Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Nam tres quum fuerint iîsdem tibi moribus omnes,

Astra hæc nascenti fata dedere tibi.
Si genesis tua te semper jubet esse cuculum,

Scilicet expectas uxor ut astra regat ?
Casta futura alii fuerat : quòd adultera tecum est,

Hoc meritò fatis imputat illa tuis.

IN NAUFRAGUM MORSUM A VIPERA IN LITTORE. E GRÆCO.

Æquoris insanas evasit naufragus undas,

Tristius Afra salo præbet arena solum.
Dum jacet ecce gravi pressus prope littora somno

Nudus, et infesto fessus ab usque freto :
Vipera trux perimit: frustra fugis æquora frustra,

Heu miser in terris debita fata tibi.

DE CHIRURGO ET ANU.

Unxit anus ægros velans chirurgus ocellos,

Utile persuadens hoc fore quinque dies.
Interea mappas, pelves, mortaria, discos,

Quicquid onus tutum non facit, inde rapit.
Quum sanata oculos circumtulit illa revinctos,

Instrumenta suæ sentit abesse domns.
Mercedem ergo exacta, tua contingeret, inquit,

Uberior pactum est ut mihi visus ope.
At video nunc quam antè minus quorum usus in æde est :

Vidi multa prius, nunc video inde nihil,

AD QUENDAM LEVEM.

Quàm tibi mens levis est, tibi si pes tam levis esset,
In medio leporem posses prævertere campo.

[merged small][merged small][ocr errors]

Namque alit ille duos, volucrem præverterit alter,

Alter sed pigro pigrior est asino.
Hic ergo non festinantem ad prælia defert,

Ille prius tuba quàm clanxerit, inde refert.

IN GELLIAM Mentitur qui te dicit mea Gellia fuscam :

Judice me non es Gellia fusca, nigra es.

IN EANDEM.

Candida sum, dicis, fateor, sed candida quum sis,

Cur tibi candorem hunc obtegit atra cutis ?

IN EUPARIPHUM VESTE, OPPIGNORATO FUNDO, EMPTA.

Non miror sudare tuæ te pondere vestis,

Quattuor hæc terræ jugera vestis habet.
Quantum viventi tibi terræ ingesseris usquam,

Tam magnum tumulum, nec tumulatus habet.

IN GAREMANUM, VENDITIS AGRIS PAUPEREM.
En patrios nuper Garemanus vendidit agros,

Nunc subitò fama vivere fertur inops.
Non illi ingenium, non illi industria defit :

Verum inimica viro fata nocere puto.
Nam putres fulvo glebas mutaverat auro

Callidus, et nunquam rem tamen ille facit.

AD SABINUM.

Interiêre duæ, conjux tibi tertia nupsit,
. Nec tibi fida tamen de tribus ulla fuit.
Non tantum ergo tuas, sed damnas improbe totum

Fæmineum irata mente Sabine genus.
Si tamen hanc æqua rem vis expendere lance,

Fies erga ipsas mitior ipse tuas.

Nam tres quum fuerint iisdem tibi moribus omnes,

Astra hæc nascenti fata dedere tibi.
Si genesis tua te semper jubet esse cuculum,

Scilicet expectas uxor ut astra regat?
Casta futura alii fuerat : quòd adultera tecum est,

Hoc meritò fatis imputat illa tuis.

IN NAUFRAGUM MORSUM A VIPERA IN LITTORE. E GRÆCO.

Æquoris insanas evasit naufragus undas,

Tristius Afra salo præbet arena solum.
Dum jacet ecce gravi pressus prope littora somno

Nudus, et infesto fessus ab usque freto :
Vipera trux perimit : frustra fugis æquora frustra,

Heu miser in terris debita fata tibi.

DE CHIRURGO ET ANU.

Unxit anus ægros velans chirurgus ocellos,

Utile persuadens hoc fore quinque dies.
Interea mappas, pelves, mortaria, discos,

Quicquid onus tutum non facit, inde rapit.
Quum sanata oculos circumtulit illa revinctos,

Instrumenta suæ sentit abesse domns.
Mercedem ergo exacta, tua contingeret, inquit,

Uberior pactum est ut mihi visus ope.
At video nunc quam antè minus quorum usus in æde est :

Vidi multa prius, nunc video inde nihi].

AD QUENDAM LEVEM.
Quàm tibi mens levis est, tibi si pes tam levis esset,
In medio leporem posses prævertere campo.

DE HERODE ET HERODIADE.

Coram Herode Herodiadis dum filia saltat,

Dum quo debuerat displicuisse placet,
VOL. II.

Xx

Ebrius affectu rex conjugis, ebrius illo

Fortunæ luxu, prætereaque mero:
Opta ait ô virgo, dabitur, juravimus, hujus

Dimidium regni poscere si libeat,
Impia suggestu sceleratæ filia matris,

Inquit : Baptistæ da precor ergo caput. Dona petis virgo (si saltatricula virgo est)

Quæ vix sustineas cernere dona petis. O funesta parens, ô natæ dira noverca,

Saltare, atque homines quam jugulare doces.
Rex dolet, et tristis concedit, nempe coactus

Jurisjurandi relligione sui.
O regem fidum, sed tunc tantummodo fidum,

Majus perfidia est quum scelus, ipsa fides.

AD QUENDAM EBRIOSUM.

Tecum in colloquium quòd non properantius ivi,

Segniciem incusas, conquererisque meam. Confiteor verè, tibi non in tempore veni,

Serior aut citior debuit hora legi. Aut utinam ejusdem venissem mane diei,

Aut tibi venissem mane sequente die. Nunc res luce nimis tractari cæpit adulta,

Quando tua factum est ebrietate nihil.

IN PICTURAM HERODIANÆ MENSÆ. Sanguine funesta est Herodis mensa virili,

Sanguine funesta est mensaque Flaminii. Tam similes cædes similes fecere puellæ,

Illam saltatrix obtinet, hanc meretrix.. Id tamen intererat, meretrici vita nocentis,

At saltatrici penditur innocui.

Non prodit multis nisi circumseptus ab armis,

Non nisi gustato vescitur antè cibo.
Tutamenta quidem sunt hæc : tamen hæc male tutum

Illum, aliter tutus qui nequit esse, docent.
Nempe satellitium metuendos admonet enses :

Toxica prægustans esse timenda docet.
Ergo timore locus quisnam vacat hic ? ubi gignunt,

Hæc eadem pellunt, quæ metuenda, metum.

IN PRIVIGNUM, COLLAPSA NOVERCÆ STATUA OPPRESSUM.

E GRÆCO.

Flore novercalem cingis privigne columnam,

Morte ratus mores interiisse malos.
Te tamen illa premit subitò inclinata : novercæ,

Si privigne sapis, ipsa sepulchra, fuge.

AD QUENDAM POETAM EXTEMPORALEM.

Hos quid te scripsisse mones ex tempore versus ?

Nam liber hoc loquitur, te reticente, tuus.

IN NOVERCAS. E GRÆCO.

Privigno vel amans infortunata noyerca est :

Hippolyto gravis hoc Phædra docere potest.

IN QUENDAM QUI DICEBAT, CARMINIBUS SUIS NON DEFU

TURUM GENIUM.

Hoc habet Hispani festivum epigramma poetæ,

Victurus genium debet habere liber.
Dum legis hunc versum, jam tu quoque scribere versus

Tota mente paras, sed sine mente tamen.
Quæve canas, qualive modo contemnis: ea est spes,

Victura hæc genio qualiacunque suo.
Namque tuis genium vir tam geniose Camænis,

Non dubitas aliquem mox alicunde fore.

« VorigeDoorgaan »