Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

E LE G I A SE XT A.

Ad Carolum Deodatum ruri commorantem,

MT

Qui cum Idibus Decemb. scripfiffet, et sua carmina excusari

postulasjet si solito minus effent bona, quod inter lautitias quibus erat ab amicis exceptus, haud satis felicem operam Mufis dare se poffe affirmabat, hoc habuit responsum. ITTO tibi sanam non pleno ventre salutem,

Qua tu distento fortè carere potes.
At tua quid noftram prolectat Musa camænam,

Nec finit optatas posse fequi tenebras? 4 Carmine fcire velis quàm te redamemque colamque,

Crede mihi vix hoc carmine scire queas. Nam neque noser amor modulis includitur arctis,

Nec venit ad claudos integer ipse pedes. Quàm bene solennes epulas,hilaremque Decembrim,

Festaque cælifugam quæ coluere Deum, Deliciasque refers, hyberni gaudia ruris,

Haustaque per lepidos Gallica musta focos! Quid quereris refugam vino dapibusque poesin?

Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat. Nec puduit Phæbum virides geftasse corymbos, 15

Atque hederam lauro præposuisse suæ.
Sæpius Aoniis clamavit collibus Euæ

Misa Thyoneo turba novena choro.
Naso Corallæis mala carmina misit ab agris :

Non illic epulæ, non sata vitis erat.

10

20

Quid nisi vina, rosasque racemiferumque Lyæum

Cantavit brevibus Tëia Musa modis ? Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan,

Et redolet sumptum pagina quæque merum; Dum gravis everso currus crepat axe supinus, 25

Et volat Eleo pulvere fuscus eques. Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho

Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen. Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu Mentis alit vires, ingeniumque fovet.

30 Maslica fæcundam despumant pocula venam,

Fundis et ex ipso condita metra cado. Addimus his artes, fusumque per intima Phoebum

Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres. Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te 35 Numine composito tres peperisse Deos.

Thressa tibi cælato barbitos auro Insonat argutâ molliter icta manu; Auditurque chelys suspensa tapetia circum,

Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes. 40 Illa tuas faltem teneant spectacula Musas,

Et revocent, quantum crapula pellit iners. Crede mihi dum psallit ebur, comitataque plectrum

Implet odoratos festa chorea tholos, Percipies tacitum per pectora serpere Phæbum, 45

Quale repentinus permeat ossa calor, Perque puellares oculos digitumque sonantem Irruet in totos lapsa Thalia finus.

Nam

Nunc quoque

Namque Elegia levis muliorum cura Deorum eft,

Et vocat ad numeros quemlibet illa suos; 50 Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,

Et cum purpureâ matre tenellus Amor. Talibus inde licent convivia larga poétis,

Sæpius et veteri commaduisse mero. At qui bella refert, et adulto sub Jove cælum, 55

Heroasque pios, semideosque duces, Et nunc fancia canit supcrum consulta deorum,

Nunc latrata fero regna profunda cane, Ille quidem parcè Samii pro more magistri

Vivat, et innocuos præbeat herba cibos; 60 Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,

Sobriaque è puro pocula fonte bibat. Additur huic scelerisque vacans, et cafta juventus,

Et rigidi mores, et sine labe manus. Qualis veste nitens sacrâ, et lustralibus undis 65

Surgis ad infensos augur iture Deos. Hoc ritu vixisse ferunt poft rapta fagacem

Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon, Et lare devoto profugum Calchanta, senemque

Orpheon edomitis sola per antra feris; 70 Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus

Dulichium vexit per freta longa virum, Et per

monstrificam Perseiæ Phæbados aulam, Et vada fæmineis insidiosa sonis, Perque tuas rex ime domos, ubi fanguine nigro 75 Dicitur umbrarum detinuisse greges.

84

Diis etenim facer est vates, divûmque facerdos,

Spirat et occultum pectus, et ora Jovem. At tu siquid agam scitabere (si modò faltem

Esse putas tanti noscere liquid agam) 80 Paciferum canimus cælesti semine regem,

Faustaque sacratis fæcula pacta libris, Vagitumque Dei, et fabulantem paupere tecto

Qui suprema suo cum patre regna colit, Stelliparumque polum, modulantesque æthere

Et subitò elisos ad sua fana Deos. (turmas, Dona quidem dedimus Christi natalibus illa,

Illa fub auroram lux mihi prima tulit. Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis,

Tu mihi, cui recitem, judicis inftar eris. 90 ELEGIA SEPTIMA, Anno Ætatis 19. ONDUM blanda tuas leges Amathusia nôram

Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit. Sæpe cupidineas, puerilia tela, fagittas,

Atque tuum fprevi maxime numen Amor, Tu puer

imbelles dixi transfige columbas, Conveniunt tenero mollia bella duci. Aut de passeribus tumidos age, parve, triumphos, Hæc sunt militiæ digna trophæa tuæ.

humanum quid inania dirigis arma ? Non valet in fortes ista pharetra viros. Non tulit hoc Cyprius, (neque enim Deus ullus ad Promptior) et duplici jam ferus igne calet. (iras

NOND

5

In genus

[ocr errors]

20

Ver erat, et summæ radians per culmina villæ

Attulerat primam lux tibi Maie diem: 14 At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem,

Nec matutinum sustinuere jubar.
Asat Amor lecto, pictis Amor impiger alis,

Prodidit astantem mota pharetra Deum:
Prodidit et facies, et dulce minantis ocelli,

Et quicquid puero dignum et Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo

Miscet amatori pocula plena Jovi;
Aut qui formosas pellexit ad oscula nymphas

Thiodamantæus Naiade raptus Hylas. Addideratque iras, sed et has decuisse putares, 25

Addideratque truces, nec sine felle minas. Et miser exemplo sapuisses tutiùs, inquit,

Nunc mea quid possit dextera testis eris. Inter et expertos vires numerabere noftras,

Et faciam vero per tua damna fidem.
Ipfe ego si nescis ftrato Pythone superbum

Edomui Phæbum, cessit et ille mihi ;
Et quoties meminit Peneidos, ipse fatetur

Certiùs et graviùs tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritiùs arcum, 35

Qui post terga folet vincere Parthus eques : Cydoniusque mihi cedit venator, et ille

Inícius uxori qui necis author erat. Eft etiam nobis ingens quoque victus Orion, Herculeæque manus, Herculeusque comes. 40

Ju

30

« VorigeDoorgaan »