Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

QUIS OPTIMUS REIPUB. STATUS.

Quæris uter melius, rexne imperet, anne senatus

Neuter (quod sæpe est) si sit uterque malus. Sin sit uterque bonus, numero præstare senatum,

Inque bonis multis plus reor esse boni.
Difficile est numerum forsan reperire bonorum,

Sic facile est unum sæpius esse malum.
Et fuerit medius sæpe inter utrumque senatus :

Sed tibi vix unquam rex mediocris erit.
Consilioque malus regitur meliore senator,

Rex consultores sed regit ipse suos. Alter ut eligitur populo, sic nascitur alter :

Sors hic cæca regit, certum ibi consilium. Illeque se factum populo, populum sibi factum,

Scilicet hic ut sint quos regat ipse putat. Rex est in primo semper blandissimus anno,

Omni anno consul rex erit ergo novus. Rex cupidus longo populum corroserit ævo,

Si consul malus est, spes melioris adest. Nec me nota movet, quæ pastam fabula muscam

Ferre jubet, subeat ne malè pransa locum. Fallitur, expleri regem qui credit avarum,

Nunquam hæc non vacuam mittet hirudo cutem. At patrum consulta gravis dissensio turbat, .

Regi dissentit nemo : malum hoc gravius. Nam quum de magnis varia cst sententia rebus,

Quæstio sed tamen hæc nascitur unde tibi ?
Estne usquam populus, cui regem sive senatum

Præficere arbitrio tu potes ipse tuo ?
Si potes hoc, regnas : nec jam cui, consule, tradas

Imperium : prior est quæstio, an expediat.

DE FUSCO POTORE.

Potando medicus perituros dixit ocellos

Fusco, qui cùm se consuluisset, ait:

Perdere dulcius est potando, quàm ut mea servem

Erodenda pigris lumina vermiculis.

AD AMICUM.

Littera nostra, tuis quantum mihi colligo scriptis,

Sera tibi veniet, nec tibi sera tamen.
Nec bello veniunt intempestiva peracto,

Quæ bello poterant tela juvare nihil.

DE REGE ET RUSTICO.

Rusticus in sylvis nutritus venit in urbem,

Rusticior Fauno, rusticior Satyro.
En populus plena stetit hinc, stetit inde platea,

Unaque vox tota, rex venit, urbe fuit.
Rusticus insolita vocis novitate movetur,

Quidnam ita respectet turba, videre cupit.
Rex subitò invehitur, celebri præeunte caterva,

Aureus excelso conspiciendus equo.
Tum verò ingeminant, vivat rex : undique regem

Attonito populus suspicit ore suum.
Rusticus, ô ubi rex? ubi rex est ? clamat : at unus,

Ille, ait, est illo qui sedet altus equo.
Hiccine rex ? puto me derides, rusticus inquit,

Ille mihi picta veste videtur homo.

IN EPISCOPUM ILLITERATUM, DE QUO ANTE EPIGRAMMA

EST SUB NOMINE POSTHUMI.

Magne pater clamas, occidit littera, in ore

Hoc unum, occidit littera, semper habes.
Cavisti bene tu, ne te ulla occidere possit

Littera, non ulla est littera nota tibi.
Nec frustra metuis ne occidat littera, scis non
Vivificet qui te spiritus esse tibi.

U u2

Ille refert, scelus est in eodem ponte sedere ?

Quid si pons longus millia dena foret ?

DE AULICO, RIDICULUM. Quum descendit equo, de circumstantibus uni

Aulicus hunc teneas quisquis es, inquit, equum. Ille, ut erat pavidus, dixit : Domine ergo ferocem

Hunc rogo qui teneat, sufficit unus, equum ? Unus ait potis est retinere, subintulit ille :

Si potis est unus, tu potes ipsc tuum.

IN MILITEM FUGACEM, ET ANNULATUM.

Aureus iste manus miles cur annulus ornat,

Jure tuos ornet qui meliore pedes ? Utilior nuper, meliorque in Marte feroci

Planta tibi palmis una duabus erat.

IN TUSCUM POTOREM.
Perdis ait Tusco medicus tua lumina vino,

Consultat secum quid velit ergo sequi.
Sidcra, terra fretumque solent quæcunque videri,

. Omnia sunt, inquit, visa revisa mihi. Multa mibi, sed vina tamen gustanda supersunt,

Multa refert annus, quum nova musta novus. Jam certus firmusque valebitis, inquit, ocelli,

Nempe satis vidi, non satis usque bibi.

IN ARNUM PERJURUM.

Jurasti satis Arne diu, tandem obtinuisti,

Jurare ut posthac jam tibi non sit opus. Cæpit ubique tuo vir juratissime verbo,

Quàm juramento non minor esse fides.

[blocks in formation]

Arno nemo magis pedibus valet usque, sed olim

Frigore contractas perdidit ille manus. Optat bella tamen cui pes citus, utraque manca est

Cuî manus in bello, scis puto, quid faciet. At cui lingua procax, manus est ignava, procax est

Huic non ignava lingua secanda manu.

DE MARULLO.
Admonuit medicus lippum Theodore Marullum,

Ne vinum, cæcus ni velit esse, bibat.
Pareat ut medico (quanquam ægrè) abstemius esse

Ecce duos totos sustinet usque dies.
Post sitit assueti revocatus imagine vini,

Jamque foràs medico vera minante ruit. Ventum erat ad vinum, quum sic sua lumina mestus

Affatur, posito jam peritura mero. Huc iter est, huc me fidi duxistis ocelli,

Nunc bibite, et dulces ambo valete duces. Gustus odorque manent, miratur abire colorem,

In nigras abeunt lumina dum tenebras. Hoc tamen adversum lenit solamine casum,

Dote meri minima quòd cariturus erat.

IN RISCUM EQUITEM IMBELLEM.

Riscus eques prudens, longoque peritus ab usu,

Dissimiles, causa non sine, pascit equos.

Ille refert, scelus est in eodem ponte sedere ?

Quid si pons longus millia dena foret ?

DE AULICO, RIDICULUM.

Quum descendit equo, de circumstantibus uni

Aulicus hunc teneas quisquis es, inquit, equum. Ille, ut erat pavidus, dixit : Domine ergo ferocem

Hunc rogo qui teneat, sufficit unus, equum ? Unus ait potis est retinere, subintulit ille :

Si potis est unus, tu potes ipsc tuum.

IN MILITEM FUGACEM, ET ANNULATUM.

Aureus iste manus miles cur annulus ornat,

Jure tuos ornet qui meliore pedes ? Utilior nuper, meliorque in Marte feroci

Planta tibi palmis una duabus erat.

IN TUSCUM POTOREM.

Perdis ait Tusco medicus tua lumina vino,

Consultat secum quid velit ergo sequi.
Sidera, terra fretumque solent quæcunque videri,

. Omnia sunt, inquit, visa revisa mihi.
Multa mibi, sed vina tamen gustanda supersunt,

Multa refert annus, quum nova musta novus. Jam certus firmusque valebitis, inquit, ocelli,

Nempe satis vidi, non satis usque bibi.

IN ARNUM PERJURUM.

Jurasti satis Arne diu, tandem obtinuisti,

Jurare ut posthac jam tibi non sit opus. Cæpit ubique tuo vir juratissime verbo,

Quàm juramento non minor esse fides.

« VorigeDoorgaan »