Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

20

25

Vidimus arridentem operoso ex ære poetam. (sant
Nec fatis hoc visum est in utrumque, et nec pia ces-
Officia in tumulo, cupis integros rapere Orco,
Quà potes, atque avidas Parcarum eludere leges:
Amborum genus, et varia sub forte peractam
Describis vitam, moresque, et dona Minervæ;
AEmulus illius Mycalen qui natus ad altam
Rettulit AEolii vitam facundus Homeri.
Ergo ego te Cliûs et magni nomine Phæbi,
Manse pater, jubeo longum salvere per ævum
Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquam bonus aspernabare Musam,
Quæ nuper gelidâ vix enutrita sub Arcto
Imprudens Italas ausa est volitare

per

urbes. Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos 30 Credimus obscuras noctis sensise per umbras, Quà Thamesis late puris argenteus urnis Oceani glaucos perfundit gurgite crines. Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras. Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phæbo, Quà plaga septeno mundi sulcata Trione Brumalem patitur longâ sub nocte Boöten. Nos etiam colimus Phæbum, nos munera Phæbo Flaventes spicas, et lutea mala caniftris, Halantemque crocum (perhibet nisi vana vetuftas) Misimus, et lectas Druidum de gente choreas. 41 (Gens Druides antiqua sacris operata deorum Heroum laudes imitandaque gesta canebant),

36

45

Hinc quoties festo cingunt altaria cantu
Delo in herbosâ Graiæ de more puellæ
Carminibus lætis memorant Corinëida Loxo,
Fatidicamque Upin, cum flavicomâ Hecaërge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.
Fortunate senex, ergo quacunque per orbem
Torquati decus, et nomen celebrabitur ingens, 50
Claraque perpetui succrescet fama Marini,
Tu quoque in ora frequens venies plausumque vi-
Et parili carpes iter immortale volatu. (rorum,
Dicetur tum sponte tuos habitasse penates
Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas: 55
At non fponte domum tamen idem, et regis adivit
Rura Pheretiadæ cælo fugitivus Apollo ;
Ille licet magnum Alciden susceperat hospes;
Tantùm ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile mansueti cessit Chironis in antrum, 60
Irriguos inter faltus frondosaque tecta
Peneium prope rivum: ibi sæpe sub ilice nigrâ
Ad citharæ ftrepitum blandâ prece victus amici
Exilii duros lenibat voce labores.
Tum neque ripa fuo, barathro nec fixa sub imo 65
Saxa ftetere loco, nutat Trachinia rupes,
Nec sentit folitas, immania pondera, silvas,
Emotæque suis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.
Diis dilecte senex, te Jupiter æquus oportet

70 Nascentem, et miti lustrarit lumine Phæbus,

At

[ocr errors]

Atlantisque nepos; neque enim nisi charus ab ortu
Diis superis poterit magno favisse poetæ.
Hinc longæva tibi lento sub flore senectus
Vernat, et AEfonios lucratur vivida fusos,

75
Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen.
O mihi si mea fors talem concedat amicum
Phæbæos decorasse viros qui tam bene nôrit,
Si quando indigenas revocabo in carmina reges,
Artuşumque etiam sub terris bella moventem; 81
Aut dicam invictæ sociali fædere mensæ
Magnanimos Heroas, et (O modo fpiritus adsit)
Frangam Saxonicas Britonum sub Marte phalanges.
Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitæ, 85
Annorumque satur cineri fua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis,
Aftanti fat erit si dicam sim tibi curæ ;
Ille meos artus liventi morte folutos
Curaret parva componi molliter urna.
Forsitan et nostros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphia myrti aut Parnasside lauri
Fronde comas, at ego secura pace quiescam.
Tum quoque, si qua fides, fi præmia certa bonorum,
Ipse ego cælicolûm semotus in æthera divům, 95
Quò labor et mens pura vehunt, atque ignea virtus,
Secreti hæc aliqua mundi de parte

videbo (Quantum fata sinunt) et tota mente serenùm

90

[blocks in formation]

Ridens purpureo suffundar lumine vultus,
Et fimul æthereo plaudam mihi lætus Olympo. 100
EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTU M.
Thyrfis et Damon ejusdem vicinia pastores, eadem studia se-

quuti à pueritiâ amici erant, ut qui plurimum. Thyrsis animi caufâ profe&tus peregrè de obitu Damonis nuncium accepit. Domum postea reversus, et rem ita ese * comperto, Je, suamque solitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub perfonâ hîc intelligitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruria Luca paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrinâ, clarisi

misque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius. H

Imerides nymphæ (nam vos et Daphnin et Hy

Et plorata diu meministis fata Bionis) (lan, Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen: Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrfis, Et quibus assiduis exercuit antra querelis, 5 Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus, Dum sibi præreptum queritur Damona, neque altam Luctibus exemit noctem loca sola pererrans. Et jam bis viridi surgebat culmus arista, Et totidem flavas numerabant horrea messes, Ex quo

summa dies tulerat Damona sub umbras, Nec dum aderat Thyrsis; pastorem scilicet illum Dulcis amor Musæ Thusca retinebat in urbe. Aft ubi mens expleta domum, pecorisque relicti Cura vocat, fimul assuetâ seditque sub ulmo, 15 comperiens Edit. Fenton.

Tum

10

Tum verò amiflum tum denique sentit amicum, Coepit et immensum sic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, dominojam non vacat, agni. Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cælo, Poftquam te immiti rapuerunt funere Damon! 20 Siccine nos linquis, tua fic fine nomine virtus Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris ? At non ille, animas virgâ qui dividit aureâ, Ilta velit, dignumque tui te ducat in agmen, Ignavumque procul pecus arceat omne silentum. 25

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Quicquid erit, certè nisi me lupus antè videbit, Indeplorato non comminuere sepulchro, Conftabitque tuus tibi honos, longumque vigebit Inter pastores: Illi tibi vota secundo

30 Solvere post Daphnin, poft Daphnin dicere laudes Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit: Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piúmque, Palladiásque artes, sociúmque habuisse canorum. 34

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibicerta manent,tibierunt hæc præmia Damon, At mihi quid tandem fiet modò ? quis mihi fidus Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas Frigoribus duris, et per loca feta pruinis, Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis? Sive opus

fuit eminùs ire leones, Aut avidos terrere lupos præsepibus altis; Quis fando sopire diem, cantuque solebit ? Bb b 2

Ite

40

in magnos

« VorigeDoorgaan »