Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Quem non putre solum, quem non male turbidus aer,

Exiguusque altas trans equus actus aquas,
A vobis poterant divellere, quo minus omni

Se memorem vestri comprobet esse loco.
Nam crebrò dum nutat equus, casumque minatur,

Condere non versus desinit ille tamen :
Carmina quæ multis vacuo vix pectore manant,

Sollicito patrius ritè ministrat ainor. Non adeò mirum si vos ego pectore toto

Complector, nam non est genuisse nihil. Provida conjunxit soboli natura parentem,

Atque animus nodo colligat Herculeo. Inde mihi teneræ est illa indulgentia mentis,

Vos tam sæpe meo sueta fovere sinu. Inde est vos ego quòd soleo payisse placenta,

Mitia cum pulchris et dare mala piris.
Inde quòd et serum textis ornare solebam,

Quòd nunquam potui vos ego flere pati.
Scitis enim quàm crebra dedi oscula, verbera rara,

Flagrum pavonis non nisi cauda fuit,
Ilanc tamen admovi timideque et molliter ipsam,

Ne vibex teneras signet amara nates.
Ab ferus est, dicique pater non ille meretur,

Qui laclırymas nati non fleat ipse sui.
Nescio quid faciant alii, sed vos bene scitis

Ingenium quàm sit molle piumque mibi. Semper enim quos progenui vehementer amavi,

Et facilis (debet quod pater esse) fui. At nunc tanta meo moles accrevit amori,

Ut mihi jam videor, vos nec amasse prins. Iloc faciunt mores puerili ætate seniles,

Artibus boc faciunt pectora culta bonis : Hoc facit eloquio formatæ gratia linguæ,

Pensaque tam certo singula verba modo. Hæc mea tam miro pertentant pectora motu,

Astringuntqne meis nunc ita pignoribus :

Ut jam quod genui, quæ patribus unica multis

Causa est, adfectus sit propè nulla mei.
Ergo natorum carissima turba meorum,

Pergite vos vestro conciliare patri.
Et quibus effectum est vobis virtutibus istud,

Ut mihi jam videar vos nec amasse prius.
Efficitote (potestis enim) virtutibus i îsdem,

Ut posthac videar vos nec amare modò.

*XCUSAT, QUOD DUM LOQUERETUR CUM EXIMIO QUODAM PATRE, NOBILEM QUANDAM MATRONAM INGRESSAM THALAMUM, ATQUE ALIQUANDIU COLLOQUENTIBUS ILLIS ADSTANTEM, NON ANIMADVERTERAT.

Quum tua dignata est bonitas me visere nuper,

Atque humilem, præsul magne, subire casam :
Interea dum verba seris tam dulcia mecum,

Penderem ut vultu totus ab ipse tuo :
Ecce (quod ah mihi sero mei retulere ministri,

Nempe ubi tot res est acta diebus) heri
Matrona ingreditur, cultu spectanda superbo,

Sed quem forma tamen vicit, et hanc probitas :
Venit in usque thorum, stetit et mihi tempore longo

Proxima, contingens et cubito cubitum.
Inspicit antiquæ selecta numismata formæ,

Claraque tam claris gaudet imaginibus.
Sumere dignatur tenuis bellaria mensæ,

Venit et à dulci dulcior ore sapor.
Nostra nec in tantum vertuntur lumina lumen,

O mibi plus ipso nate stupore stupor.
Nunc ignosco mei quòd non monuere ministri,

Tam stupidum certè nemo putavit herum.
Oh oculos, longè qui prospexisse solebant,

Si qua refudisset tale puella jubar.
An senui ? torpentque meo mihi corpore sensus ?

Surgenti an genius mane sinister erat :
Vol. II.

Z z

An tu, ne nisi te quicquam sentire valerem,

Surpueras lepido me mihi colloquio ?
Arte lyraque feras in se converterat Orpheus,

In te mellifluis vertor et ipse sonis.
Sed tuus intentat magnum lepor iste periclum,

Neglectam sese ne putet illa mihi.
FIospita ne limis quum tam propè staret, ocellis

Vidisse, et visam dissimulasse ferar.
At vel hiulca prius mihi terra dehisceret optem,

Quàm sit in hoc animo tam fera barbaries,
Ut si quando, leves veluti mihi missa per auras,

In thalamum penetret candida nympha meum,
Non saltem aspiciam (si plura licere negetur)

Quaque licet memet candidus insinuem.
Ut miserum est non posse loqui ? nam cuncta fatetur,

Qui sermonis inops nulla negare potest.
Nunc mihi sermonis quia non est copia Galli,

Quæ sola est dominæ patria livgua meæ,
Omnibus absolvar, non excusabimur uni,

Judice qua, causa statque caditque mea. -
Vulnus ab Æmonia qui quondam pertulit hasta,

Rursus ab Ænonia est cuspide nactus opem.
Dedecus hoc lepidæ quoniam peperere fabellæ,

Quum dominæ et mihi me surripuere tuæ :
Dedecus hoc lepidæ debent purgare fabellæ,

Meque meæ dominæ conciliare tuæ.

VERSUS SUMPTI EX ANTIMORO BRIXII, AD QUOS ALLUDIT

EPIGRAMMA QUOD SUBJUNGITUR.

Hæc mihi dictanti adstabant diræ auribus omnes,

Et furiæ infernis concita turba vadis.
Alecto, et sacris caput irretita colubris,

Tisiphone, et terrens ore Megæra truci.

MORUS.

Brixius audivit postquam id reprehendere multos,

Quod falsa tantum scriberet.
Corrigere ut possit vitium hoc, aliquid modo visum est,

Verum quod esset, edere :
Quod foret indubium, quod verum nemo negaret,

Authore quanquam Brixio.
Vix reperit quicquam cui non tamen ipsius omnem

Eidem elevaret vanitas.
Ast ubi dispexit, mentemque per omnia torsit

Deliberabundus diu :
Unum tandem, omnes una quod voce fatentur,

Omni esse vero verius,
Invenit, et scribit lepidum lepidissimus omnes

Cingere caput sibi furias.

IN CHORDIGERAM NAVEM, ET ANTIMORUM SYLVAM GER

MANI BRIXII GALLI.

Brixius en Germanus habet sylvamque ratemque,

Dives opum terra, dives opum pelago.
Utraque vis illi quid præstat scire ? vehuntur

In rate stultitiæ, sylvam habitant furiæ.

IN HUNC HENDECASYLLABUM, IMO TREDECIM SYLLABA.

RUM VERSUM GERMANI BRIXII GALLI, EX ANTI-MORO SUMPTUM

Excussisse, hominumque in ora protulisse.

MORUS.

Quòd versus adeò faceres enormiter amplos,

Quàm nemo antiquus, nemo poeta novus :
Sæpe diu mecum miratus quærere cæpi,

Accidit hoc Brixi qua ratione tibi ?

At tandem didici, metiri te tua suetum

Non numero aut pedibus carmina, sed cubitis.

IN IDEM.

Carmina Germani quod in hendecasyllaba lector

Syllaba conjecta est terna super decimam, Da veniam : haud didicit tantum numerare, ut ab uno

Ordine perveniat rectus ad undecimum. Nolo mihi numeret stellas, aut æquoris undas,

Criminave (hoc plus est) carminis ipse sui.
Pergama si numeret quot sunt obsessa per annos,

Si poterit musas dinumerare novem,
Ocio pedes cancri, septena vel ostia Nili,
. Fastorum ve libros qui tibi Naso manent.
Si numeret cæli plagas, Phæbive caballos,

Tres numeret furias, ter tribus ipse furens.
Ipse suos (sed ne certem sine pignore, dura

Si vincar vinci conditione volo :)
Ipse suos oculos (quum sint duo) si numerarit,

Unum ego tunc patiar perterebretis ei. .

FINIS,

Mundell, Doig, and Stevenson, printers, Edinburgb.

« VorigeDoorgaan »