Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

40.

Consuluit rerum summæ, certoque peregit
Pondere fatorum lances, atque ordine summo 35
Singula perpetuum jussit servare tenorem.
Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno;
Raptat et ambitos sociâ vertigine cælos.
Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim
Fulmineum rutilat cristatâ callide Mavors.
Floridus æternùm Phæbus juvenile coruscat,
Nec fovet effætas loca per declivia terras
Devexo temone Deus ; sed semper amica
Luce potens eadem currit per signa rotarum.
Surgit odoratis pariter formosus ab Indis

45;
AEthereum pecus albenti qui cogit Olympo
Mane vocans, et serus agens in pascua cæli,
Temporis et gemino difpertit regna colore.
Fulget, obitque vices alterno Delia cornu,
Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis. 50
Nec variant elementa fidem, solitoque fragore
Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes.
Nec
per

inane furit leviori murmure Corus, Stringit et armiferos æquali horrore Gelonos 54 Trux Aquilo, spiratque hyemem, nimbosque voluUtque solet, Siculi diverberat ima Pelori (tat. Rex maris, et raucâ circumstrepit æquora concha Oceani Tubicen, nec vaftâ mole minorem AEgeona ferunt dorso Balearica cete.

Terra tibi fæcli vigor ille vetusti 60 Priscus abeft, servatque suum Narcissus odorem,

Et

Sed neque

[ocr errors]

D

Et puer ille suum tenet et puer ille decorem
Phæbe tuusque et Cypri tuus, nec ditior olim
Terra datum sceleri celavit montibus aurum 64
Conscia, vel sub aquis gemmas. . Sic denique in
Ibit cunclarum series justissima rerum, (ævum
Donec flamma orbem populabitur ultima, latè
Circumplexa polos, et vasti culmina cæli;
Ingentique rogo flagrabit machina mundi.
De Idea Platonica quemadmodum Aristoteles intellexit.

ICITE sacrorum præsides nemorum deæ,

Tuque O noveni perbeata numinis
Memoria mater, quæque in immenso procul
Antro recumbis otiosa AEternitas,
Monumenta fervans, et ratas leges Jovis,
Cælique fastos atque ephemeridas Deûm,
Quis ille primus cujus ex imagine
Natura folers finxit humanum genus,
AEternus, incorruptus, æquævus polo,
Unusque et universus, exemplar Dei?
Haud ille Palladis gemellus innubæ
Interna proles insidet menti Jovis;
Sed quamlibet natura sit communior,
Tamen feorfùs extat ad morem unius,
Et, mira, certo ftringitur fpatio loci;

15
Seu sempiternus ille siderum comes
Cæli pererrat ordines decemplicis,
Citimúmve terris incolit lunæ globum:
Sive inter animas corpus adituras sedens

Ob

5

[ocr errors]
[ocr errors]

20

30

Obliviosas torpet ad Lethes aquas:
Sive in remotâ forte terrarum plaga
Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celsum caput
Atlante major portitore siderum.
Non cui profundum cæcitas lumen dedit

25
Dircæus augur vidit hunc alto sinu;
Non hunc filenti nocte Plëiones nepos
Vatum sagaci præpes oftendit choro;
Non hunc facerdos novit Affyrius, licet
Longos vetusti commemoret atavos Nini,
Priscumque Belon, inclytumque Ofiridem.
Non ille trino gloriosus nomine
Ter magnus Hermes (ut sit arcani sciens)
Talem reliquit Ifidis cultoribus.
At tu perenne ruris Academi decus

35 (Hæc monstra si tu primus induxti scholis) Jam jam poetas urbis exules tuæ Revocabis, ipse fabulator maximus, Aut institutor ipse migrabis foras.

Ad Patrem.
UNC mea Pierios cupiam per pectora fontes

Irriguas torquere vias, totumque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum ;
Ut tenues oblita fonos audacibus alis
Surgat in officium venerandi Musa parentis. 5
Hoc utcunque tibi gratum pater optime carmen
Exiguum meditatur opus, nec novimus ipsi

Ap

NUN

1

[ocr errors]

20

Aptiùs à nobis quæ possint munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima poslint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis
Esse queat, vacuis quæ redditur arida verbis.
Sed tamen hæc noftros oftendit pagina census,
Et quod habemus opum chartâ numeravimus iftâ,
Quæ mihi sunt nullæ, nisi quas dedit aurea Clio
Quas mihi femoto somni

peperere

fub

antro, 15 Et nemoris laureta sacri Parnassides umbræ.

Nec tu vatis opus divinum despice carmen,
Quo nihil æthereos ortus, et semina cæli,
Nil magis humanam commendat origine mentem,
Sancta Prometheæ retinens vestigia flammæ.
Carmen amant superi, tremebundaque Tartara car-
Ima ciere valet, divosque ligare profundos, (men
Et triplici duros Manes adamante coercet.
Carmine sepositi retegunt arcana futuri
Phæbades, et tremulæ pallentes ora Sibyllæ; 25
Carmina sacrificus sollennes pangit ad aras,
Aurea seu fternit motantem cornua taurum;
Seu cùm fata sagax fumantibus abdita fibris
Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiam patrium tunc cum repetemus Olympum,
AEternæque moræ ftabunt immobilis ævi,

31
Ibimus auratis per cæli templa coronis,
Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro,
Astra quibus, geminique poli convexa sonabunt.
Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes,

35 Nunc

.

Nunc quoque fidereis intercinit ipse choreis
Immortale melos, et inenarrabile carmen;
Torrida dum rutilus compescit sibila serpens,
Demissoque ferox gladio mansuescit Orion;
Stellarum nec fentit onus Maurusius Atlas.

40
Carmina regales epulas ornare solebant,
Cum nondum luxus, vastæque immensa vorago
Nota gulæ, et modico spumabat cæna Lyæo.
Tum de more sedens festa ad convivia vates
AEsculeâ intonsos redimitus ab arbore crines, 45
Heroumque actus, imitandaque gefta canebat,
Et chaos, et positi latè fundamina mundi,
Reptantesque deos, et alentes numina glandes,
Et nondum AEtneo quæsitum fulmen ab antro.
Denique quid vocis modulamen inane juvabit, 50
Verborum sensusque vacans, numerique loquacis ?
Silvestres decet ifte choros, non Orphea cantus,
Qui tenuit fluvios et quercubus addidit aures
Carmine,non citharâ, simulachraquefuncta canendo
Compulit in lacrymas; habet has à carmine laudes.

Nec tu perge precor sacras contemnere Musas, 56 Nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus Munere, mille sonos numeros componis ad aptos, Millibus et vocem modulis variare canoram Doctus, Arionii meritò fis nominis hæres. Nunc tibi quid mirum, si me genuisse poëtam Contigerit, charo si tam propè fanguine juncti Cognatas artes, studiumque affine sequamur ? Ааа

Ipfe

- 60

« VorigeDoorgaan »