Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

CRC

Et poteras ægro spirans fub corde quietem
Flexanimo cantu restituisse libi.

Ad eandem.
Redula quid liquidam Sirena Neapoli jactas,

Claraque Parthenopes fana Achelöiados,
Littoreamque tuâ defunctam Naiada ripâ

Corpora Chalcidico sacra dedisse rogo?
Illa quidem vivitque, et amænâ Tibridis undâ 5

Mutavit rauci murmura Pausilipi.
Illic Romulidûm studiis ornata secundis,
Atque homines cantu detinet atque Deos.

+ Apologus de Rustico et Hero.
Usicus ex malo sapidissima poma quotannis

Legit, et urbano lecta dedit Domino:
Hinc incredibili fructûs dulcedine captus

Malum ipsam in proprias tranftulit areolas.
Hactenus illa ferax, sed longo debilis ævo, 5

Mota solo assueto, protenùs aret iners.
Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus inani,

Damnavit celeres in fua damna manus.
Atque ait, heu quantò satius fuit illa Coloni

(Parva licet) grato dona tulisse animo!
Possem ego avaritiam frænare, gulamque voracem:
Nunc periere mihi et fætus et ipse parens.

Elegiarum Finis.
+ Added in the Edit. of 1673.

1

10

SY L

S Y L VAR UM LIBE R.

Anno Ætatis 16.

PA

5

In obitum || Procancellarii medici.
ARERE fati discite legibus,

Manusque Parcæ jam date supplices,
Qui pendulum telluris orbem

läpeti colitis nepotes.
Vos fi relicto mors vaga Tænaro
Semel vocârit flebilis, heu moræ
Tentantur incassùm dolique;

Per tenebras Stygis ire certum eft.
Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules
Nelli venenatus cruore

AEmathiâ jacuisset Oetâ.
Nec fraude turpi Palladis invidiæ
Vidisset occisum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit

Ense Locro, Jove lacrymante.

10

15

|| Dr. John Goslyn, Master of Caius college, and the King's Professor of physic, who died when he was a second time Vice-Chancellor in October 1626. So that the date of Milton's age is wrong

20

25

Si triste fatum verba Hecatëia
Fugare possint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique

AEgiali soror usa virgâ.
Numenque trinum fallere fi queant
Artes medentûm, ignotaque gramina,
Non gnarus herbarum Machaon

Eurypyli cecidisset hafla. Læsisset et nec te Philyreie Sagitta echidnæ perlita sanguine, Nec tela te fulmenque avitum

Cæse puer genitricis alvo.
Tuque o alumno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondosa

quem nunc Cirrha luget,
Et mediis Helicon in undis,
Jam præfuisses Palladio gregi
Lætus, superstes, nec fine gloria,
Nec puppe lustrasses Charontis

Horribiles barathri recessus.
At fila rupit Persephone tua
Irata, cum te viderit artibus
Succoque pollenti tot atris

Faucibus eripuisse mortis. Colende Præses, membra precor tua Molli quiescant cespite, et ex tuo Crescant rolæ, calthæque busto,

Purpureoque hyacinthus ore.

30

35

-40

1

J

5

Sit mite de te judicium AEaci,

45
Subrideatque AEtnæa Proserpina,
Interque felices perennis
Elysio spatiere campo.

In quintum Novembris, Anno Ætatis 17.
AM pius extremâ veniens läcobus ab arcto

Teucrigenas populos, latéque patentia regna
Albionum tenuit, jamque inviolabile fædus
Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis:
Pacificusque novo felix divesque sedebat
In folio, occultique doli securus et hostis:
Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo,
Forte per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles,
Participes regni post funera mæla futuros;
Hic tempestates medio ciet aëre diras,
Illic unanimes odium struit inter amicos,
Armat et invictas in mutua viscera gentes;
Regnaque olivifera vertit florentia pace, 15
Et quoscunque videt puræ virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister
Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus,
Insidiasque locat tacitas, cassesque latentes
Tendit, ut incautos rapiat, feu Caspia tigris
Insequitur trepidam deserta per avia prædam
Nocte sub illuni, et fomno nictantibus aftris.
Talibus infestat populos Summanus et urbes

Cinctus

10

20

Y y

Cinctus cæruleæ fumanti turbine flammæ,
Jamque fluentisonis albentia rupibus arva

25
Apparent, et terra Deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles,
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem
AEquore tranato furiali poscere bello,
Ante expugnatæ crudelia fæcula Trojæ. 30
At simul hanc opibusque et festâ pace

beatam Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros, Quodque magis doluit, venerantem numina veri Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit Tartareos ignes et luridum olentia sulphur; 35 Qualia Trinacria trux ab Jove clausus in AEtna EMat tabifico monstrosus ob ore Tiphæus. Ignescunt oculi, stridetque adamantinus ordo Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis. Atque pererrato solum hoc lacrymabile mundo 40 Inveni, dixit, gens hæc mihi sola rebellis, Contemtrixque jugi, nostraque potentior arte. Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt, Non feret hoc impune diu, non ibit inulta. Hactenus ; et piceis liquido natat aëre pennis; 45 Quà volat, adversi præcursant agmine venti, Denfantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.

Jamque pruinosas velox superaverat Alpes, Et tenet Ausoniæ fines, à parte sinistra Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini, 50 Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non

Te

« VorigeDoorgaan »