunt? Adeo tritum thema est atque ab omnibus jactatum, otium et secessum (modo absint desidia et luxus) præponere vitæ forensi et occupatæ, propter securitatem, libertatem, dulcedinem, dignitatem, aut saltem ab indignitatibus immunitatem, ut nemo tractet hunc locum quin bene tractet: ita humanis conceptibus in exprimendo et consensibus in approbando consonat. Hoc tantum adjiciam, eruditos latentes in rebuspublicis, et sub oculis hominum minime degentes, similes esse imaginibus Cassii et Bruti, de quibus in elatione Juniæ non gestatis, cum aliæ plurimæ ducerentur, Tacitus, Eo ipso (inquit) præfulgebant, quod non visebantur.5

De occupationum quæ literatis committuntur vilitate illud occurrit, quod demandetur iisdem puerorum ac juniorum institutio, cujus ætatis contemptus in magistros ipsos redundat. Cæterum quam injusta sit hæc obtrectatio, si non ex vulgi opinione sed ex sano judicio res perpendatur, inde licet æstimare, quod diligentiores sint omnes in imbuenda testa recenti quam veteri; magisque solliciti sint qualem admoveant terram teneræ plantæ quam adultæ ; unde liquet, præcipuam curam circa rerum et corporum initia versari. Rabbinis, si placet, porrige aurem; Juvenes vestri visiones videbunt, et senes somniabunt somnia ; ex hoc textu colligunt,

'Oratio prima ad C. Cæsarem de republicâ ordinandâ. This discourse and that which follows it have been ascribed to Sallust, but apparently without sufficient

reason.

2 See Diogen. Laert. in Diog. c. 54. Proverbs, xxviii. 20.

• Proverbs, xxiii. 23.

"Sed præfulgebant Cassius atque Brutus, eo ipso quod effigies eorum non visebantur."-Ann. iii, sub calcem.

• Joel, ii. 28. "Notanda autem hic orationis concinnitas, et poetæ in jungendis

« VorigeDoorgaan »