Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Vitæ summa brevis spem nos vetat inchoare longam. 15

Jam te premet nox, fabulæque Manes,
Et domus exilis Plutonia: quo simul mearis,
Nec regna vini sortiere talis,

Malherbius. beate, beati dicuntur in lætam sortem nati, fortunati, qui iis, quæ possident, beatam vitam sibi parare possunt. Vitæ summa brevis, exiguus dierum, qui ad vivendum nobis concessi sunt, numerus. Vid. infra IV, 7, 17: « Quis scit an adjiciant hodiernæ crastina summæ Tempora di superi. » Hoc v. summa e numeris sumitur, sc. vitæ omnia momenta, omnes dies simul collecti, alii aliis additi. spem nos vet. inch. long. h. e. monet nos, ne multa moliamur in longioris vitæ spem, jubet nos brevi spatio (ut infr. lib. II, 7, Noster loquitur) spem longam resecare. Naturæ humanæ levitas illa quæ novas quotidie spes vitæ sumit, vivide ac multoties a Seneca reprehenditur, in Epistolis scilicet XIII, XXIII et præsertim CI ubi reperias: « o quanta dementia est, spes longas inchoantium! » Sic apud gallicum fabularum scriptorem : Quittez le long espoir et les vastes pensées. » La Fontaine, lib. IX, Fab. VIII, cui titulus: le Vieillard et les trois jeunes Hommes.

16. Jam te premet nox, etc. mors, Manes et loca infera mox te oppriment, retinebunt, coercebunt. « Concordes animæ nunc et dum nocte premuntur, » Virgil. Æneid. VI, 828.— Manes, dii infernales, aut, si malueris, mortuorum umbræ. - fabulæ, non, ut quidam volunt, ficti ac falsi, qui premere non possent; sed de quibus

tot fabulæ, tot miræ narrationes inter homines seruntur. Sic infra XXII, 7, fabulosus dicitur Hydaspes non qui fictus est, sed de quo multa fabulosa narrantur. Sic apud Prop. II, 16, 29, tragica Erinnyes dicuntur non quas tragici finxerunt, sed quas tragici sæpius in scenam induxerunt. —exilis, dicitur domus Plutonis ob exilem levium et tenuium, quæ ibi versantur, Umbrarum (quæ infr. Od. I, 10, 18, levis turba vocantur) formam; nisi quis exilem domum de inopi et egena, ubi nihil reperitur, quo bene sit, cum Bentleio explicare malit; hoc sensu certe domus exilis dicitur infr. Ep. I, 6, 48. - Nec regna vini sort. talis, nec regnum amplius in commissationibus talorum jactu tibi continget, h. e. nec amplius commissaberis; talorum nempe jactu creari solebant, qui præessent conviviis, legesque convivis scriberent; vocabantur ii reges convivii, βασιλεῖς τοῦ συμποσίου (hinc regna vini), modimperatores, domini, strategi, dictatores, arbitri bibendi. tener. Lycidan mirab. pulcri Lycida adspectu delectabere. Hoc nomen ab Horatio fictum esse arbitrari poteris, quum hoc ipsum, tanquam amasii nomen, occurrat in Bione IV, 10 : *v ♪ αὖτ ἐς τὸν ἔρωτα καὶ ἐς Λυκίδαν τι μελίσδω.

[ocr errors]

quo calet juventus, etc. qui nunc puer juventutis h. juvenum animos amore incendit, et mox, adultior factus, puellas non leviter commovebit. Hæc ad declarandam eximiam

Nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet juventus
Nunc omnis, et mox virgines tepebunt.

Lycida pulcritudinem adduntur a poeta.--tepere, non hic de amore frigescente, ut apud Ov. Amor. II, 2, 53, sed de pudico ac verecundo virginum amore, opposito turpi ac immoderato juvenum amori qui calent. Cæterum in sententiam horum vv. comparasse

20

juvabit, præter Sapph. c. XI (secundum Anal. Br. t. I, 57); Asclepiad. Ep. 21; Anal. Br. t. I, p. 215. Anth. Gr. t. I, p. 148 (ed. Jac.); Strat. Ep. 96; Anth. Gr. t. III, p. 90, et elegiam, quæ est in Theognid. v. 951 (Gnom. Brunck. p. 39).

ANALYSIS. Carmen hoc est ex eorum genere, quæ descriptione expedita lectorem facile capiunt, eumque suavitate imaginum ac sententiarum, quæ sponte se obtulisse videntur, veritate morantur ac deliniunt. Scribitur hoc ad L. Sextium, qui in Bruti partibus fuerat, illius quæstor ac perpetuus comes; mox etiani, quum, Romam reversus, in amicitiam Augusti receptus esset, constans illius cultor atque laudator. Vid. de Amicis Horat. t. III, p. 25, nostræ edit. Jam ad ipsum carmen veniamus: ab ortu veris, cujus descriptio ad Italicæ regionis naturam atque ingenium præclare attemperata est, progressus, ejusque suavitate atque lætitia, qua totam naturam perfudit, perfusus ipse atque exhilaratus poeta eosdem animi sensus in amicum suum transfundere conatur, eumque ad fruendas, quas vernum tempus secum ferat, delicias atque jucunditates sedulo hortatur. Hinc naturali sententiarum ordine ad commune de vitæ voluptatibus sectandis præceptum deducitur, rationibus ab ipsius vitæ brevitate, omnibusque proposita moriendi conditione, et quod post mortem nihil, quod gratum ac jucundum sit, amplius sperare liceat, desumptis. In argumento tam simplici a tractatione atque elocutione poetæ inprimis laus quærenda erat, eamque summam unanimi intpp. consensu suam hoc carmine fecit Horatius.

Græcas notiones in eo plures deprehendas, unde græcum Horatio ante oculos fuisse exemplum non inepte conjicias. Quam vana vero, atque a poeta lyrico aliena Sanadoni et Dacerii sit opinio, Horatium ad fastos romanos, qui initium veris d. V Id. Febr. postridie Faunalia, et mox (a. d. XII Cal. Mart.) Feralia haberent, studium suum in pangendo hoc Carmine direxisse existimantium, facile intelligitur.

CARMEN V.

AD PYRRHAM.

Miseros esse amatores Pyrrhæ propter ejus inconstantiam; se quoque, sumpta e mari allegoria, eodem naufragio deprehensum esse.

QUIS multa gracilis te puer in rosa
Perfusus liquidis urget odoribus
Grato, Pyrrha, sub antro?
Cui flavam religas comam

1. Quis multa gracilis, etc. quis est, quæso, Pyrrha, ille juvenis delicatior, qui rosis redimitus et unguentis delibutus assidue sub grato antro te sectatur?—gracilis, corporis gracilitas ad pulcritudinem, qua sibi placent juvenes, pertinet. Sic Ganymedem gracilem vocat Martial. XI, 44, 1.urget, premit, arctiore complexu constringit, adeoque perdite te amat. te... in rosa. Jani et alii explicant: te reclinantem in rosis, quibus humus constrata est; sed huic explicationi tam res, quam usus loquendi, repugnat; pueri enim delicatiores, qualem Noster describit, non unguentis tantum capillos saturare, sed rosis quoque caput impedire solebant. Huc accedit, quod Pyrrha, munditiis simplex, festo quodam die in amono illo antro, ubi plures haud dubie juvenes unguentis perfusi et sertis roseis coronati (cf. infr. lib. II, 14, 14 seqq.) lætitiæ et potationi indulgebant, simul adfuisse

[ocr errors]

videtur. Ex usu loquendi autem per dictionem in rosa non in rosis cubans, sed, rosis coronatus designatur. Sic apud Cic. de Fin. II, 20, potare in rosa, et Tuscul. V, 26, esse in rosa. Similiter apud Græcos Eurip. Herc. Fur. 677 (quem locum commode laudavit Cl. Mitscherl.) év otaqávototy Elva: dicitur.-Grato, ob loci amanitatem; fuit enim illud antrum haud dubie jucundum umbraculum sub spelunca, hilaritati, potationi, amorisque lusibus opportunum. Non autem antro hic intelligendum, ut voluit J. Bond, lupanar, fornix ubi meretrices aliquando latebant; qui sensus et epith. grato non congrueret, et voluptuosis hujusce loci imaginibus repugnaret.

4. Cui, in cujus gratiam. Tibull. IV, 6, 2, «Tota tibi est hodie, tibi se lætissima comsit.»-comam relig. comæ fingendæ et concinnandæ studium inter artes, quibus puellæ placere volebant, sæpius memoratur. Pro gene

Simplex munditiis? Heu, quoties fidem
Mutatoşque Deos flebit, et aspera
Nigris æquora ventis

Emirabitur insolens,

Qui nunc te fruitur credulus aurea;
Qui semper vacuam, semper amabilem
Sperat, nescius auræ
Fallacis. Miseri quibus

raliori vero: cui comis crines, specia-
liorem gratioremque poeta posuit co-
mendi modum, quo`crines in nodum
colligabantur; quo ipso elegantiam et
gustum, quem vocant, puella prodebat.
-Simplex mundit. cultus enim sim-
plicitate magis sæpe puellæ, quam
operoso et arte quæsito ornatu, pla-
cent et placere student. — munditiis,
proprie cultu muliebri, qualis est gem-
marum, armillarum, etc. his orna-
bant sese maxime meretrices, quibus
juvenum oculos ferirent. Plaut. Pœn.
I, 1, 64 : « oculos meos volo delectare
munditiis meretriciis. >>

5. Heu, quoties fidem, etc. sensus: heu, quoties de mutata fide (tua perfidia) et mutatis Diis ejus nempe amori, cui ab initio adspirare videbantur, nunc adversantibus) querelas fundet, et in medio amoris cursu se tristi tempestate oppressum cum stupore animadvertet, h. e. se miserum sentiet.-Amatorem, cujus læta ab initio in amore spes repente puellæ perfidia in tristitiam mutatur, comparat cum nauta, qui in mari, cui vento secundo et prosperrimæ navigationis spe confisus se crediderat, subita tempestate deprehenditur;―et in hac comparatione sive allegoria (nimirum quod ad decepti amatoris sortem attinet)

5

10

scite poeta usque ad finem carminis persistit.-Nigris...ventis, venti dicuntur nigri sensu activo, h. e. cælum nigrum reddentes, sive nubibus obscurantes; pari modo infr. 7, 15, Notus dicitur albus, h. e. cælum album sive serenum reddens; et III, 7, 1, candidi Favonii. insolens, qui tale quid non timuerat, stupens ob rerum insolentiam.

9. Aurea, h. e. ob pulcros mores et firmam in amore fidem maxime amabili. Sic mores pulcri et honesti infr. IV, 2, 23, dicuntur aurei. Pariter Antiphanes de meretrice, quæ non haberet animum meretricium, eam habere ait ἦθος τι χρυσοῦν πρὸς ἀρετὴν κεκτημένην, ὄντως ἑταῖραν. vacuam, sibi soli, haud alii, in amore vacantem. « Elige de vacuis, quam non sibi vindicet alter, » Ov. Heroid. XX, nescius auræ fallacis, ille ignorat, te in amore auræ instar mutabilem et inconstantem esse. Imago ipsa ab aura desumta ad amoris instabilitatem declarandam admodum frequentata est græcis pariter ac latinis poetis. Huic vero loco perquam accommodatur quum et ipsa allegoriæ superiorum vv. præclare inserviat.

149.

12. Miseri, etc. nexus sententiarum est miseri illi qui te non no

Intentata nites! Me tabula sacer

Votiva paries indicat uvida
Suspendisse potenti

Vestimenta maris Deo.

runt; suavitate tamen atque pulcritudine tua allecti amorem tuum unice expetunt: ego quidem, qualis tu sis, expertus sum, tuosque laqueos, rebus utcumque salvis, effugi. — Intentata nites, pro vulgari, quibus intentata es, qui nondum usu cognoverunt quam mutabili sis animo. Observa autem eximium verborum dilectum : nitere de pulcritudine dici vulgare est; sed et tranquillum mare nitere dicitur, pariter mare tentari dicitur, ut in Virgil. Ecl. IV, 32,« tentare Thetin ratibus,» ita ut hactenus et continuari videatur

[blocks in formation]

15

Deo, cf. supr. ad 3, 1) suspendisse, i testatur sacer in ejus templo paries per votivam tabulam, sive, id docet, quam vovi, affixa in ejus templo tabula; exprimere autem his voluit poeta fere hoc ego perspecta tua perfidia ex laqueis, quibus in amorem tuum me irretiveras, Deorum, quos grato animo veneror, beneficio feliciter expeditus sum. De ritu, quem Noster tangit, ex quo, qui salvi ex naufragio enataverant, votas vestes cum tabula, in qua scripta vel picta fuit res, quæ acciderat, in templo dei salutiferi (στñρoç) tanquam ἀνάθημα suspendere solebant: Ex Voro. cf. Virg. Æn. XII, 766 seqq. et Juvenal. XII, 17.

ANALYSIS. Pyrrha, sive verum id nomen, sive fictum sit, fuit haud dubie libertina aliqua, aut peregrina, quales complures Romæ erant, multæ liberaliter educatæ, elegantia etiam atque ingenio, sæpe et artibus, inprimis poesi et musica excellentes cujus rei plura in Horatio exempla sunt. Quum Pyrrhæ, cujus amore ipse aliquamdiu irretitus fuerat, illecebris jamjam inescandum novum amatorem videret Horatius, memor perfidiæ quam olim expertus fuisset, eamdem isti juveni, qui de fide puellæ minime dubitaret, sortem prædicit. Persequitur hoc suavissima allegoria quam a mari, soluta navis anchora, placidissimo, mox, eadem altius provecta, turbidissimo, mutuatur. Se eodem naufragio deprehensum, ex eo tamen satis salvum evasisse.

« VorigeDoorgaan »